P. DAVID AURELIUS PERINI
Ordinis Erem. S. Augustini
BIBLIOGRAPHIA
AUGUSTINIANA
VOLUME PRIMO A-C
FIRENZE 1929
A.
[PRAETERMISSI p. 277] Ordinis Eremitar. S. Augustini est auctor tractatus qui mensa pauperum inscribitur, quique assenvatur in cod. 4280 Bibl. Reg. Parisiensis.[Pag. 7]
Abbate Fr. Benedictus,
Neapolitanus, vixit saec. XVIII ineunte. A puero Ordinem Minorum S. Francisci strictioris observantiae ingreditur, atque ibidem philosophicos et theologicos cursus perfecit, nec non ad Sacrum Presbyteratus Ordinem fuit promotus. At, nescimus qua de causa, petiit atque sub die 26 nov. 1700 facultatem obtinuit ad Erem. S. P. Augustini Ordinem transeundi, in quo ita egregie se gessit, ut a Rev.mo P. Generali Querni, perspectis eius praeclaris meritis, pluribusque pro Ordine exantlatis laboribus, probitate vitae morumque honestate, sub die 3 Februarii 1717, sacrae theologiae Boccalaureus renuntiatus fuit. Is itaque an. 1721, die 18 Julii, a Rev.mo P. Cervioni facultatem obtinuit librum imprimendi, cui titulus: "Metodo spirituale per diriggere le proprie azioni verso l'ultimo fine che è Dio". Dies obitus eius nos latet.(Cfr. Ordinis Regesta, Dd. 139, 157 et 162).
Abbati Fr. Petrus,
Siculus, Messanensis, eiusdem civitatis S. P. Augustini conventus filius, S. Theol. magister, celebris in disciplinis theologicis et philosophicis, magis autem virtutibus religiosis et sanctitate vitae. Rexit magna cum prudentia provinciam Siciliae et Melitae cum esset prior provincialis anno 1418. Dedit in lucem: "Artes philosophicas", ms.(Cfr. Attardi Bonaventura, Il Monachismo in Sicilia, Palermo, 1741, p. 136, et P. Schier Xist., Additamenta et notae ad Bibliothecam Augustinianam P. Ossinger, Cod. 353, p. 296, Bibliothecae Angelicae Urbis, nec non Pompieri, Persone illustri che sono fiorite nel convento di Messina de' Frati di S. Agostino).
Abiati Fr. Benignus,
Cremonensis, an. 1541 in patrio S. Augustini coenobio Congregationis nostrae Insubricae habitum augustinianum induit. Curriculum studiorum mature explevit ac evasit orator non spernendi nominis, theologus [Pag. 8] et sacrarum litterarum expertissimus interpres, cuius auctoritate pro similibus disputandis Cremonae fuerat instituta Academia, cui crebro intererat Nicolaus Cardinalis Sfondratus Cremonerisis Ep. ad summum exinda Pontificatum evectus, qui Benignum ut fratrem alterum praediligebat. Nobilissimos Ordinis nostri gradus occupavit; nam ter fuit suae Congregationis Vicarius Generalis, scilicet in Alexandriae comitiis an. 1582, Vitalianae an. 1587, et Cremonae an. 1591. In patrio coenobio celeberrimam Bibliothecam erigi curavit, picturisque ac praetioso marmore, extructis columnis, ornari, ad cuius memoriam super interiori ianuae fastigio haec legebatur epigraphe: "Bibliotheca haec Catholicae Maiestati dicata, Patriae ornamento extructa, et studiorum commodo oblata per Fr. Benignum Ablaticum Cremonensem, expensis conventus et Amicorum. Anno MDXCII". Catalogum huius Bibliothecae, codicum mss. copiosae, concinnavit ac Possevinus in Apparatu Sacro, Tom. III, p. 138, edidit. Summis viris tum in dignitatibus tum in litteris admodum gratus, meritis tandem et virtutibus gravis, senioque confectus, die 30 Septembris 1630 naturae in patria concessit. In dicta Bibliotheca asservabantur mss. nonnulla eius opera, quibus titulus:Concionatoria
, Tom. II in 4°.(Cfr. Calvi, Delle Memorie istor. della Congreg. Osserv. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agost., Milano, 1669, p. 355; Ansi, Cremona Litterata, Parmae, 1702, Tom. II, p. 126; Mazzuchelli, Scrittori d'Italia, Tom. I, part. I, p. 24; Ossinger, Biblioth. Augustiniana, Ingolstudii et Augustae Vindelicorum, 1768, p. 12 et alios).
Accetta Fr. Julius,
falso a Lanteri Pedemontanus dictus, natus est Francavillae Provinciae Rhegii Julii circa annum 1690. Anno 1705 Ordinem Erem. S. Augustini ingredi postulavit. Studens Neapoli an. 1706, cursor Pulcini an. 1710, Lector Florentiae an. 1713, Bacc. Pisauri an. 1715, inter Collegiales an. 1717 meruit coptari in conventu S. Augustini de Urbe, ubi et Regentis munus per aliquot annos exercuit. Una cum PP. Thoma Magliacci, Neapolitano, et Angelo Damiani e Sigillo, sub R.mo P. Generali Bellelli, die 11 Maii 1727 ad magistralem lauream consequendam examinatus, omnia vota favorabilia retulit. (Cfr. Reg. R.mi Bellelli, Dd., 168, p. 125). Insignis fuit Mathematicae professor, quam per 22 annos in Taurinensi Athenaeo summa cum laude docuit. Astronomiam etiam ita calluit, ut celebernimae Parisiensi scientiarum Academiae aggregari meruerit. Fuit etiam Academiae Apathum alacer socius. Die 5 Augusti 1752 a Rev.mo P. Vasquez (Cfr. eius Reg. Dd., 194, p. 58) obtinuit ut sua elementa algebrica edere posset; at paulo post morte occubuit. Praelo tradidit:1.
Orazione recitata nel riaprimento dell'Università e Accademia degli Apatisii il dì 23 Novembre 1724. In Lucca per Domenico Ciuffetti, 1725.2.
Panegirico di S. Ansano Martire Battezatore di Siena, Siena, F. Quinza, 1726. Est in Bibliotheca Casanaten. Romae in Miscell. in fol. Vol. 128.3.
Observatio Lunaris defectus habita in aedibus S. Augustini Augustae Taurinorum P. Mag. Julii Accetta ex Ordine S. Augustini Regio Atheneo Matheseos professoris die Junii 1750. (Cfr. Novelle Letterarie di Firenze, T. XI, an. 175, nec non Zaccaria, Storia Lett. d'Italia, Tom. II, p. 516). [Pag. 9]4. Osservazione dell'Ecclissi lunare accaduto il dì 8 Giugno 1751 in Torino
. (Cfr. Zaccaria, loc. cit. T. II, p. 651).5. Gli elementi di Euclide a migliore e più chiara maniera ridotti, arricchiti per la maggior parte di nuove dimostrazioni, premessi gli elementi dell'Algebra dedicati a S. R. M
., Torino, MDCCLIII, nella Stamperia reale, vol, in 4°, pp. 286 cum tabulis et figuris algebricis. P. Julius Marchini, Congregationis Matris Dei, in opere cui titulus: Riflessioni sopra la maniera di ben comporre l'orazione panegirica, Lucca, 1733, pp. 91, 136, 161 memoratam de S. Ansano orationem nostratis Accetta magnopere laudat, eamque iuvenibus ad exemplum proponit. Eustachius D'Afflitto vero in sue opere: Memorie degli Scrittori del Regno di Napoli, Napoli, 1782, T. I, p. 11, de eodem P. Accetta haec hubet: "In Firenze poi pubblicò la Orazione Italiana, che disse nella Accademia degli Apatisti il dì in cui vi fu ricevuto; e poscia un'altra, di cui si narra così la storia nelle Novelle Fiorentine del 1754 n° 48. Avendo il Dottor Lorenzo Maria Lapi Mugellano recitati nell'Accademia degli Apatisti varii Capitoli contro gli abusi del secolo, e particolarmente degli Ordini Religiosi, se ne offese in modo il nostro P. Accetta, che una sera recitò nell'adunanza medesima una fiera satira contro gl'importuni censori de' Regolari, e sopratutti contro il Lapi. Fu creduto perciò il nostro fervido calabrese ecceduti i limiti d'una onesta difesa, e mancato al rispetto, che si dee ad un luogo posto sotto la immediata protezione del Sovrano, onde fu obligato ad una moderata ritrattazione; lo che tosto eseguì con una eloquente Orazione che prima disse in Accademia, e poi diede anche alle stampe".(Cfr. et Lanteri Prostr. Saec. Sex Relig. August., Tom. III, p. 169).
Acciaioli Fr. Nicolaus,
florentinus, alumnus Provinciae Augustinianae Pisarum, vixit saec. XVII, et plurimum vitae suae tempus insumpsit Florentiae, cuius civitatis Augustiniani coenobii filius et Prior fuit. Deinde moderator Provinciae Romanae electus, illius statum notabiliter in bonum provexit; summa enim in tractandis omnibus rebus dexteritate pollebat. Inter theologos Florentinae Universitatis die 12 Julii 1625 adscitus, magnum sibi nomen comparavit. Fuit etiam orator insignis. De illo inquit Ossinger: Pares illi non multos aetas illa suspexit, animique robore aequales suos facile superavit; claruit insuper aliis naturae dotibus, scilicet, pietate, prudentia, doctrina etc. Ex hac vita migravit aetatis suae annorum 80. Reipublicae litterariae innotuit per Orationem funèbrem in exequiis D. Michelozzi Senatoris habitam, cui addidit Descriptionem dictarum exequiarum die 17 et 19 Maii 1604 celebratarum, impressam Florentiae, an. 1604 per Volemar Timau, in 4°.(Cfr. Ceccarini, Fasti dell'Università di Firenze, pp. 410 et 78; Mazzuchelli, Scrittori d'Italia, Vol. I, part. I, p. 48; Ossinger, Bibliot. Augustiniana, p. 14; Lopez, Addit. ad Crus. Monast., Vol. Il, p. 296).
Accimatori Fr. Thomas Maria
, [PRAETERMISSI p. 277] Genuensis, vixit saec. XVI ineunte, atque in luce exposuit: Compendium Vitae S. Nicolai de Tolentino una cum effusionis sanguinis relatione, Septenario sacro, officio, notitia miraculorum, responsoriis sanct. etc. (Italice) Genuae apud Casamaram, 1703 in 12. Ex Gandolfo p. 361.de Aciaria Fr. Hyacinthus, a Moreri in Bibliografia Storico-ragionata [Pag. 10] della Toscana, Firenze, 1805, Vol. I, p. 13, Agazzari nuncupatus, fuit patria Senensis atque alumnus Congregationis Ilicitanae Ordinis nostri, vixitque saec. XVII. Philosophiam atque theologiam ab an. 1634 ad ann. 1639 Senis, Pisis atque in civitate Montis Sancti Sabini didicit. Mense septembris 1640 in ultima hac civitate praedicandi facultatem obtinuit, ac die 10 decembr. eiusdem anni ad Lectoratus gradum fuit promotus. In patriam iterum accersitus, nominatus fuit parochus ecclesiae S. Martini, et an. 1651, iam Bacc., in collegio theologorum Senensi una cum PP. etiam Bacc. Fabritio Landucci et Angelo Vitelli connumeratus est. An. 1653 praefuit Capitulo suae Ilicitanae Congregat. in quo praefatus Landucci electus fuit Vicarius Generalis, et an. 1657 ipse Hyacinthus secundus Definitor evasit. An. 1671 interfuit Capitulo, uti Discretus conventus S. Martini, ac inde in Domino obiit. Reliquit:
Vita della divota serva di Dio Maddalena da Siena
, ms. Bibliothecae Florentinae Maglia b. sub sign. CLXXXVIII, Cod. I.(Cfr. Landucci, Sacra Ilicetana Sylva, Senis, 1653, p. 75 et Acta Congregationis Ilicetanae in Ff. 31 in arch. Ordinis asserv.).
Addeo Fr. Augustinus,
amabilis ac optimus confrater, ortus est Vici Palmae Dioec. Nolanae ex Carolo et Laura Carbone die 18 maii an. 1876, ac postera die sacro fonte renatus, appellatusque Felix, primam iuventam apud suos transivit. Ad religiosam vitam vocatus, habitum nostrum die 7 decembr. 1890 Carpineti suscepit, ibique novitiatum suum perfecit atque Neapolitanae Provinciae cooptatus, ad professionem admissus fuit die 29 Junii 1892. Litterarum studiis magna cum laude Romae in Collegio S. Monicae operam dedit, ac Sacerdos die 17 decembr. 1898 consecratus est. Die 11 octobris 1899 de eo superiores Ordinis multa sibi spondentes, facto laudabiliter periculo, Lectoratus gradu merito illum decorarunt. Docuit inde philosophiam et physicam iuvenes nostros in Collegio SS.me Trinitatis Viterbii, et quinquennio transacto Collegii atque Regentiae gradum, mense Octobris 1904, non sine plausu, obtinuit. Ad immortalem vitam P. Joanne Berdozzi, ex Assistente Generali et coenobii SS.mae Viterbiensis Priore, die 14 januarii 1907 vocato, in illius locum P. Addeo suffectus est, ac in ea qualitate die 25 augusti 1909 magistralia obtinuit insignia. Apud Ticinum Regium inde coenobii S. Augustini Priorem egit maxima cum prudentia, atque dexteritate. Dum itaque, inibi ab omnibus dilectus versatur, die 16 maii 1913 Nicosien. et Herbiten Episcopus est renuntiatus. Diu ac prosper, felixque vivat. Edidit:1.
La Previsione del tempo. Viterbo, Tip. Donati e Carlini, 1903, in 4°.2.
Sur un affresco rappresentante il B. Giacomo Agostiniano, Arciv. di Napoli ed altri dipinti murali scoperti nel Refettorio del Convento della SS.ma Trinità in Viterbo. Viterbo, Tip. Agnesotti, 1910, in 8°.4.
Prima lettera pastorale ai suoi diocesani. Roma, Tip. Poliglotta Vaticana, 1913, pp. 18. (Est eloquens et compta vox pastoris pergentis et properantis ad suum ovile).5.
Il primo dovere della vita spirituale. Lettera pastorale per la Quaresima del 1914. Nicosia, Tip. ed. del Lavoro, 1914, pp. 21. [Pag. 11]6. Per la Dottrina Cristiana ai fanciulli. Lettera pastorale nella Quaresima 1915
. Nicosia, Tip. ed. del Lavoro, 1915, pp. 22.7. La mia prima visita pastorale. Lettera per la Quaresima 1916
. Nicosia, Tip. ed. del Lavoro, 1916; pp. 23.8.
Dalla croce pende la salvezza nostra. Lettera per la Quaresima 1917. Ib. iisdem Typ. 1917.9.
Gerusalemme urbe celeste e beata visione di pace. Lettera Pastorale per la Quar. 1918. Ib. iisdem Typ. 1918, pp. 20.10.
I1 nuovo codice nel centenario del Vescovato. Pastorale per la Quares. del 1919. Ibidem, iisdem Typ., 1919, pp. 15.11.
Vangeli festivi con brevi considerazioni da esporsi ai fedeli durante la Messa. Ibidem, iisd. Typ. 1919, pp. 120.12. I Diritti di Dio. Pastorale per la Quaresima 1920
. lbidem, 1920, pp. 19.13.
I1 Sacramento dell'Amore. Pastor. per la Quares. 1921. Ibidem et iisdem Typ. 1921, pp. 21 et in suo "Bollettino Ecclesiastico" an. VII-VIII.14.
Il Dono di Dio per i Fedeli e gl'Infedeli. Pastorale per la Quaresima del 1922. Ibidem, iisdem Typ., 1922.15.
La Religione. Lettera Pastorale 1923. Ibidem, et iisd. Typ. 1923.16.
La Divina Liturgia. Lettera Pastorale 1924. Ibidem, et iisd. Typ. 1924.17.
Il Giubileo dell'Anno Santo 1925. Ibidem, et iisdem Typ. 1925.Addeo Fr. Augustinus Felix
, (ADDITAMENTA, pag. 67) Episcopus Nicosiensis, de quo, in. Vol. I, p. 10 scripsit insuper atque edidit:1. La fede. Lettera Pastorale per la Quaresima 1926
. Nicosia, Tip. Edit. del Lavoro, 1926, in 8 pp. 19.2. La fede agli infedeli. Lettera Pastorale per la Quaresima 1927
. Nicosia, ibidem, 1927, in 8. pp. 26.3. S. Agostino nel XV centenario della sua morte (430-1930)
. Lettera Pastorale. Nicosia, Tip. Ed. del Lavoro, 1929, in 8 pp. 86.4. L'Eucaristia e S. Agostino. Lettera Pastorale
. Nicosia, ibidern, an. 1931, in 8 pp. 25.5. I1 Corpo di S. Agostino Vescovo e Dottore nella Basilica di S. Pietro in Ciel d'oro in Pavia.
Opusculum editum in Bollettino Stor. Agost. an. VIII et IX atque alia.de Aderno Fr. Peregrinus, circa an. 1600 natus. Panormi in Conventu S. P. Augustini vitam religiosam amplexatus, Neapoli primum, Florentiae postea (1615-1620) philosophicas ac theologicas disciplinas magno cum profectu didicit. An. 1620 Lector renuntiatus missus fuit Panormum. Inde sacrae theologiae Magister evasit et non parvae notae concionator. Virtutum splendore morumque integritate micans, an. 1629 ad Provinciae Siciliae praesulatum assumptus fuit. Ad meliorem vitam evolavit post an. 1644. Typis edidit: Della vera devotione della gran Madre di Dio e del titolo del Soccorso, etc. Palermo, Tip. di Pietro Coppola, 1644, 1 vol, in 12°.
(Cfr. Mazzuchelli, Scrittori d'Italia, Vol. I, p. 138; Mogitore, Bibl. Sicula, T. II, p. 126; Attardi, Il Monachismo in Sicilia, p. 234;
Ossinger, Bibl. Aug., p. 15; Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III, p. 183 et alios).de Aderno Fr. Fulgentius, [PRAETERMISSI p. 277-278] S. Theol. Doctor, an. 1620 erat Recineti Bacc. ad nostram pubem docendam occupatus, et an. 1625 in capitulo generali romano Regens Panormi constitutus, cum iam esset S. Theol. Magister. Huius adservantur in Bibliotheca Angelica mss. opera sequentia:
1. Tractatus theologicus de Incarnatione
. Inc.: "De incannatione, Questio prima. An conveniens fuerit Deum incarnari". Explicit: "Finis Deo adiutore. Dictante ad. R. P. M.ro Fulgentio Adernionensi, Siculo". Cod. 1187 (S. 5.14) chart. in 8°, saec. XVII, ff. 168.2. Quaestiones theologicae
. Inc.: "Quaestio prima. An in Deo sit scientia, et an illa sit entitas absoluta? Pro tituli intelligentia.3. Tractatus de Praedestinatione
. Inc.: "An Deus homines praedestinet? Pro tituli intelligentia". Expl.: "Haec satis de praedestinatione, die prima Martii 1622".4. Tractatus de divina voluntate.
Inc.: "An in Deo sit voluntas. Ad intelligentiam tituli et expl.: "Et satis de divina voluntate, ad laudem Dei miserentis, Deiparae deprecantis et SS.rum Dominum Deum laudantium 31 X.bris 1622. Eugubii fr. Augustinus Antimus Septempedanus scripsit, docente ac [Pag. 278] dictante Ad. R. P. M.ro Fulgentio Adernionensi, Siculo, suo praeceptore amantissimo regente meritissimo, theologo peritissimo, nec non philosopo doctissimo, dum lectoratus munere ac dignitate fungebatur apud Olivetanos monachos, summa totius nostrae et illorum religionis laude". Omnia haec continentur in cod. 1207 (S. 5.34), chart. in 4, ff. 235, saec. XVII, praedictae Angelicae Bibl. Quis fuerit iste Fr. Augustinus Septempedanus, a S. Severino, colligitur ex Actis Capitulorum generalium, Ord. nostri editis in Analectis August. Vol. XI, et ex notula ab eodem scripta in hoc postremo codice f. 235 ubi legitur: "Mi feci frate di S. Agost. il 23 Aprile 1615 in Monte Giorgio, a tempo del Rettorato del P. M.ro Gio. Batt.a da Monte Giorgio circa finem". Post consuetum studiorum curriculum creatus fuit Lector ac Bacc. et an. 1637, cum esset Firmi studiorum Regens, vocatus ad Urbem, post rigorosum periculum laudabiliter peractum inauguratus fuit S. Theol. Magister. An. 1645 ivit ad Capitulum gen. tamquam Discretus Provinciae suae Marchiae. Extitit deinde Socius Procuratoris Generalis, et in Capitulo gen. an. 1649 Mag. Augustinus Antimi a Sancto Severino nominatus fuit eiusdem Capituli et Ordinis totius Secretarius. Anno tandem 1661 constitutus fuit Provincialis provinciae suae Marchiae, et in Registris non amplius apparet. Eius esse, mihi videtur Tractatus de gratia divina, qui asservatur in eodem Angelico codice 1207, ff. 150-234; uti tribui mihi videntur, non R. P. Fulgentio [Arminio?] prout, quamvis cum puncto interrogativo, assignat praelaudatus Henricus Narducci: quaestiones theologicae de attributis, quae sunt in cod. 1191 (S. 5.8) chart. in 8, saec. XVII, ff. 130, eiusdem Bibliothecae, sed P. Fulgentio Adernionensi, cuius in hac Bibliotheca extistunt, ut vidimus, alii tractatus.Aetini Fr. Augustinus,
de nobili Terra Turricta Vallis Glani Aretii in Tuscia natus est circa an. 1671. Senis in conventu S. P. Augustini an. 1688 inter Augustinianos per professionem religiosam fuit adnumeratus. Anno 1690 ad S. Augustini Neapoletanum coenobium, studiorum causa, mittitur, manens ibi usque ad an. 1693, quo ad conventum. Montis Sancti Sabini pergitur cum munere studentium magistri. Inde missus fuit Viterbium et an. 1696 Senas. Duos post annos fit novitiorum magister et in comitiis generalibus Bononiae habitis, Provinciae Senarum definitor, cum esset jam in S. Theol. Bacc. Alia postea obivit munera aliosque honores obtinuit. Fuit enim S. Theol. Magister, diversorum conventuum tum Provinciae Senarum cum Congregationis Montis Ortoni Prior. Fuit insuper, ut ait Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, p. 16, [Pag. 12] in omni litteratura, praesertim divinarum scripturarum, instructus. Veram vitam cum morte commutavit an. 1731. Quae scripsit, sunt:1.
Bibbia aurea, seu loci communes ordine alphabetico congesti, Impr. Perusiae anno 1728.2.
Apochastasis seu Revolutio Annorum Lunisolariam 1932, ad exactam utriusque maioris Lunisolaris motus reductionem, qua Novilunia a creatione mundi, et in futurum Styto Juliano: nec non et Hebraeorum gesta in sacris Bibliis reperta per quamdam sacram Chronologiam proprio anni mense, et die iuxta LXX Interpretum supputationem una cum praecipuarum Epocharum ac Olympiadum initio, absque ulla temporis interpellatione sunt digesta A. R. P. F. Augustino Aetini in S. Theologia laureato, et a Sacra Congregatione exemptionibus Magistralibus insignito, Ordinis Eremitarum S. Augustini de nobili Terra Turricta Vallis Glani, Aretii in Tuscia, olim in conventu S. Marci civitatis Montis Politiani Provinciae Senaram nunc Sancti Felicis Congregationis Perusinae eiusdem Ordinis alumno, labore, studio ac vigiliis Anno Domini 1715 excogitata et anno 1721 expleta.(Codex Bibl. Angelicae Urbis, 19 (A. 3. 27) chart. in 4°, ff. 424).
3.
Calendarium Chronologicum, ubi epochae a creatione mundi usque ad persecutionem Diocletiani, et Hegiram arabum, die, mense, et anno describuntur. Perusiae, apud Constantinum impress. Com. Episc. et S. Officii MDCCXXVIII, in 4°, pp. 127.4. Breve sacrum chronicon, in quo a mundi exordio usque ad Christi nativitatem et passionem per cyclum luni-solarem annoram 1932, iuxta tabulas Romanas Ecclesiasticas, sibique constantem septuaginta interpretum supputationem nedum ortus Patriarcharum, Principum Israelis, Assiriorum Regum, Romanorumque Imperatorum certum tempus statuitur, sed et novilunium paschale non amplius loco movendum perpetuo figitur. Excerptum ex autographis S. Chronologiae manuscriptis P. F. Augustini Aetini, Eremitae Augustiniani etc. diligentia et studio P. F. Joannis Baptistae Cotta Tendentis, in eodem Ordine S. Theologiae Magistri
. Perusiae MDCCXXIX, typis Constantini. Impress. Cam. Episc. et S. Officii. Superiorum permissu in 4°. Haec postuma opera, quae in Bibl. Angelica asservantur, Ossingero (p. 16) non innotuerunt, uti et quaedam clarorum virorum epistolae in codice 439 (D. 5. 8) eiusdem Bibliotecae ad eundem Aetinum missae de eius chronologia tractantes. Harum epistolarum auctores sunt:P. Franc. M. Querni, Augustinianus; Dominicus Ciriaci; Franciscus Bianchini; D. Bonifacius Pepe; Leo Bartolotti; Justinianus Pagliarini; Antonius Antinori; Fr. Joan. Baptista Cotta, August.; Fr. Thomas Archiep.; et Fr. Benedictus Augustinus Gattini, August.
(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex Religionis August. T. III, p. 13, et Narducci, Catalog. Bibl. Angelicae, p. 8 et 206).
Agatea Fr. Marius
, [PRAETERMISSI p. 278] Mutinensis, an. 1620 ortus, quamvis sub eius effigie dicatur natus an. 1628, fuit celebris musicus, et ab an. 1665 ad an. 1673 in patria ecclesia cathedrali Capellae Magister. Inde in Bononiense nostro coenobio ad S. Blasium sese recepit, quo, fere caecus, vitam duxit usque ad eius obitum, quem oppetiit mense ianuario an. 1699. Quamvis dicatur "musico insigne" tamen, ait Astengo, Musici Agostiniani, Firenze, 1929, pp. 15-17, "deve aver scritto poco; a meno che le sue composizioni non sieno andate perdute. Nella raccolta di Autori diversi di Marino Salvini, Bologna, Monti, 1670, c'è dell'Agatea un motetto: Venite celeres. Alla R. Bibl. Estense di Modena si trovano mss. le seguenti composizioni dell'A.: a) Tre cantate per alto e basso continuo; b) quattro cantate per soprano; c) Arietta per contralto; d) Aria con violoncello obbligato... Nella Bibl. del liceo musicale G. B. Martini di Bologna si conservano dell'A. cinque lettere da Modena (dal 1685 al 1686) a Gio. Paolo Colonna col quale l'A. era legato da vincoli di sentita amicizia: in quella dell'8 maggio 1680 parla di un originale delle litanie dato allo zoppo copista".Agazzari Fr. Philippus,
Senensis, cuiusdam equitis Leonardi de Agazzariis filius, ortum habuit circa an. 1339. Adhuc adolescens, utroque invito parente, postrema die anni 1353 sub priore B. Nicolai Tini de Marescottis in Ilicitana Augustiniensium Eremo, prope Senas, religiosum habitum suscepit, [Pag. 13] fuitque discipulus atque novitius B. Nicolai sub cuius magisterio tantum in virtutum palestra profecit ut et ipse titulum beati obtinuerit. Anno vero 1357 cum Rev.mus P. Gregorius Ariminensis in Iliceto visitationem perageret atque Philippum detegeret una cum aliis fratribus in taxillorum ludo animum intendisse, omnes in carcerem per tres menses detrusit. Ex eo tempore, poenitentia ductus, totum sese dedit et assiduis pietatis operibus et fratrum usui utilibus libris conscribendis ita ut tot volumina propria manu trascripta reliquerit, quot unius hominis aetas ex integro percurrere minime sufficeret, quaeque per varia Ilicetanae Congregationis coenobia dispersa inveniebantur. Anno 1388 B. Nicolai Tini parentalibus interfuit, et an. 1408, cum esset Iliceti Prior, P. Stephani Cionii consilia sequens, ad Congregationis Canonicorum Reguliarum Scopetinorum institutionem operam suam quam maxime praestitit; at postea erratum agnoscens, ad pristinum institutum rediit, Cionio interea et quatuor aliis inceptum opus prosequentibus. Post reditum, ita suis eximiis virtutibus totius Ordinis existimationem, atque benevolentiam recuperavit, ut tandem B. Augustinus Romanus de Favaronibus, supremus ordinis moderator, Ilicitanae Congregationi, eius gratia, antiqua privilegia restituerit eumque praeterea perpetuum tam Ilicetani S. Salvatoris conventus Priorem quam Congregationis ipsius Vicarium constituerit. Annorum pondere iam gravari incipiens, singula haec officia dimittere voluit; ast praefatus P. Generalis illum prioratu tantum deoneravit. Itaque obiit Vicarius die 30 octobris 1422 octuagenario maior, talem sanctitatis opinionem post se relinquens, ut beati nomen obtinuerit. Multa scripsit, magna ex parte deperdita; quae autem supersunt, haec sunt:1. Gli Essempri di Fr. Filippo da Siena, Legende del secolo XIV, testo di lingua inedito tratto da un codice autografo della Libreria Comunale di Siena, editi da D. F. C. Carpellini
. In Siena, I. Gatti, Editore-Libraio (1 luglio 1864) in 16°, pp. 250. Ex his exemplis, an. 1859, Lucae e Typ. B. Canovetti iam prodierat: Novella di una donna che fu lisciata dal diavolo scritta da Fra Filippo da Siena nel buon secolo della lingua; item La leggenda di Sancto Salvestro cura et studio Prof. Michaelis Melga Neapolitani. Item La vita di Frate Nicolò Tini priore di Selva di Lago eiusdem P. Philippi et his exemplis inserta, ac a Johanne Baptista Melloni citata in Atti e Memorie degli Uomini illustri in santità nati e morti in Bologna, ibi, 1719, Vol. II, p. 119; a Fr. Bernardo Monaldi, in Vite dei Beati di Lecceto, p. 58, a Gelsominio in Thesauro celeste Devotionis ad B. M. Virginem, Cap. XV, p. 308, et a Mazzuchellio in Script d'It., T. I, p. 180, quo loco asseritur praefatam vitam insertam ab auctore fuisse et in alio eius opere, cuius titulus:2. Memoriale o sia Storia molto esatta degli Uomini illustri in Santità, in lettere e dignità del convento di Lecceto,
ms. quod forsam est in cod. XLVII, Plut. LXXXX, Biblioth. Gaddianae. Aliquae certe eius Beatorum vitae sunt in cod. Biblioth. Chisianae in I, 9, a Bernardo Monaldi conscripto. Transcripsit etiam Philippus noster: [Pag. 14]3.
La spositione sopra de' Vangelii e quali frate Giovanni da Salerno de' frati Romitani di s.to Agustino extrasse et reduxe in volgare dall'uopara di frate Simone daccascia del detto ordine, quae reperitur in cod. I. V. 10 Biblioth. Com. Senensis sicut et opus. Gli Assempri etiam inibi in cod. T. IV, 9.(Cfr. Ossinger, p. 16; Landucci, p.109; Ugurgieri, Pompe Sen., T. XIX,11; De Angelis Luigi, Bibliogr. degli Scitt. Sen. Siena, 1824, T. I, p. 18; Benvoglienti, Scrittori Senesi, T. I, p. 79; Bandiera, Biblioteca Senese, p. I, n° 36; Gigli, Diario Senese, p. I, fol. 373; Lanteri in Additamentis ad Crusenii Monast., p. 425, et in Postr. Saec. Sex. T. I, p. 247; A. Marenduzzo, Gli Assempri di Fra Filippo da Siena, Siena, 1899; W. Heywood, The Ensamples of Fra Filippo, a study of medioeval, Siena; Alex. Masseron, Les Exemples d'un Ermite Siennois, Paris, 1924, et Petrum Misciatelli, Mistici Senesi, Siena, 1913, pp. 67-94).
Aggarbati Fr. Joseph
ex honestis ingenuisque parentibus Joanne Aggarbati et Rosa Bernuschi ortus est Civitate Nova in Piceno die 13 feb. an. 1813. Sub pii doctique presbyteri disciplina litteras ac pietatem edoctus in ipso adolescentiae flore saeculo valedicere ac monasticum institutum amplecti statuit. Itaque an. 1828 die 26 martii Tolentini Augustinianae familiae nomen dedit ae post emissam votorum professionem, ibidem, Firmi ac Perusiae studiorum curriculum haud minori cum laude quam profectu confecit. Lectoris subinde ac Regentis gradum et officium assecutus, et anno 1849 magistralibus infulis redimitus est. Plures annos Perusiae nedum nostrates alumnos, verum etiam externos omnium cum plasu docuit cum an. 1843 electus fuerit professor substitutus ethicae in illa universitate, cuius etiam collegio philosophico an. 1850 aggregari meruit, paulo post scilicet an. 1852 praefatam ethicae cathedram suo nomine adeptus. Cum esset iam ab an. 1850 Perusini coenobii Prior et ab an. 1855 examinator prosinodalis, an. 1859 Umbriae Provinciae regimen obtinuit, in quibus muneribus perduravit usque ad an. 1861, quo civitatem illam, in qua diu omnibus benefaciendo commoratus fuerat, temporum hominunque nequitia deserere coactus, non ita multo post Romam se recepit, ubi an. 1865 Ordinis Procurator Generalis constitutus fuit, quo titulo etiam Collegii Theologici Universitatis Romanae membrum evasit. Hoc in loco ita egregie se gessit ut Summi Pontificis Pii Pp. IX gratiam atque existimationem sibi conciliarit, qui propterea illum patriae Senogalliensis Ecclesiae Episcopum declaravit die 22 febr. 1867. Consecrationem accepit in templo S. Augustini die 10 martii eiusdem anni per manus E.mi D. Card. Constantini Patritii, Urbis Vicarii, et Ordinis Protectoris, assistentibus DD. Josepho Cardoni Archiep. Edesseno, et nostrate Francisco Marinelli Ep. Porphiriensi. Eximio Senogalliensi Antistiti rite accomodari posse videntur quae de illius conterraneo nostrate Card. Petrocchinio scripsit Ciacconius, quod nimirum esset lenis, comis, humanus, benignus adeoque grato et venerando aspectu ut ex ipso tantum venerationis ac maiestatis secum ferret quantum ex ingenti doctrina innocentiae vitae coniuncta. Laubiliter praefecit congredito sibi gregi usque ad initium anni 1879, [Pag. 15] quo eximius infulatus apoplexiae ictu correptus, praevidens se ex hac vita migraturum, de abdicando Episcopatu consilium iniit. Abdicationem ipsius benigne admisit Leo Pp. XIII, illumque episcopali pondere exoneratum die 12 maii eiusdem anni 1879 Archiepiscopali titulo Petrae insignivit. At iteratae apoplexiae fractus ictibus, et Ecclesiae sacramentis susceptis die 24 maii 1880 spiritum Deo reddidit Creatori suo. Typis ab eo mandata sunt:1. Epistola Pastoralis ad Clerum et Popolum civitatis et Dioecesis Senogalliensis
. Romae typ. Moreni, 1867.2. Lettera Pastorale per la S. Quaresima dell'anno 1874
. Sinigallia, Tip. Pattonico, 1874.3. Lettera Pastorale pel Giubileo Universale dell'anno santo 1875
. Sinigallia, Tip. Pattonico, 1875, atque alias epistolas pro S. Quadragesima.(Cfr. Lanteri,
Erem. Sacrae Augustinianae, Roma, 1874, T. I, p. 164; et Litteram ad Universum Ordinem R.mi P. Joan. Belluomini, Typis datam sub die 28 maii 1880, annuntiantem illius obitum).Agius Fr. Laurentius
, (ADDITAMENTA, pag. 67) Victoriosae Melitensis Insulae natus die 6 nov. 1880, habitu Augustiniano die 2 aug. 1896 indutus, die vero 8 aug. 1897 professus, atque die 17 dec. 1904 ad sacrum Presbyteratus Ordinem promotus, inter S. Theol. magistros adnumeratus. Varia religiosa munia exercuit. Praelo edidit:1. L'Ordine Agostiniano nelle isole di Malta e Gozo
. Valletta, 1931.2. Fiuri fil Guien Agustiniam Ieu
. (Manuale dei Terziari Agostiniani Malta, tad. Dar ta 8. Giuseppe, 1930, in 32, pp. 38.3. Manuale de Ecclesiarum Rectoribus ad normam Juris Canonici
. Taurini, Typ. Marietti, 1931, in 12, pp. 120.Agius Fr. Pius
, (ADDITAMENTA, pag. 67) Melitensis, ortus die 5 nov. 1897 in urbe Victoriosa, Melitensis Dioec., Ordinem Augustinianum ingressus est die 1 mart. 1914, et, tyrocinio peracto, ad professionem admissus die 7 mart. 1915 ad sacrum Presbyteratus Ordinem evectus fuit die 1 Aprilis 1922. Varia munera cum laude obivit, praesertim puerorum institutionem. Uti director ephemeridis, vulgari lingua Melitensi exaratae, sub titulo S. Rita, Melitae editae, varios articulos inibi publici iuris fecit, atque separatim etiam edidit: L'icbar Duttur tal Cnisia. Min chien u x'ghamel. Valletta, Empire Press. 193, in 12.Agnellus a S. Maria,
Neapolitanus, e Congregatione Discalceatorum Ord. Erem. S. Augustini, floruit saec. XVII. De illo nihil aliud scimus quod ediderit: Trattato scientifico delle cause che concorsero al fuoco et terremoto del Monte Vesuvio vicino Napoli - Utilissimo ai theologi, filosofi, astrologi et ad ogni altro studio. Napoli, 1632, in 8°.(Cfr. Cam. Minieri Riccio, Notizie biografiche e bibliografiche degli scrittori Napoletani fioriti nel sec. XVII, p. 9).
Aiazza fr. Ludovicus,
Vercellensis, apud Bodincomagum in coenobio S. Crucis Ord. Erem. S. Augustini Congreg. Lombardiae religiosum habitum suscepit an. 1485. Vir evasit spectatissimae probitatis Sacrae Theologiae, quam Vercellis aliisque in civitatibus legit, professor, et divini verbis nobilis annunciator. Haeresi Lutherana subeunte, validissime cam oppugnavit, odia ab eius asseclis in se convertens, a quibus ludibria perpessus est. Variorum conventuum priorem egit: octies fuit Congregationis definitor, ter capitolorum praeses, quater visitator, et ab an. 1524 ad an. 1539, fere continuo, Vicarius Generalis. Communi fato occubuit an. 1540. Scripsit latina lingua:1. Volumen Sermonum
.2. Specimen orthographiae et ortologiae.
(Cfr. Calvi, Delle Mem. Hist. ecc., p. 235; Rossotti, in Syllabo Script. Pedemontii, p. 399; Ossinger, p. 18; Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., T. I, p. I, p. 224; Lanteri in Postr. Saec. Sex, T. III, p. 400; et De Gregori, Storia della Vercellese Letterat., Torino, 1820, T. II, p. 48).
Albasini Fr. Petrus Ludovicus,
alumnus coenobii S. Augustini Cocconati in provincia Pedemontana, studiis Mediolani an. 1749, Tarvisii 1754 atque Venetiis impense incubuit. An. 1757 Lector renuntiatus, Arimini docuit logicam, et anno 1759 Lector Moralium Papiae fit Baccalaureus. An. 1761 examinatus fuit ad Collegium Pisaurumque missus, atque die 9 februarii 1764 periculum ad Regentiae gradum obtinendum cum laude sustinuit, ac die 9 febr. 1768 S. Theologiae Magister est renuntiatus. Docuit inde ac praedicavit multis in locis, et an. 1792 [Pag. 16] in Capitulo Generali Bononiae celebrato Assistens Italiae electus fuit. Mortuo die 8 junii 1796 Rev.mo P. Mag. Stephano Augustino Bellesini Viterbiensi, Generali Qrdinis Priore, in eius locum suffectus fuit a Pio Pp. VI Rev.mus P. M. Dominicus Lippici, eiusdem Ordinis Procurator Generalis, qui ex obedientia SS.mi inerens mandatis, vi Brevis Benedicti Pp. XIV diei 6 augusti 1745 constituit, ut in Procuratorem Generalem Ordinis ille sibi succederet, qui inter Assistentes Generales ratione magisterii praecederet; atque ita examinata dictorum praecedentia, decisum fuit in favorem Rev. P. Mag. Petri Ludovici Albasini, qui proinde fuit Procurator Generalis electus et a Summo Pontifice confirmatus, manens in officio usque ad mensem maii 1800. Ab eo extant: Res gestae ab eodem in munere Procuratoris Generalis a die 22 iunii 1797 usque ad diem 9 maii 1800. Ms. in Archivo Ordinis sub signo Bb. 98, pp. 1-68 in fol.(Cfr. Ordinis Regesta, praesertim Dd. 240, pp. 11-12).
Albasini Fr. Petrus Ludovicus
, [PRAETERMISSI p. 278] de quo p. 15, ita etiam memoratur: La quaresima in Parnaso ovvero Prediche quaresimali recitate l'anno 1790 nella chiesa cattedrale d'Ivrea dal M. R. P. Pietro Ludovico Albasini d'Asti raccolte in sonetti da Giov. Domenico Leone da Rivarolo. Torino, 1791, presso Ignazio Soffietti, in 8. Ita Manno in cit. Bibliogr., T. VIII, (1907), p. 298.Alberici Fr. Jacobus,
e Sarnico Provinciae Bergomensis, S. Theol. Lector, in sacramento regenerationis Hieronymi nomen habuit. Bergomi an. 1570 Ordini Erem. S. Augustini cooptatus, anno insequenti suam religiosam professionem Rev. P. Petrus Nicolaus Muzio hilari animo excepit, quasi praenoscens quanti iuvenis ille in suam Insubricam Congregationem foret. Et revera tam in historicis quam in aliis litteris excolendis vir evasit egregius. Aliquorum conventuum Prior item evasit, eiusque Congregationis Generalem Procuratorem egit, ac tandem an. 1601 in Vic. Generalem unanimi Patrum consensu electus est. Romae in coenobio S. Mariae de Populo an. 1610, die 26 aprilis debitum naturae persolvit. Typis dedit:1. Historiarum Sanctissimae et gloriosiss. Virginis Mariae de Populo Almae Urbis Compendium
. Romae ex Typ. Nicolai Mutii, 1599 in 4°; perpulchris iconibus xilographicis exornatum; quodque ab ipso auctore, suasu Ill.mae Flaminiae Aldobrandinae, nepotis Clementis Pp. VIII in linguam italicam fuit versum, atque editum sub hoc titulo:2.
Compendio delle grandezze dell'illustre e divotissima Chiesa di S. Maria del Popolo di Roma. Roma, Stamperia Camerale, 1600 in 4°.3. Vita gloriosissima e miracoli eccelsi del B. Nicola da Tolentino raccolta da antichi originali dal P. Ambrongio Frigerio da Bassano, di nuovo ornata ed ampliata dal R. P. F. Jacomo da Sarnico Bergamasco
. Milano, 1603 in 4°, et: in Roma, Stamperia della Cancelleria Apostolica, 1610 in 4o. Haec vita est pulchris iconibus xilographicis exornata, atque Rev.mo et E.mo Card. Joanni Garsia Millino tit. SS. Quatuor Coronatorum noncupata.4.
Catalogo breve degli illustri e famosi Scrittori Venetiani, quali tutti hanno dato alla luce qualche opera conforme alla loro professione particolare, raccolto dai R. P ... Dedicato al Serenissimo Doge di Venetia Marino Grimani. In Bologna presso gli eredi di Giovanni Rossi, 1605 in 4°.5.
Avvertimenti ai Pellegrini che per devotione vanno a visitare i luoghi santi. Impr. an. 1607. [Pag. 17]6.
Vita e Miracoli della B. Chiara, detta della Croce, da Montefalco, dell'Ord. Erem. di S. Agostino, raccolta dal R. P... . In Roma, appresso Giov. Battista Robletti, 1610, 1 vol. in 8°, atque E.mo Card. Ferdinando Gonzaga nuncupata.7. Quaresimale Ambrosiano
nostratis Ludovici Barile, Bergomi reimprimi curavit.(Cfr. Ossinger, p. 19; Calvi, Scena Letter. degli Scritt. Bergamaschi, p. 192, et in Mem. Stor. della Congr. di Lombardia, p. 394; Lanteri, Postr. Saec. Sex T. III, p. 159; Mazzuchelli, VoI. I, part. I, p. 287 et alios).
Alberti Fr. Gaspar,
S. Theol. Magister, non Neapolitanus, ut ait F. I. Fetis, Biographie Universelle des Musiciens, Paris, 1860, T. I, p. 53, sed Siracusanus prout constat ex Actis Capitulorum sui temporis editis in Analectis Augustinianis, Vol. IX, pp. 56-156. Nondum Lector, ille fuit quidem Neapoli an. 1539, quo interfuit Capitulo Generali uti Discretus Provinciae suae Siciliae, et forsan ibidem studia sua compleverat, sed nullibi legitur illum fuisse Neapolitanum. Mense maii 1543, iam S. Theol. Magister, interfuit et Capitulo Generali Romano tamquam Definitor suae Siculae Provinciae, et an. 1546 adstitit Concilio Tridentino, quo summo cum omnium Patrum plausu orationem recitavit. Anno sequenti reelectus suae Provinciae Definitor, interfuit Recineti Capitulo Generali, et ex eo evasit Prior Provincialis Siciliae. Musicam insuper impense coluit, ac Bergomi fuit insignis chori magister. Multa composuit; quae tamen ad nos pervenerunt, sunt:1.
Il primo libro delle Messe, dal proprio autore nuovamente messe in luce. Venetia, app. Hieronimo Scotto, 1549 in 4°. Nuncupatoria epistola data fuit Bergomi die 16 maii 1548. Haec Missarum collectio continet:a) La Messa a quattro voci intitolata: Quaeramus cum pastoribus;
b) la Messa a cinque voci: Italia mea;
c) la Messa a cinque voci: Dorman d'un giorno a Baia.
2.
II 2° libro delle Messe. Ibidem.(Cfr. etiam Rob. Eitner, Quellen, Lexicon der musiker und Musikgelehrten, Leipzig, 1900, T. I, p. 84, et Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. August., T. II, p. 176).
Alberti Fr. Ludovicus,
Patavinus, e matris sinu egressus est circa an. 1560. Adolescens patrio Augustinensium coenobio Eremitarum nomen dedit, et an. 1587 ibidem fit studii magister. Omnibus inde academicis gradibus usque ad doctoralem lauream susceptis, primus fuit inter Augustinienses, qui S. Scripturae cathedram in Universitate Patavina, die 13 martii 1607 obtinuit. Per 20 duos annos magno cum plausu eamdem retinuit, et duobus vicibus, nempe 15 decembris 1615 et 31 iunii 1621 de stipendio auctum fuit, quippe qui ingenio fuit peracuto, in difficultatibus resolvendis perspicax, atque in quaestionibus enodandis sagax. Obiit an. 1628 dum Provincialis munere fungeretur, et in eius parentalibus funebrem habuit orationem R. P. Benedictus Bovio Ord. Praed. Sepultus fuit in nostra Patavina ecclesia et ad eius sepulchrum appositum hoc epitaphium: Altari hoc extructo, sacello in nitorem reddito, mortalitatis memor hic Patrum [Pag. 18] permissu sibi monumentum V. P. Aloysius Albertus Patavinus, qui primus ex sua religione in patrio Gymnasio Sacram Scripturarn publice docuit. Vix. An. LXVIII. Obiit MDCXXVIII. Quae scripsit sunt:1. Disputatio peripatetica, an rerum aeternarum detur efficiens causa, et de creatione tum uova tum aeterna
. Patavii per Laurentium Pasquatum, 1594 in 4°.2.
Lectiones de operibus sex dierum, et de terrestri paradiso. Venetiis ex officina Bartholomaei Ginami, 1618 in 4°. Dicatae fuerunt Card. Matthaeo Priuli; et iterum ibidem excussae an. 1619 in 4°.3.
De reali praesentia Christi in Eucharistiae sacramento, an. 1613.4. De praedestinatione et reprobatione
. Venetiis, apud Jo. Guerilium, 1622, in 4° et ibidem an. 1623, in 4°. Idem libellus, Paulo Pp. V dicatus, extat in cod. Barberino Vat. 941, chartac. in fol. ff. 30.5. Disputationes de nutritione, augmento et generatione
. Venetiis apud Variscos, 1627, ob quas auctor inter scriptores de rebus medicinalibus recensetur a Vander-Linden in Lindenio Renovato, p. 30, et a Mangeto in Biblioth. Script. Medicinae, T. I, p. 57.6.
Vita S. Nicolai de Tolentino. Impr. an. 1610 in 4°.7. Vita B. Clarae de Montefalco
. Impr. an. 1610 in 4°.In quondam nostra Biblioth. Patavina olim eiusdem Alberti asservabantur etiam 10 vol. mss: videlicet: In Sacram Scripturam - In Epistolas Divi Pauli - De veritate christianae religionis praeludium, an. 1620 - Cur scriptura in scholis recepta sit praeludium an. 1628 - De caritate et aliae similes lectiones, quas ipse habuit in Patavino Athenaeo.
(Cfr. Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., T. I, part. I, p. 317-18; Tomassini, Biblioth. Patavina, ms. p. 76; Hist. Gymnasii Pat., Lib. III, cap. V, p. 386 et in Parnaso Euganeo, p. 16; Portenari, Della Felicità di Padova, Lib. VII, p. 299; Qssinger, p. 20; Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. II, p. 355; Vedova, Biografia degli Scritt. di Padova, p. 29 et alios).
Alchisi
sive Alghisi Fr. Camillus Angelus e Casale S. Evasii, ortum habuit an. 1560. Congregationis Lombardiae Ordinis Erem. S. Augustini, quam ab adolescentia est amplexatus, Vicarius Generalis evasit. Fuit theologus, concionator et regularis instituti studiosus. Mortem oppetiit an. 1608, Romae dum conventus S. Mariae de populo prioris officio fungeretur. Haec sunt eius scripta:1. Disputatio inter Reverendiss. P. Magistrum Augustinum Fivizanum totius Ord. Fratrum Erem. S. Augustini Generalem et eiusdem instituti observantium Lombardiae Congregationem super petitione ab eodem facta de activo et passivo concursu Congregationis ad Generalatus Praelaturam Romae acta coram Illustriss. et Reverendiss. DD. Antonio Saulio S. R. E. Cardinale etc. an. 1593.
2. Lectiones, Conciones et Orationes habitae in generalibus comitiis
; sparsim impressae.(Cfr. prae aliis, Rossotti in Sillabo Script. Pedemontii, p. 131; Calvi, Delle Mem. della Congr. osserv. di Lombardia, p. 404-406; et Mazzuchelli, T. I, par. I, p. 486).
Alchisi
seu Alghisi Fr. Fulgentius, item e Casali S. Evasii, [Pag. 19] Ord. Erem. S. Augustini, Congreg. Lombardiae, natus est die 1 aprilis 1610. Fuit S. Theol. Lector, et iuvenes per 14 annos docuit Lucae, Genuae, Bergomi, Mutinae et Ferrariae. Pulchras artes coluit praesertim picturae et sculpturae. Primo in Urbe Roma Suae Congregationis Procurator Generalis, postmodum, die videlicet 10 februarii 1659, motu proprio Summi Pontificis Alexandri VII Vicarius Generalis electus, suam prudentia et integritate rexit congregationem, quam et visitavit. Vir iste tum doctrina cum pietate eximius Archivum S. Mariae de Populo Urbis, praedecessorum suorum incuria confusum, suo labore et diligentia ordinavit, ex quo perplura scitu dignissima hausit. Anno 1683, die 10 augusti, in patria obiit. Eius opera sunt:1. Della vita di S. Nicola da Tolentino
, libri sei. In Casale, per Francesco Marta, 1547.2. Miscellanea di otto Centurie
, ubi agitur de rebus valde curiosis, ut pote occultis, naturalibus, moralibus, speculativis et historicis. Ita Rossottus in Syllabo Script. Pedemontii, Monteregali, 1667, p. 233-4; quod a nostrate Calvi, Delle Mem. Stor. etc., p. 504-8, inscribitur: Centuriae rerum singularium ad studiosorum curiositatem. Num opus editum vel ms. in aliqua bibliotheca maneat, nescio.3. Impervertiti Penitenti
. Dramma morale. Ms.4. Il Cemeterio del mondo, riflessioni morali ed erudite per ogni stato di persone
. Ms.5. Historia Congregationis S. Augustini de Observantia Lombardiae
. Ms.6. De juribus Judeorum
. Duo tomi mss.7.
Historia Montis Ferrati. Ms. Excepta ms. hujus operis reperitur in Bibl. Trivultiana sub n° 1294. Vincentius de' Conti, in opere: Notizie storiche della città di Casale del Monferrato, Casale, Typ. Mantelli, 1838, Vol. I, p. 19 ita loquitur de Alghisii Historia: "Fra le molte opere che [egli] lasciò manoscritte, la principale è la Storia del Monferrato, trattando in essa molto a lungo di Casale, come Città Capitale di questo Stato. Egli è il primo, anzi il solo finora che siasi accinto all'arduo lavoro di tessere una storia di questa Provincia". Latissime inde prosequitur in hoc amplissimo elogio, non paucos tamen defectus enumerans, ac ultimo concludit: "E ancorchè non trovisi nella sua storia tutta la critica necessaria, sarà però sempre in pregio presso de' suoi concittadini, come abbondantissima delle origini delle famiglie e delle fondazioni di Casale, delle Chiese e de' Monasteri. L'originale di questa storia andò smarrito".8. Chronicon I Congregationis S. Arigustini de observantia Lombardiae, una cum actibus eiusdem Proc.um Gener. Conventuum Serie, Card. Protectorum, Vicariorum et Procuratorum Generalium, Capitolorum Gen. Presidentum, Definitorum, Sotiorum, ac Conventus S. Mariae de Populo Priorum, opera, studio et labore Fulgentii Alchisii Casalen. ex archivo Conventus Romae, dum erat Procurator Generalis, Anno MDCLV collectum
. Ms. Asservatur auctographum in magno fol. exaratum, pp. 451, in Archivo Ordinis.(Cfr. Jöcher, Univ. Lexicon Erud., T. II, col. 270; Ossinger, p. 23; Gandolfi , p. 350; et Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. III, pp. 152 et 447).
[Pag. 20]Aleotti Soror Raphaela Argenta,
Ferrariensis, monialis Qrdinis nostri, non constat quo tempore floruerit, sed plane constat illam in musices arte fuisse valde peritam, ac praelo commisisse: Mottetti e Madrigali. (Cfr. Guarini Marc., Istoria della chiesa di Ferrara, p. 376; Borsetti Fer., Historia Gymnasii Ferrar., Part. II, Lib. V, p. 464, et Mazzuchelli, Scritt. d'It., T. I, part. I, p. 435).Aleotti Soror Victoria
, [PRAETERMISSI p. 278-279] Ferrariensis, monialis ordinis nostri ut eius germana Raphaela, de qua p. 20, et cuius extitit nata minor, [Pag. 279] cum illa primam lucem aspexisset an. 1566, dum Victoria ortum habuerit an. 1570. Haec "scolara, come la sorella, ait Astengo l. c. p 40, di A!essandro Milleville, a sei anni suonava a meraviglia l'Arpicordo. Da quella del Milleville passò alla scuola di Ercole Pasquino, che la fè progredire nel canto e nel contrappunto. A 10 anni entrò a S. Vito (monasterium Augustiniensium monialium Ferrariae) per la cultura superiore, e vi si trovò tanto bene che vi si fece monaca. Più fortunata della sorella, di lei ci restano 21 pezzi musicati su versi del Guarini, stampati a Venezia nel 1583 sotto il titolo: Ghirlanda di madrigali a 4 voci".Alessi Fr. Sanctes
de Monte Regali in Aprutio Ulteriore ortum habuit circa an. 1491. Per consuetos gradus, postquam habitu Ord. Erem. S. Augustini indutus fuit, valde iuvenis S. Theol. Magister renuntiatus est, et an. 1526, uti discretus Provinciae Umbriae, interfuit capitulo Generali Tarvisii celebrato; itemque interfuit Cap. Generali Romae an. 1543 habito in qualitate Definitoris Gen. cum esset et Romani Gymnasii Magister Regens. An. 1544 renuntiatus fuit Umbriae Provincialis. Qptime calluit linguam graecam atque latinam et in philosophia neminem sua aetate aegualem habuit; ac propterea arca scientiae nuncupatus. Publice Papiae et Perusiae per 15 annos docuit cum magno discipulorum et doctorum concursu. Studio adeo delectabatur, ut ad magnas Romanae Curiae dignitates a Pio Pp. IV vocatus responsum dederit: Studium cum quiete mihi dignitas est. Decessit an. 1561 aetatis suae 70. Sui Augustinienses confratres in ecclesia de Monteregali valde laudativam et longam inscriptionem ad eius honorem posuere, quam referunt P. Herrera in Alphabeto August., p. 569, et Toppius in Biblioth. Neapol. p. 575. Oldoinus autem in Atheneo Augusto, p. 300 refert illum scripsisse: In Aristotelis Philosophiam Commentaria, quae an typis prodierint nec ne nos latet. (Cfr. Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., T. I, part. I, p. 468; Riccio-Minieri, Mem. stor. degli scritt. del regno di Napoli, 1844, p. 11, et Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. II, p. 448).de Alexandria Fr. Andreas, S. Theol. Mag., vixit saec. XV. Ex Regestis Rev.mi Juliani de Salem (Dd. 6, f. 7) comperimus sub die 6 iulii 1447 ipsum licentiam obtinuisse suscipiendi gradum lecturae in studio Fiorentino, cum esset ibi studentium magister; quo obtento, missus fuit pro Lectore ad conventum Senarum. Inde, adscitus in Secretarium Ordinis, an. 1465, missus fuit in patriam ut quamdam quaestionem inter conventum S. Martini de Alexandria et S. Martini de Castellazzo circa recognitionem superioritatis animarum curae exortam dirimeret ac componeret. (Cfr. Regestum cit. fol. 23). Ex hoc loco invenimus ipsum Andream fuisse de familia De Troctis, et ad quaestionem quod attinet, ad eam dirimendam imposuisse Conventui de Castellazzo onus dandi "singulis annis Conventui de Alexandria per totum mensem novembris unam libram piperis integri". Fuit insuper Insubriae Provincialis et an. 1489 Rev.mi P. Generalis socius. An. 1490 fuit Visitator Provinciarum Senarum et Romandiolae, et an. 1493 eiusdem Senarum Provinciae gubernium suscepit, quod retinuit usque ad an. 1496, quo Florentiae die 11 ianuarii constitus fuit confessor monialium S. Monicae. Obiit XV labente saec. Reliquit: Lettere e discorsi alle monache di S. Gaggio. [Pag. 21] Extant Florentiae in Biblioth. Laurentiana inter codd. Biscionianos sub. n° XXXVI, et inter ff. 1-58. (Cfr. Perini, Aug. Scriptores, p. 49, et Gasparolo, Gli Agostiniani in Alessandria, 1897, p. 15).
de Alexandria Fr. Gregorius, S. Theologiae Magister, vixit saec. XV, ac tantam sibi suis concionibus in suggestu famam comparavit, ut tamquam alter Paulus ab omnibus haberetur. Ab adolescentia Augustinianum Ordinem ingreditur, studiaque sua perfecit Bononiae ab an. 1418 ad an. 1421, quo die 3 septembris ad Lectoratus gradum promotus fuit. Paulo post a Rev.mo P. Augustino de Roma, Qrdinis Generalis, licentiam obtinuit "ut posset quaerere octo aut etiam decem fratres, de quacumque provincia et conventu essent, qui vellent secum vivere in observantia regulari et ducere ipsos ac tenere secum ubicumque se collocaret. (Cfr. Reg. Ordinis Dd. 4, p. 61)". An. 1422 fit Prior coenobii Mantuani; inde an. 1431 docuit Papiae et an. 1434 in coenobio Alexandrino ad S. Martinum. Praedicavit Florentiae, Papiae, Medioiani, Mantuae, Valentiae, in Castro Novo Terdonensi et aliis in locis. Interfuit Concilio Florentino, in quo se Graecis et Armenis pro viribus opposuit. Vice-Comiti Philippo Mariae Duci Mediolanensi a sacris fuit confessionibus, suamque per egregiam concionandi artem tantam sibi peperit famam ut, testibus coaetaneis, alter Cicero diceretur. Obiit Mediolani in conventu S. Marci die 10 decembris 1447. Reliquit: Praedicationum originalium libros quinque, qui post eius obitum traditi fuerunt conventui S. Martini civitatis eius natalis. Joseph Pamphilus in Chronicis Ordinis FF. Erem. S. Augustini, Romae 1581, p. 78, appellat hos "sermones elegantes atque copiosos", testaturque asservari etiam Perusiae in monasterio S. Mariae Novellae et esse conciones pro Quadragesima et festis totius anni, duobus voluminibus distinctas. Florentiae in Biblioth. Richardiana in cod. 1281 (P. III. 12), chart. saec. XV, in 4°, pp. 137, habetur eiusdem P. Gregorii de Alexandria: Quaresimale predicato in Firenze e preso dalla sua viva voce da Betto d'Andrea Gherardini l'anno 1427. In cod. 125 Classis XXI, chart. saec. XV, Biblioth. S. Marci Venetiarum habetur: Praedicatio Fr. Gregorii, fratrum S. Augustini, de duodecim sibyllis et de duodecim prophetis et duodecim dominis [Sara, Rebecca, Rachel, Jacob, Ruth, Anna, Ester, Abigail, Judith, Sunamitis, Assa, Nahel] antiqui testamenti. Gregorius iste est ne idem ac Gregorius de Alexandria, vel alter Gregorius eiusdem nostri Ordinis? In codice vero 1694 (P. IV. 7) proememoratae Biblioth. Richardianae reperitur: Trattato o formola di confessione, et inc.: "Questa è una Confessione generale compilata per lo reverendo padre frate Grigorio d'Alessandria della sacra theologia doctore egregio dell'ordine de' frati di S. Agostino della città di Luccha (sic), in l'anno 1436 a dì 25 di março, predicatore della chiesa maggiore della detta città". Quae quidem Confessione Generale asservatur etiam in codice C. VII. 6 Biblioth. Com. Senensis, chart. in 8 saec. XV, et incip.: "Padre mio, io vengho nel cospetto di Dio et a piei della Reverentia vostra per dire mia colpa de' peccati miei...". [Pag. 21]
(Cfr. Elssium, Encomiasticon Angustinianum, Bruxellis, 1654, p. 247; Ossinger, Bibl. August., p. 22 et 415; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. I, 369 et in Addit. ad Crusenii Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 439, nec non F. Gasparolo, Gli Agostiniani in Alessandria, ìbidem 1897, p. 15).
de Alexandria Fr. Nicolaus, cuius aevum P. Thomas Herrera in suo Alphabeto Augustiniano, Matriti, 1446, T. II, p. 197 investigare non valuit, ex actis conventus S. Pauli Ticinensis (cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Diplomaticus Ord. Erem. S. Aug. Papiae, Vol. III (1907) pp. 62 - 219) eruitur illum ibidem ab an.1506 ad diem 25 maii 1546 constanter de familia vixisse ac Vicarii munus eiusdem familiae exercuisse. Refert idem Herrera illum de rebus Ordinis S. P. Augustini quaedam scripsisse, quae postea a Ludovico de Angelis lib. 6 de Laudibus D. Augustini cap. 5, fol. 227 allegata fuerunt.
Alfani Fr. Vincentius
, Neapolitanus, an. 1660 ortum habuit et an. 1676 in ipsa sua civitate Congregationem S. Joannis ad Carbonariam Ord. Erem. S. Aug. ingressus est. Philosophiae ac Theologiae cursus Neapoli, Cusentiae, Veronae ac Tarvisii peregit. An. 1684 fit Lector, et, licentiatus a studiis, missus est ad Romandiolae provinciam. An. 1687 Bacca1aureus renuntiatus fuit, ac SS.mae Annuntiatae conventus Surrenti per tres annos Prior electus est. Die 10 febr. 1693, peracto rigoroso examine, Praedicatoris generalis laurea condecoratus fuit, ex quo totum ad verbum Dei evange1izandum cum non modico animarum profectu sese dicavit. Suae Congregationis Definitor ac Vicarius Generalis extitit, multumque illi profuit. An. 1725 Venetias appulit, atque ex eo tempore in Registris Ordinis nulla de illo fit ampiius meutio. Num in mare demersus periit? Reliquit: Dialoghi Geometrici che spiegano con facilità e brevità li primi sei libri di Euclide dati alle stampe dal Sig. D. Filippo Marulli, Padova, Tip. Conzatti, 1725, in 4°, una cum 19 algebricis tabulis.Alinari Fr. Aurelius
, de Cavis, oppido Praenestinae Dioecesis, secunda medietate saec. XV natus, et Ordinem Augustinianum ingressus, Cursor renuntiatus fuit a Rev.mo P. Ambrosio Coriolano die 29 decembris 1479 dum in conventu Bononiensi moraretur. lbidem anno insequenti, die 7 maii capellanus monialium Sanctorum Vitalis et Agricolae Ordinis S. Benedicti constituitur, et die 15 decembris 1489 fit S. Theologiae Lector. Anno 1513 erat Cavis, in conventu patrio, et in Regestis Provinciae Romanae inscribitur uti Baccalaureus. Annus eius mortis nos latet; at an. 1515 adhuc inter vivos erat, nam edidit: De logica tractatus, Florentiae, 1515, 1vol. in 8°.(Cfr. Regesta Ordinis Rev.mi P. Coriolani et Mariani de Genastano nec non Aegidii Viterbiensis).
Allione Fr. Franciscus Angustinus
, Congr. Insubriae Ord. Erem. S. Augustini alumnus, vixit saec. XVIII. Iste examinator synodalis in Tautinensi Dioecesi evasit, et anno 1793 Lucae impressit librum meditationum praesertim pro monialibus, quarum ibidem erat confessarius. [Pag. 23] Fuit insuper eiusdem Congregationis secretarius et postea, anno videlicet 1796, Procurator Generalis. Vitam finivit saec XIX ineunte. Scripsit itaque: L'anima religiosa ritirata in solitudine. Lucca, Tip. Bonsignori, 1793, in 8°.Alovisiani
sive Degli Aloysi Fr. Jacobus Baptista, male a nonnullis scriptoribus Joannes Baptista vocatus, patria Ravennas, in disciplinis philosophicis ac theologicis vir doctissimus, floruit saec. XV labente. An. 1498 Lector erat in conventu S. Stephani Venetiarum, in quo fere totum suae vitae curriculum transegit. Intimus Marci Antonii Cocci, Sabellici sub nomine magis noti, Pomponii Leti, aliorumque sui temporis humanistarum virorum fuit amicus. In suis historiis conficiendis Sabellicus candide professus est, multa ab illo mutuata fuisse. "Intercedunt mihi, ipse aiebat (Ep. Libr. IX, col. 443), multae cum Ravennate meo necessitudines; sed nulla maior quam rei litterariae, atque eadem a nostris studiis non aliena. Favet homo divinarum litterarum peritissimus, supra quam dici possit nostratibus litteris....". A Leto vero dicebatur "vir et humanus et eruditus (Epist. Famil. Libr. IX, col. 438)", ac illum percelebris Campanus humanitatis cultor, Romae apud Quirinalem in domo sua peramenter excepit. Hic Jacobus Baptista religiosus ille videtur, cui Julius Il an. 1503 facultatem concessit aedificandi eremum apud Villam albam. Sicut eius dies nativitatis, ita eius dies obitus nos latet. De eiusdem laboribus sequentes referuntur:1. De Aurelii Augustini rebus commentaria, in quibus, ut ait Pamphilus, Chronica Ordinis FFr. Erem. S. Augustini, Romae, 1581, p. 97, commemorat Ordinis monasteria his diebus [circa an. 1490] fuisse circiter duo milia; initiatorum ad 30 millia; Virginum loca 300; viros theologica eruditione claros, qui pie multa et accurate ad orthodoxae fidei munimentum scripsere centum et amplius, sanctos et beatos 85.
2. Commentanioram Mag. Alberti de Saxonia super libros Analyticorum et Posteriorum Aristotelis
. Venetiis impensis Octaviani Scoti per Bonetum Locatellum, 1497 in fol. in quorum fine legitur: "Expliciunt questiones super libros Analyticorum et Posteriorum castigatae et correctae per Ven. S. Theologiae viros Lectorem Fr. Joannes Baptistam Tolentinatem et Fr. Jacobum Baptistam de A1ovisiis Ravennatem, S. Stephani magitstrum studii eiusdem Ordinis etc.".3. Pauli Veneti in octo libris physicorum Aristotelis commentaria cura et correctione Mag. Jacobi Baptistae Alovisiani
, Venetiis per Gregorium de Gregoriis, 1499 in fol. Hujus operis specimen ms. extat in Bibl. S. Marci Venetiarum in cod. 46 class. X [L. VI. CXXIVB Ma.]. In suo Catalogo Mss. Biblioth. S. Marci Venet., Venetiis, 1872, T. V, p. 36-37, Valentinelli codicem hunc ita describit: "Est volumen operis alterum, continens expositionem valde promissam in libros V-VIII, cum initiis textus aristotelici: ideo inscribitur: secunda pars super libro phisycorum. Textus voluminis primi desideratur, cum caeteri de libro phisycorum codices, continenti sermone afferantur. Operis universi editionem, etsi minime iuris publici factam mihi constat (iam vidimus opus editum fuisse Venetiis per Gregorium de Gregoriis, an. 1499 in fol.), [Pag. 24] meditatum fuisse fratrem Jacobum Baptistam de Aloysiis, Ravennatem, post opus eiusdem de constitutione mundi ab eo prolatum cod. sexagesimo septimo monet documentum quod ex tabulario generali veneto (Notariato Collegio 1489-1498, f. 174) per fragmenta profero: "a. 1498, die 29 iulii. Serenissimo principe. Humiliter supplica il fedelissimo servitor di vostra sublimità fra Jacomo Baptista di Aloysi, cittadin vostro di Ravenna, dell'ordine di S. Stefano di questa inclita città di Venetia, lector al presente in dicto monasterio. Conciosiachè esso supplicante .... Essendoli al presente pervenuta alla mano una utilissima e di grande dottrina opera di Paolo Veneto, della patria nostra vero splendore, sopra la Phisica di Aristotele, opera degna et singolare non mai stampata non senza qualche iactura di molti studenti, et maxime in simili studii di philosophia; pertanto esso supplicante compar davanti aI cospetto della vostra celsitudine, quella supplicando se degni concedergli lui possi far solo stampare detta opera per anni diexe continui, la qual cosa sarà non solum utilissima a tutti li studi, ma sarà etiam di grandissimo decoro et ornato di questa ill. città vostra di Venetia ....". Sub fine consiliarii decernunt "quod suprascripto supplicanti concedatur prout petit".4.
Pauli Veneti tractatus de compositione seu formatione mundi et super libros de generatione et corruptione Aristotelis; hoc opus emendatum curis Jacobi Baptistae Aloyxii de Ravenna, lectoris in Conventu S. Stephani Venetiarum prodiit Venetiis per Bon. Locatellum XII Kal. iunii 1498. In cod. 67 class. X [L.VI. CXXIV Ma] Biblioth. S. Marci Venetiarum extat ms. operis de compositione mundi quod liber aureus et astronomiae ianua appellari meruit.5. Theoremata de corpore Christi
, ms.6.
Tractatus de esse et essentia, de mensura et cognitione Angelorum ms. (De illo loquuntur, praeter citatos, Ciacconius in sua Bibliotheca, p. 333; Gratianus, Anastasis Augustiniana, p. 46; Thomas Herrera, Alphabetum August., T. I, p. 470; Aioysius Torelli, Secoli Agost., T. VII, p. 509; Elssius, Encomiasticon Augustinianum, p. 325; Gandolphus, Dissert. de 200 celebr. August. Script., p. 290; Ossinger, Bibl. August., p. 24; Orlandi, Origine della stampa, p. 275; Auctor Magnae Bibl. Eccles. Vol. I, p. 343; Pasolini, Uomini Ill. di Ravenna antica, p. 41; Cinanni, Memorie stor. crit. degli Scrittori Ravennati, Faenza, 1769, L. I, p. 27-29; Mazzuchelli, Scrittori d'Italia, Vol. I, Part. I, p. 515, et alios).Alphonsus
a Jesu, August. Discalc., ni fallimur, adhuc vivit. Scripsit egregium volumen, cui titulus: Gli oppositori e difensori dell'autenticità della Santa Casa di Loreto. Napoli, Tip. D'Auria, 1907 in 8.° et alia.Altavilla Fr. Antonius Maria
, [PRAETERMISSI p. 279] Prior conventus S. Ioan. Baptistae Ord. Erem. S. Aug. civitatis Albensis in Pedemontio, scripsit atque edidit: Gemme preziosissime del tesoro di S. Chiesa concesse dai Sommi Pontefici ai devoti cinturati del gran Dottor di S. Chiesa Agostino Santo sotto la protezione della Madonna della Consolazione dedicate all'alma città di Alba da Fr. Antonio Maria Altavilla Priore Agostiniano. In Carmagnola, 1669 per Biagio Cayre in 12. Ita ex praefato Manno, Bibliogr., cit. Vol. II (1891), p. 82.Altesi Fr. Marcellinus
, Angeli filius, nobiiis Senensis, an. 1608 in intermedia Dieda, P. Mag. Camillo Noccio Ilicetanae Congregationis Vicario Generali, per publicum examen approbatus fuit atque ad Ordinem admissus; renuente tamen eius genitore non fuit receptus nisi die 22 febr. an. 1609 per manus P. Bacc. Richardi Antonini. Elapso probationis anno suam emisit professionem nomine coenobii Ilicetani cum pro monasterio [Pag. 25] S. Martini Senensis religionem ingressus fuisset. Scientias, quas ante ingressum religionis optime fuit professus, sic prosecutus est, ut summa vigilantia ac magno labore opuscula quamplurima in lucem dederit et praecipue pro congregatione et coenobio Ilicetano. Die 17 septembr. an. 1626, cum esset iam baccalarius, llicetani conventus prior electus fuit, aliaque coenobia prudenter ac provvide gubernavit. Tandem post diram infirmitatem trium fere annorum summa patientia toleratam, a confratribus lacrymatus, die 12 iannuarii an. 1635, Iliceti requievit in pace, sepultusque fuit in sepulcro capituli dicti coenobii. Ita fere ad verbum Ambr. Landuccius in Sacra Ilicetana Sylva. Senis, 1633, p. 146, ubi adhuc scribit: "Bacc. Fr. Thomas Neruccius, Ilicetanus, unus ex alumnis dicti Marcellini Altesii haeres non solum suarum scientiarum, et optimorum morum, verum etiam multorum suorum scriptorum, nobis inter alia elargitus est quamplurima Elogia ms. ipsius Altesii, ex quibus multa exaravimus, pluriesque in adnotationibus citavimus. A pronepote nostro Bacc. Fr. Fabricio Landuccio, ad praesens Congregationis Visitatore, qui dicti Marcellini Altesii discipulus et subditus extitit, dum in coenobio Ilicetano ad probationem fuit in cuius manus professionem emisit, libellum accepimus hoc titulo: Pellegrinaggio spirituale della Santa Casa, compositum et scriptum ab ipso Altesio, et ad perpetuam memoriam ipsum cum supradictis elogis nobis elargitis a praedicto P. Neruccio, et infrascripta alia eius scripta collocavimus in nostra Bibliotheca Martiniana. Antonium Prothonotarium Apostolicum et Vicarium Generalem Episcoporum Grosseti, Sovanae et Volterrarum, Annibalem et Philippum utriusque iuris doctorem habuit Marcellinus Altesius noster fratres, qui quidem Philippus conscius harum nostrarum compositionum, maxima animi liberalitate elargitus est nobis eruditissimum librum ab ipsomet Marcellino eius fratre composito, cuius titulus est: Galleria Ilicetana, ab eoque multa hausimus". Et in Sacra Leccetana Selva ab eodem Ambresio Landuccio composita, et ab illius pronepote edita Romae 1657, p. 55 recensentur etiam ipsius Altesii: Due quaresimali, uno latino, l'altro volgare. Morerius vero in sua Bibliografia Storico-Ragionata della Toscana, Firenze, 1805, VoI. I, p. 503, memorat eiusdem Altesii Storia Leccetana dall'origine del monastero fino al 1627, ms. in 4° asservatam Senis in Biblioth. Martiniana, nune autem in Bibl. Comunali, quam puto aliam non esse quam Galleria Leccetana vel Ilicetana superius notatam.(Cfr. etiam D. A. Perini, Augustiniani Scriptores, Romae, 1911, p. 57-58)
Altini Fr. Thaddaeus
, Camerini in Piceno e nobilibus parentibus, (ut Jos. Lanteri, Erem. Sacrae Augustinianae, T. I, p. 69 scribit), ortum habuit an. 1603. Undecimo suae aetatis anno in Firmano coenobio Augustinianam tunicam induit, ac post solemnia vota nuncupata studiorum curriculum Firmi, Perusiae, ac Bononiae confecit eo profectu, ut anno 1628 magistralem lauream adeptus fuerit. In comitiis generalibus an. 1636 Romae habitis, quibus Thaddaeus adfuit uti Definitor Provinciae Marchiae, eiusdem provinciae regendae praepositus fuit, quod munus subinde etiam Rectoris provinialis [Pag. 26] nomine laudabiliter exercuit. Cum Romani S. Augustini coenobii Priorem ageret, anno 1639, die 29 septembris, ob renuntiationem celebris Fortunati Scacchi ab Urbano VIII Sacrarii Apostolici Praefectus constituitur, et mense sequenti ab eodem Pontifice Consultor eligitur S. Congregationis super Canonizatione Sanctorum, atque una cum aliis Praelatis correctioni Pontificalis romani praeficitur, eique demandatur cura an. 1640 condendi decreta respicentia Canonizationem Sanctorum. Modestissime recusato Tagastensi episcopatu a praefato Urbano VIII, ultra illi oblato, postea ab Innocentio X die 17 decembris 1645 Porphyriensi infula redimitus fuit, atque ab eodem Pontifice die 10 novembris 1652 unitarum dioecesium Civitatis Castellanae et Hortae regimen accepit. Verum Altinius noster sua morum suavitate et recti agendi peritia ita sibi Innocentii animum devinxerat, ut quamvis ab illo suppliciter exoratus, facultatem ad suas sedes se conferendi umquam Pontifex ei concedere voluerit, quam tamen postea ab Innocentii successore Alexandro VII mense iulii an. 1655 impetravit. Summa cum prudentiae et aequitatis laude Castellanam, atque Hortanam Ecclesiam administravit usque ad an. 1685, quo ovibus suis optimus pastor virtutum suarum desiderium reliquit Ortae occumbens die 27 augusti, aetatis suae an. 85. Multa scripsisse fertur, eaque ms. reliquisse, quae tamen reperire non valui. Haec omnia ex Continuatore Chronistoriae Sacrarii Apostolici Angeli Rocca, p. 359 et ex Ughellio, T. I, col. 603 in addictionibus et ex aliis.Amadei Fr. Fridericus
, Urbevetanus, ortus saec. XVII labente, an. 1706 erat cursor in nostro studio Senensi, et an. 1709 ibidem lector. Nominatus Respondens ac Baccalaureus, docuit Florentiae ac Pisis, ubi an. 1720 renuntiatus fuit Regens, et anno sequenti examinatus fuit Romae ad magisterium plenisque votis approbatus. Paulo post Papae subsacrista nominatus munus sibi demandatum studiose egit usque ad diem 14 ianuarii 1757, quo obiit. Extant ab eo scriptae: Aegidianae Logico-phisicae teses iuxta interpretationem Fr. Nicolai Gavardi, Romae, 1703 in 4°.(Cfr. D. A. Perini, l. c. p. 68).
Amalfi Ven. Fr. Fidelis
, natus Lacusliberi dioeceseos Policastren. in Lucania, S. Theol. Bacc. iam inde ab incepto Augustinianae Religionis tyrocino usque ad suae vitae terminum, eximiis claruit religiosae perfectionis exemplis. Praecipuae autem eius virtutes illae fuerunt, quae sunt caeterarum fundamentum nimirum pietas et caritas. Facta post generalem suppressionem Ordinum regularium restitutione, quia homines pietate praediti nihil antiquius habent, quam ut ad suum institutum reversionem faciant, noster Amalfi primus fuit qui in Neapolitano S. Augustini maiori coenobio Augustinianum vexillum iterum erexit, ut dispersos Israël congregaret. Piae cuiusdam foeminae, Mariae Josephae Crosta, vocationi morem gerens, tum propria parsimonia, qua etiam sibi necessaria subtrahebat, tum fidelium oblata colligendo Neapoli apud S. Ephrem monasterium fundavit nostrarum Mantellatarum, quod etiamnunc partim monialium, partimque alumnarum familiam numerosam continet. [Pag. 27] Obiit Neapoli septuagenarius cum magna opinione sanctitatis an. 1839. Demortui corpus flexibile, vultuque hilari apparuit, atque etiam post quartum ab obitu diem pluries chirurgico scalpello incisum purpureum cruorem emisit ... Eius cadaver prius in comuni coemeterio postea ad ecclesiam S. Augustini translatum, ibique eius tumulus hac inscriptione indigitatur: Hic iacet corpus servi Dei P. Fidelis Amalfi Ord. Erem. S. Augustini. Obiit die 2 mensis aprilis an. 1839. Ita Lanteri, in Postr. Saec. Sex Relig. Aug., T. III, p. 247. Reliquit mss. quae nunc asservantur in Archivo Curiae Archidioeceseos Neapolitanae sub rubrica: "Fedele Amalfi - Canonizzazione del Servo di Dio", 4 fasc. 27, et sunt sequentes orationes:1.
Sette discorsi del Settenario che precede la festività di S. Nicola da Tolentino.2. Nove prediche quaresimali che trattano:
a-b) della Bestemmia; c) delle civili conversazioni; d) del rispetto che devesi ai sacerdoti; e) dell'educazione che i genitori debbono dare ai loro figliuoli; f) della divina legge; g) delle doti del corpo glorioso, h) dell'eterna salute; i) proemio da premettersi alla predica dei Sacerdoti.(Cfr. Lanza, Memorie storiche intorno al Servo di Dio P. Fedele d'Amalfi, Sacerdote professo dell'Ord. Erem. di S. Agostino. Napoli, 1891, in Append.).
Amandulensis Fr. Angelus
, Picenus, alumnus Congregationis Insubriae, floruit saec. XVI labente, et XVII ineunte. Vir fuit variarum scientiarum notitia ciarus. Herrera, Alphabetum August., T. I, p. 64; Elssius, Encoiniasticon Aug., p. 59; Ossinger, Bibliotheca Aug., p. 28; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 390; et Vecchietti in Biblioteca Picena, Vol. I, p. 146, testantur ipsum scripsisse, atque ad publicum commodum evulgavisse vitam B. Antonii de Amandula an. 1604.Amaroni Fr. Christophorus
, Senensis, S. Theol. Mag., vixit saec. XVII. Anno 1558 Cursor Bononiae, anno insequenti mittitur Patavium, an. 1562 fit ibidem Lector et an. 1563 Mediolani Baccalaureus. Peracto rigoroso examine mense maio an. 1564 renuntiatur Senis S. Theol. Doctor. Docuit postea Arimini, Pisis, Florentiae et Senis. An. 1574, dum esset Florentiae concionator annualis orationem funebrem habuit in obitu Antonii Altovitae, Archiepiscopi Fiorentini; et anno 1578 extitit Archiepiscopi Cusentini theologus. Me latet quandonam obierit. Quae typis evulgavit, inscribuntur:1. Oratio funebris habita Florentiae in Aede SS. Apostolorum in obitum Antonii Altovitae Archiepiscopi Florentini
, Florentiae, 1574, Typis Georgii Marescotti, in 4°; et eadem italice, prout sequitur:2. Oratione funebre nel sacro tempio de' SS. Apostoli di Firenze nell'esequie dell'Ill.mo e Rev.mo Mons. Antonio Altoviti Arciv. di Firenze presente il defunto, del P. M. F. Cristoforo Amaroni, predicatore della Chiesa di S. Spirito primo in lingua latina e poi in lingua italiana tradotta a comune intelligenza
. ibidem in 4°. Reperitur in Bibl. Angelica Urbis sub sign. O. 3. 21. [Pag. 28](Cfr. Ossinger, 1. c. p. 28; Moreni, Bibliografia Storico-Ragionata della Toscana
, Firenze, 1805, Vol. I, p. 29; Mazzuchelli, 1. c. Vol. I, p. 576; Lanteri in Additam. ad Crusenii Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 727; et Ordinis Regesta).Amiani Fr. Joannes
a S. Augustino, Genuensis, discalceatus Ordinis nostri, in saeculo Petrus vocatus, sancto fine qievit in Frosunonensi coenobio anno 1690. Scripsit quae sequuntur:1.
Summa historica et chronologica eiusdem Ordinis Augustiniensium..2.
Vitae et virtutes variorum fratrum excalceatorum eiusdem Ordinis..(Cfr. Tani, Commentaria Episcop. et Script. Ord. Erem. Discalc. S. P. Augustini, Romae, 1881, p. 113, et Lopez, Addit. ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 223).
Ambrosius a S. Andrea
, vide: Salvi Fr. Ambrosius BenedictusAmbrosius a S. Carolo
, vide: De Nobili Fr. AmbrosiusAmici Fr. Joannes Georgius
, alumnus Provinciae Spoletanae seu Umbriae; filius coenobii Cassiani ad S. Augustinum, vixit saec. XVI. Fuit S. Theol. Magister atque in theologis disciplinis et studiis historicis valde laudabilis. Extabat ab eo exarata:Vita della B. Rita da Cascia
, Viterbo, 1600 in 4°.(Cfr Herrera, op. cit., T. I, p. 475; Elssius op. cit., p. 377, qui dicit illum floruisse circa an. 1560; Jacobilli, Biblitoth. Umbriae, Fulginii, 1658, p. 160; Ossinger, op. cit., p. 31; Mazzuchelli, Scrit. d'It., T. II, Part. I, p. 622. Notandum
vero est nullum exemplar memoratae vitae in Bibliothecis Urbis inveniri a me potuisse, sed illa recensetur a Cavallucci in praefatione Vitae eiusdem Beatae ab ipso conscripta, ac, in latinum versa, edita in Actis Sanctoram, maii, T. V, p. 222 et seqq.).Amidani Fr. Guillelmus
de Cremona, qui a nostrate Coriolano in Chronicis Ordinis dicitur "homo eloquentissimus et in disputando acerrimus", sanctimoniam cum doctrina coniunxit, ita ut et Doctor et Beatus nuncupari meruerit. Circa illius genus discrepant scriptores; alii enim eum assignant nobili familiae de Amidanis, alii autem, praesertim Fr. Eimericus in suo Dictionario Inquisitorum: Part. II, familiae de Tocchis. Arisius tamen in sua Cremona literata, Cremonae, 1741, VoI. III, p. 350 evidenter probat illum fuisse de Amidanis. Lancetti vero, qui diffusissime in Bibliografia Cremonese, Milano, 1819, p. 216-227, de nostrate Guillelmo scribit, illum dicit filium Jacobi (v. Comino vel Giacomino) notarii, et Particari, Difesa di Dante, Venezia, 1835, Part. Il, Vol. IV, p. 77, Guillelmurn primam lucem aspexisse coniicit circa an. 1270. Tiraboschi, Storia della Lett. Ital., Roma, 1783, lib. II, XVI, p. 234, citat quoddam antiquum chronicon, in conventu Cremonensi asservatum, in quo legebatur ipsum Cremonae nostrum habitum induisse die 1 apr. 1283. A puero igitur se Deo totum mancipavit, ac ita strenue in sacris studiis profecit, ut brevi omnibus fere suae aetatis studiosis praeerit atque eximius evaserit S. Theol. Doctor et Professor, magistralem lauream summa cum laude consecutus. [Pag. 29] Fuit etiam admodum insignis concionatur, ab omnibus propterea Insubriae urbibus certatim expeditus, nec non iurisconsultus longe praestantissimus, adeo ut referant nonnulli scriptores ab Herrera et Ughellio laudati, illum quemadmodum in Theologia pares paucos, ita in iurisprudentia nullos superiores habuisse. Tantae virtutis ipsius, atque eruditionis fama permotus Galeatius I de Vicecomitibus, Mediolani Dominus, illum sibi confessarium adscivit, atque eo duce melius sibi, suisque subditis consuluit. An. 1326, die 28 febr. Florentiae in comitiis generaiibus Eremiticae Familiae gubernaculum sumpsit, atque rexit sapienter ac sancte 16 annos. A magna Ordinis unione fuit duodecimus Prior Generalis, et extitit, ut scribit noster Henricus de Urimaria in suo tractatu De origine et progressu Ordinis Fratrum Erem. S. Augustini: "vir providus, pius et rectus, pro cuius bonitate Deus istam Religionem benedixit et magnis gratiarum benedictionibus prevenit, qui in primo anno officii locum Papiensem et corpus beatissimi patris nostri Augustini, quod multis primo incredibile et prorsus incredibile videbatur seu impossibile, divino oraculo ipsum confortante ad perseverandum, prout ex eius ore audivi, a Sanctissimo Xpro. patre et domino Jo. papa XXII, gratiose impetravit. Cuius etiam concessionem idem summus pontifex multum secundo et gratioso privilegio communivit". (Cfr. Analecta Angust., Vol. IV, pp. 29 et 327). Referunt insuper alii historici quod cum ille statim ac ad supremum Ordinis fastigium evectus fuisset pro Romana Ecclesia ad aliquos Reges et Principes iter perageret, ac validissime errores Marsilii de Padua et Joannis de Janduno oppugnasset, Joannes XXII eum sacro Cardinalium collegio adscribere voluit, at ipse, raro exemplo, hanc tam sublimem dignitatem recusavit, petita potius, atque obtenta a Pontifice facuitate Augustinianum coenobium Papiae construendi iuxta ecclesiam S. P. Augustini in coelo Aureo. Miratus Pontifex tantam eximii viri humilitatem, per quam libentissime eius voluntati morem gessit; et tanto fervore (ait B. Jordanus de Saxonia, eius coaetaneus, in Vitas Fratrum, cap. XVII) in Concistorio ad negotium est affectus, ut iam non iudex, sed advocatus et patronus videretur. An. 1327 Tolosae Guillelmus noster subscripsit pactioni factae cum Canonicis S. Stephani nomine papae Joannis XXII. An. 1329, die 8 novembris conveniunt PP. nostri Parisiis, ubi Guillelmo officium Generalatus prorogatur, ac multae ordinationes conditae fuere. An. 1332, celebratis Comitiis Generalibus Venetiis, et confirmato Guillelmo in officio, magna pecuniae summa colligitur pro magnifica extructione Conventus Papiensis, quem his annis Generalis perfecit. Confirmatus inde fuit in officio an. 1335 in comitiis habitis Grassae in Provincia Provinciae, atque an. 1338 Senis celebratis, in quibus totus Ordo ei plurimum gratulatus est, ac merito, de conventus Papiensis adeptione ac celebri erectione: unde, ut Deo grates rependerentur, quotannis, die 5 iunii, indictum fuit festum reunionis, in memoriam scilicet coniunctionis membrorum ad caput: hoc autem festum post S. Nicolai de Tolentino canonizationem, quae eodem die incidit, intermissum fuit: ac tandem sexto confirmatus fuit Tolosae, die 27 maii an. 1341; [Pag. 30] et hoc in capitulo indictum est ut quotannis festum conversionis S. P. Augustini, die 5 maii celebraretur. An. 1343, die 7 iulii a Clemente VI Novariensi in Insubria episcopali infula insignitus fuit. Quid in Episcopatu egerit ita refert Ughellus, Italia Sacra, T. IV, col. 714, n.0 67: "Cum sui Ordinis generale magisterium cum laude gessisset, praeclare se gessit in administratione hujus ecclesiae, substruxitque in eminentiori loco Episcopatus munitissimam arcem, et collabentia vitio vetustatis plura aedificia refecit. Novariae atque Cremonae sui Ordinis monasteria ampliavit, auxitque fortunis: suo ingenio digna plura monumerita reliquit: adauxit exornavitque Episcopale Palatium, alterumque in insula S. Julii a fundamentis exitavit, ut episcopo divertenti pro domicilio esset: prodit hanc Guillelmi munificentiam inscriptus lapis in haec verba: "MCCCXLVI R. in Christo Pater Fr. Guillelmus de Cremona Ord. Eremitarum S. Augustini Episcopus Novariensis, et Comes fecit aedificari istud Palatium ad honorem Dei et Sanctae Novariensis Ecclesiae". In pago vero Vespalato alterum construxit palatium an. 1351; ubi in turre Episcopalis Castelli haec marmorea inscriptio legitur: "Istud P. aedificari fecit R. P. D. Fr. G. Episcopus Novariensis de Ordine Fratrum Eremitarum S. Augustini sub A. D. MCCCLI.". Ecclesiasticos suae dictionis compulit, ut bona, quae possidebant, scripto mandarent, uno deinde volumine digerenda, inque Archivo Cathedralis asservanda. Clericorum vitam moresque optimis decretis instituit, plurimis sublatis abusibus. Evulganda Cathedralis statuta curavit: Canonicosque Regulares Ecclesiae S. Matthaei prope Novariam ad puriores mores traduxit.Insuper nolens, propter Episcopatum, fratrum suorum communionem deserere, duodecim fratres eiusdem Ordinis secum in domo Episcopali semper habuit, quibus de victu et vestitu providebat: cum quibus ipse in capella Episcopali divinum officium diurnum pariter et nocturnum (sicut antea in Ordine consueverat) omni nocte surgens ad Matutinum persolvebat. Multa alia denique suo Ordini beneficia contulit, et plenus meritis e vivis exemptus est an. 1356, die 29 ianuarii. Eius corpus delatum Papiam, ex testamento conditum fuit in Ecclesia S. Augustini ad dexteram sacelli eiusdem, sine ullo Epitaphio. Anno vero 1608 Fratres eiusdem coenobii tanti Praesulis memoriam excitarunt, hoc in marmore exculto epitaphio: - D. O. M. Guillelmo Amidano, viro nobili Cremonensi, totius Augustinianorum Familiae Priori Generali, Novariae demum Episcopo, hic sine memoria dormienti, qui memoratu dignissimus, hoc S. Augustini Monasterium a Joanne XXII Pont. Max. iam concessum MCCCXXXI primus aedificabat: Prior et Fratres beneficentiae memores tanto Antistiti meritissimo P. P. Anno MDCVIII. - In palatio autem Episcopali Novariense eius spectabatur effigies, atque stemmata, quae ad votum populi sibi composuit: insignia scilicet Guelficae et Ghibellinae partis in scuto hinc inde divisa, ut eo commento intuentes moneret, ad eo se nulli partium studuisse, ut etiam tamquam communis Pater, acriter dissidentes curaverit in unun foedus coire. Quae scripta ab eo fuerunt, sunt: [Pag. 31]
1.
Reprobatio sex errorum, sive de Auctoritate Apostolica libri II. Pro Joanne pp. XXII. Hoc opus est in Biblioth. Angelica Urbis in cod. 1028 (R. 7. 9) membr. in 4°, saec. XIV, binis col. inter ff. 1-29, post Isidori, Episc. Hispalensis, Sententiarum theologicarum libr. III. Item in eadem Bibliotheca in cod. 367 (D. 1. 13) saec. XVII, in 4°, cuius tit.: "Reprobatio errorum sequentium ex praecepto Domini Papae facta per Fr. Guillelmum de Cremona..."; et in Vaticana in cod. Vat. Lat. 6270, in fol., atque in Inventario eiusdem Bibl. opus ita describitur: "Fratris Guilielmi de Cremona Fr.um Eremitar. Ord. S. Aug. Reprobatio errorum quorumdam Magistrorum contra Joannem XXII per quaestiones disposita: videlicet: 1a quaestio: Utrum omnia temporalia Ecc. subsint Imperatori et an ea possit accipere ut sua. 2a quaestio: An ad Imperatorem spectat Papam corrigere, et punire, instituere et destituere. 3a quaestio: Utrum B. Petrus fuerit plus caput Ecclesiae, quam quilibet aliorum Apostolorum, vel plus auctoritatis habuerit, quam alii Apostoli; et an Christus dimiserit aliquod caput Ecclesiae, vel fecerit aliquem suum Vicarium. 4a quaestio: An omnes sacerdotes, sive Episcopus, sive Archiepiscopus, sive Sacerdos simplex sint aequales auctoritate, et iurisdictione ex institutione Christi: et an si unus plus alio habeat auctoritatis et iurisdictionis sit ex eo quod Imperator plus vel minus concesserit, et sicut concessit revocare possit. 5a quaestio: Utrum Papa, vel Ecclesia simul sumpta, possit aliquem hominem sceleratum punire punitione coactiva, nisi Imperator daret eis auctoritatem puniendi. 6a quaestio: An quilibet presbiter possit ita plene a quolibet crimine, et ab omni sententia, seu a quocumque absolvere, sicut potest Papa". - Richardus Scholz copiose loquitur de nostrate Amidano in Urbekannte Kirchenpolitische Streitschriften aus der Zeit Ludwigs des Bayern (1327-1354, Bibliothek des Kgl. Preussischen Historischen Instituts in Rom. Band IX-X), I (1911) inter pp. 13-22; et ibidem, II (1914), pp. 16-28 ab eodem in lucem profertur, sed non absolute, Reprobatio errorum, de qua supra, ex cod. Bibl. Angel. 1028, ff. 1-29.2. Reprobatio errorum Fraticellorum tractatus
. Asservatur in Bibl. Vaticana et est in cod. Miscell. Vat. Lat. 6211.3. Tractatus de Jure Monarchiae
. Est in eadem Vaticana Bibl. in cod. Vat. Lat. 5488.4.
Expositiones super quatuor Evangelia, libri IV.5. Commentaria super quatuor libros Sententiarum
, libri IV.6. Sermones varii
, lib. I.7. Orationes elegantes
, lib. I. Reperiebatur hic liber iuxta Tiraboschi (Storia della Lett. Ital., Roma, 1783, Vol. 5, libr. II, XVI, p. 136) in nostra olim Bibliotheca Cremonensi, (in qua extabant etiam caetera eius manuscripta) sub hac rubrica: Istae sunt orationes elegantissimae, quas habuit ad Principes et Magnates R. P. Mag. de Villana. (Ita enim etiam appellatur Guillelmus noster, ut videri fas est te in cod. Q. 10 Bibliothecae Ambrosianae Mediolanensis, in quo continetur, sub nomine Fr. Guillelmi de Villana Cremonensis, Theologi Augustiniani, opus de Reprobatione sex errorum superius n° 1 recensitum). In codice Cremonensi post dictas orationes aderat insuper eiusdem Guillelmi quaedam: [Pag. 32]8.
Silva poëmatum latinorum atque italicorum, ast fere illegibilium. Quaedam eius Poesis, v. Sonetto, ex cod. Vat. Lat. 3214, f. 145, edita fuit a Crescimbeni, Storia della Volgar Poesia, Venezia, 1830, Vol. II, Part. II, lib. II, p. 93; a Perticari, l. c.; a Mattioli, Antologia Agostiniana, Vol. II, Il Beato Simone Fidati da Cascia, Roma, 1898, p. 92; a Gel. Lepore in Ephemeride: La Madre del Buon Consiglio, an. II, n. 1-5, et fortasse ab aliis.9.
Decreta generalia ad Clerum Novariensem an. 1347, in Archivo S. Julii Novariae.10.
Addictiones ad Statuta Ecclesiae S. Julii in Insula. Ibidem.11.
Decreta ad perfectam disciplinam.12.
Liber de bonis Ecclesiarum Dioecesis Novariae, in Archivo Cathedralis Novariae.13.
Statuta Plebis Gandiani, 1345.14.
Quaedam Decreta, Acta et Epistolae datae pro Ordine, quae editae fuerunt a Lancetti loco cit.; a P. Henrico Denifle, Ord. Praed. in suo Chartulario Universitatis Parisiensis, Parisiis, 1891, T. II passim; in Analectis August., Vol. IV, pp. 29, 57 et 106, et in cod. 770 Biblioth. Angel. Urbis, f. 45.(Cfr. praeter citatos, Torelli, Secoli Agost., T. V, passim, et T. VI, p. 5-13; Fabricium-Mansi, Biblioth. cit., T. III, p. 136; Pamphilum, 1. c., p. 46; Elssium, op. cit., p. 257; Possevinum et Cangium, qui Guillelmum nostrum inter cardinales computant; Campi, Historia Placentiae, Part. III, lib. XXI, p. 73; Gandolphum, op. cit., p. 144; Ossinger, op. cit., p. 31; Lanteri, Postr. Saec. sex, Vol. I, p. 111, et in Erem. Sacr. Aug., Part. I, p. 123, et alios, qui apud eosdem scriptores memorantur).
Amidani Fr. Guillemus
, (ADDITAMENTA, pag. 67) de quo in Vol. I. p. 28 et seq., memoratur in cod. 1425 (T. 7 12) Bibl. Angelicae Urbis, in quo f. 13 refertur eius epigramma v. Sonetto, ita scriptum: Di fra Guilielmo Amidani a M. Guido Orlandi ed inc.: "Saturno e Marte stelle infortunate".Ammiani Fr. Nicolaus
, patria Fanensis, prima medietate saec. XVI ortus, in patrio de Brictinis coenobio, ac ideo Fanen. et Brictinen. etiam vocatus, Augustinianam cucullam induit. An. 1550-1552 in nostro studio Perusino, et an.1553 in Neapolitano versatus est; an. 1555 Venetiis in S. Stephani coenobio reperitur, ex quo uti cursor Mediolanum missus fuit, et duos post annos Arimini a studiis absolvitur. Evasit inde S.. Theol. Magister atque verbi Dei praeco non vulgaris. An. 1585 adhuc vitam agebat. Scripsit: Espositione del Salmo: Notus in Judea Deus, anno iubilei a perpetua memoria de n.ro SS.mo Papa Gregorio XIII pontefice massimo del R. P. M. Nicola Amiani da Fano de l'ordine di Santo Agostino novamente data in luce 1581. Asservatur in Bibl. Vaticana in cod. Lat. 5672 in fol. ff. 32, cum variis figuris, quarum prima representat auctorem offerentem suum librum Pontifici Gregorio XIII super throno sedenti. Inc: "O di salvezza o novo raggio visto". Vecchietti in sua Biblioteca Picena, Osimo, 1790, T. I., p. 101, quamvis erret circa illius professionem eum adscribens Ordini Praedicatorum (videtur enim illum non observasse Codicem Vaticanum), tamen hanc nobis praebet notitiam: "Alla pag. 45 della Storia ms. Fanese presso Monsignor Bertozzi si ha essere stato: Maestro Nicola, fratello del sopradetto Sebastiano (vide postea), buon teologo, e predicatore, e fu sentito con gusto nel Duomo di Fano l'anno 1585. Finalmente passò a miglior vita in Puglia [Pag. 33] con opinione di Santità". De illo vide quae diligenti studio scripta fuere a P. Aug. Pellegrini in "Studia Picena", Vol. II, Fani, Tip. Sonciniana, 1926.Ammiraglia Fr. Nicolaus
, S. Theol. Magister, ortum habuit Forani in Sabinis die 11 novembris 1852. Ordinem nostrum ingressus est die 1 febr. 1870, et votorum professione emissa anno insequenti, ad Melitae insulam missus fuit, ut studia philosophica atque theologica iam incepta, perficeret. Illic an. 1875 sacerdos ordinatus, quatuor post annos Lector renuntiatus est, ibique per tres circiter annos docuit, usque ad mensem iulii 1881, quo Romam accersitus, Genastanum missus fuit. Cum in sermone disertus esset ac eloquentia clarus, in praecipuis Italiae urbibus, vocatus, praedicavit. E Genestano fuit postea Viterbium missus, et die 19 aprilis 1896 S. Theologiae Magister renunciatus. Fuit dein ibidem Prior et procurator, an. 1904 Liguriae Provinciae praeficitur, ac tandem Monialium nostrarum confessarius Cassiae deputatur. Ab infirmitatibus fractus, Viterbii piissime obiit die 20 aprilis an. 1914. Scripsit:1. Maria del Buon Consiglio nelle famiglie cristiane
, sive Maria del Buon Consiglio ed i bisogni della famiglia in Ephemeride La Madre del Buon Consiglio nelle famiglie cristiane. An. IV, Roma, Tip. Cuggiani an. 1897-1900.2.
L'Eco di S. Maria da Cascia O.S.A. Periodico mensile. Cascia, 1909-10. Mss. reliquit: 3. Prediche quaresimali - Prediche pel mese di Maggio et Panegirici.(Cfr. Analecta August., Vol. V, anno 1914, p. 358, et Perini 1. c. p. 77)
.Ammiani Fr. Sebastianus
, Fanensis, a nonnullis scriptoribus nescimus qua de causa, Broilus dictus, claruit multiplici eruditione atque singulari vitae bonitate. A pueritia Ordini Eremitano nomen dedit, et anno 1547, studens, erat in nostro Gymnasio Romano; dein anno 1551 ad cursoratum promotus in Bononiensi coenobio locatur, ubi, an. 1554 lector creatus, Papiam mittitur sub Raphaele Patavino Magistro Regenti. An. 1557 ad Baccalaureatus gradum promotus, Tarvisium ivit, ubi, cum iam esset licentiatus, S. Theol. Magister renuntiatus est, ac paullo post Romam accitus ad officium Secretarii Ordinis assumitur. Anno 1563 interfuit Concilio Tridentino, ibique ab Aversano Episcopo Doctoratus insignia accepit. Ab Herrera in suo Alphabeto Augustiniano dicitur: "vir admodum religiosus, rerum plurimarum notitia atque intelligentia magni faciendus"; et ab Ossinger in Biblioth. August., p. 161: "famosus theologus et magnus ecclesiastes". E vivis sublatus fuit die 30 iulii an. 1568. Opera eius sunt:1. Summa theologiae ab Universitate Theologorum Parisisiensium iam olim ultra 100 an. a quatuor libris sententiarum Mag. Petri Lombardi excerpta
. Venetiis 1559, 1 vol, in 8°. (Cfr. Bocca, catal. 228, n.° 221).2. Discorsi predicabili per documento del viver christiano
. In Venetia, appresso Francesco Rampazzetto, a istantia de Antonio degli Antonii, 1562 in 8°: opus sub die 20 septembr. 1561 e Mediolano dicatum fuit D.nae Clarici Columnae, abatissae Monasterii S. Mariae in Campo Martio, et iterum atque iterum Venetiis recusum: [Pag. 34] appresso Giov. Battista Somasco, 1583; appresso Andrea Arrivabene, 1563, in 8°; presso Francesco Rampazzetto, 1563, T. III in 8°; per gli eredi di Marchio Sessa, 1567, Tom. III in 8°; presso Pietro Dusinelii, 1570 in 8°; 1576, 1578; appresso Giov. Battista Somasco, 1587, et 1589, Tom. III in 8°; (Cfr. Mazzuchelii, Scritt. d'It., Vol. I, Part. II, p. 634 et seqq.).3.
La seconda parte delli Discorsi Predicabili per documento del viver cristiano con alcuni Discorsi contra molte bestemmie di Paolo Vergerio... da varii luoghi raccolti per il R. P. M. Sebastiano degli Amiani da Fano, scrittore de' Frati Eremitani di S. Agostino. In Venetia per Francesco Rampazzetto, 1563 in 8°. (Cfr. Zeno in annotazionibus Bibliothecae clarissimi Fontanini T. II, p. 447). Sebastianus noster ad scribendum hoc opus incitatus fuit ab Hippolyto Chizzuola Brixiano Canonico Regul. Lateranense, qui et ipse in Pauli Vergerii blasfemias scripserat.4. Christiana institutio virtutum et vitiorum, sacri verbi Dei declamantibas admodum utilis, et necessaria, per Fratrem Sebastianum Ammianum Fanensis Ord. Erem. S. Aug. vulgata.
Venetiis, 1562 in 12°; et ibidem, an. 1567 apud Andream Arrivabenum in 12°, ff. 230; an. 1571, an. 1572 in 12°, et Parisiis in 8°. Opus dicatum fuit E.mo Hieronymo Seripando Paduae sub die 10 Octobris 1562.5. Doctrina Christiana et Catholica sacri verbi Dei praedicatoribus valde utilis et necessaria, nunc primum in lucem edita per R. P. Mag. Seb. Fan. Ord. Erem. S. Aug. et eiusdem Ordinis a Secretis
. Venetiis apud Jo. Baptistam Somascum et fratres, in 8°, ff. 166. Praecedunt litterae nuncupatoriae R.mo DD. Hippolyto Capilupo Mantuano Episcopo Fanensi. Dat. Romae 20 ian. 1566. Non potui me certiorari an hoc opus idem sit ac praecedens.6. Thomae ab Argentina Erem. Divi Augustini Prioris Generalis Vita
praemissa Commentariis eiusdem Thomae in IIII libros Sententiarum. Venetiis, ex officina Stellae Jordani Ziletti, 1564, et Genuae apud Antonium Orerium, an. 1585 in fol. (Cfr. Herrera, l. c., T. II, p. 401).7. Conclusiones Catholicae ex D. Augustini dictis, quibus ostenduntur Lutheranonum mendacia
. Imp. Ita Elssìus, l. c., p. 619.8. Vita B. Thomae a Villanova
. Ita Elssius et Ossinger, l. c., p. 161.9. Descrizione della Città di Fano divisa in 5 capitoli
, ms. in Archivo Civitatis Fanen. n. 27, XIX. (Cfr. Bollettino Stor. Agost. An. II, p. 36 et seqq.) ubi fuse scribitur de Sebastiano Amiani).10.
Antonius Dom. Gandolphus in suo opere: Dissertatio historica de 200 August. Scriptoribus, p. 321, enumerans opera a B. Simone de Cascia conscripta, inter alia haec habet: "De stultitiis imprudentium in bello spirituali edidit lingua italica M. Sebastianus Broilus Fanensis Secrctarius Ordinis ac Tridentini Concilii Theologus, Mediolani apud Moschenos, 1556. De disciplina spiritualium lib. 1, super verba S. Pauli: Si spiritu vivimus. De doctnina cristiana lib. 1. Haec duo opuscola quam primum edere sperabat notatus M. Broilus in epistola praeliminari ad Christophorum Patavinum ante librum de stultiis affirniavit".11. Regesta R.mi Christophori Patavini ab. an. 1558 ad an. 1560
, quae sunt [Pag. 35] in Arch. Ord., Dd. 28 et 29, ab eodem Sebastiano conscripta, dum munere Secretarii fungeretur.12.
Scripsit etiam: de Antiquitatibus Urbis Romae, sed librum non absolvit morte praeventus. Ita Elssius l. c.(Cfr. insuper Gratianum, Anastasis August., p. 162; Petr. Amiani, Memorie Storic. di Fano, Part. II, p. 192; Vecchietti, Biblioth. Picena, Vol, I, p. 99-101; Lanteri, Postr. Saec. sex., T. II, p. 448, et T. III, p. 189).
Amoretti Fr. Carolus
, Ligur ex Onelia, ortum habuit die 13 martii 1741. A teneris annis Genuae in nostro conventu S. Mariae Consolationis religiosum habitum suscepit, atque anno 1756, sacris votis Deo nuncupatis, promotus fuit ad studium Papiae, quo permansit usque ad an. 1762. Hoc anno Parmam missus, inibi die 5 decembris 1764 renuntiatus fuit Lector et an. 1767 Baccaliaureus. Duobus annis post ivit ad Burgum S. Donnini publicus theologiae professor et studiorum Vice-Praeses. Potissimum claruit physicarum scientiarum peritia; at praesertim coluit paleographiam, linguas modernas, atque ius canonicum, cuius professorem egit Parmae. Eiectis e conventibus in Ducatu Parmensi a Ducis ministro Du Tillot religiosis, Carolus noster habitum dimisit manens extra claustra. Inde, ut verbis utar Hieronymi Boccardo in sua Nuova Enciclopedia Italiana, Torino, 1875, Vol. I, p. 1144: "tra il 1778 pubblicò a Milano ventisette volumi in 4° con incisioni, sotto il titolo di Nuova scelta di opuscoli interessanti sulle scienze e sulle arti, opera nella quale ebbe parecchi amici e collaboratori. Nel 1779 pubblicò una traduzioneitaliana della Storia dell'arte presso gli antichi del Wihekelmann (Milano, 2 vol. in 4°) e nel 1797 divenne uno dei conservatori della Biblioteca Ambrosiana. Nel 1809, stampò il suo Viaggio da Milano ai tre laghi Maggiore, di Lucano e di Como, e nei monti che li circondano; opera che contiene una descrizione esatta e curiosa di tutte le sostanze minerali che si trovano ne' luoghi visitati dall'autore. Le sue cognizioni in mineralogia gli ottennero, nel 1808, un posto nel consiglio delle miniere. Come conservatore dell'Ambrosiana incoraggiò una diligente disamina dei tesori di quella biblioteca, nel che il Mai si esercitò poscia con tanto buon esito. Ciò fu cagione che si pubblicassero le opere seguenti: Primo viaggio attorno al globo terraqueo di Antonio Pigafetta da Vicenza dal 1519 al 1522; ed un Trattato intorno alla navigazione dello stesso; Viaggio dal mare Atlantico al Pacifico per la via del Nord-Ovest del Capitano Ferrer Maldonado, stampato nel 1811; Trattato della pittura di Leonardo da Vinci colle Memorie storiche del medesimo, venuti in luce il l° nel 1804 ed il 2° nel 1816. Finalmente il Codice Sant'Ambrosiano delle carte dell'ottavo e nono secolo illustrato con note da Angelo Famagalli, 1805 in 4°. Della sua grand'opera: Elettrometria animale, ricerche fisiche e storiche, Milano 1816, egli pubblicò nel 1816 un compendio sotto il titolo di: Elementi di elettrometria animale. Si leggono pure varie sue scritture nelle memorie dell'Accademia Reale di Torino di cui fu socio fin dal 1794". A scriptoribus recensentur etiam eiusdem sequentia alia opera, videlicet: [Pag. 36] Le guide des etrangers dans Milan et aux environs, Milan, 1805; Della torba e della lignite, Milano, 1810; Della ricerca del carbon fossile, suoi vantaggi e suo uso nel regno d'Italia, Milano, 1811. Obiit Mediolani, die 25 martii an. 1816.
(Cfr. Libr. Studentium Prov. VII ab an. 1730 ad an. 1785 asserv. in Arch. Ordinis, et Ordinis Regesta; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., T. III, p. 301, et Encyclopaediam Gallicam saec. 19, Parisiis an. 1838 editam; Lombardi, Storia della letteratura Ital. nel secolo XVIII, Modena, 1858, T. II, p. 72-74).
Amoretti Fr. Franc. Xaverius
, Ligur ex Onelia, in religione Nepesinus dictus, cum Nepete habitum nostrum an 1774 sumpsisset ac illius coenobii adfiliationem accepisset. Facta religiosa professione Viterbium mittitur; an. autem 1780 Cornetum, et an. 1782 Ameriam. Die 24 iunii 1783 fit ibidem Lector, die 21 maii 1788 renuntiatur Regens, et die 18 iulii 1792. S. Theol. Magister. Inde ab anno 1793 ad an. 1798 constitutus fuit Prior S. Augustini de Urbe. Fuit postea aliorum conventuum Prior, Postulator in causis Sanctorum ac Beatorum Ordinis quod munus magno cum zelo gessit, et an. 1855 Ordinis Procurator Generalis. Ex hac vita migravit Suriani, quo valetudinis causa sese receperat, die 30 iunii 1839. Ab eo extant: Res ab eodem gestae in munere Procuratoris Oeneralis, ms. asserv. in Arch. Ordinis sub litt. Bb. 101.(Cfr. Lanteri, Erem. Sacr. August., T. II, p. 238, et Regesta Rev.mi P. G.lis Angelucci, Dd. 254, p. 27, qui scribens Prioribus Provincialibus illius mortem annuntians: "non solum, aiebat (ut una simul de eius morte doleamus) verum siquidem quia virum doctrina, pietate, et experientia amisimus".)
Amorosi Fr. Thomas
, a Tauromenio, Panormitani S. Augustini coenobii alumnus, adhuc ephebus, e Sicilia Romam ductus fuit ab Ordinis Generale P. Fulgentio Travalloni, peracta in ea insula Sacra Visitatione. Missus postea Mediolanum atque Florentiam studiorum causa, die 24 septembris 1699 renuntiatus fuit conventus Eugubini Regens. In patriam deinceps reversus, S. Theologiae doctor fuit creatus, atque in progressu Sacrae Inquisitionis Qualificator et Consultor. Cum autem inter litterarum professores sermonem de humanis divinisque litteris pluries instituisset, magnam in se retulit laudem. Erat enim ingenio acri, sermone liberali praeditus atque ad explicanda difficillima expers. Unde sicut abstrusa quaeque penetrabat, ita facili negotio ab operosis opinantium tricis, expediebat. Oratoriam artem callens, inter Ciceronianos magni nominis recensitus est. Carissimus fuit Archiep. Panormitano Josepho Gasch et eiusdem Vicario Generali Josepho Stella. Ad Siciliae et coenobii S. Augustini praefecturam evectus, verbo et exemplo regularem observantiam promovere contendit. Postremo ad superos vocatus, piissimam mortem oppetiit, die 15 aprilis 1733, aetatis suae anno 65. Reliquit ms. orationes panegyricas, quas typis anno 1742 edere curavit P. Mag. Bonaventura Attardi. (Cfr. Il monachismo in Sicilia discifrato dell'Ord. del S. P. Agost., Palermo, 1711, p. 214). [Pag. 37]de Ancona Fr. Antonius, Provinciae Marchiae Anconitanae alumnus, atque Anconitani S. Augustini conventus filius, vir fuit moribus, doctrina et pietate conspicuus. Extitit etiam in Universitate Patavina publicus lector, at quo tempore floruenit, mihi ignotum est; videtur tamen illum vixisse saec. XV, et scripsisse: Quaestiones in Epistolam S. Jacobi, quae mss. asservabantur in Bibliotheca SS. Joannis et Pauli Venetiis. Nonnulli Bibliographi tamen animadvertunt adesse scriptores, qui praefatum opus tribuunt celeberrimo Augustino Triumpho de Ancona, de quo suo loco; ast quaestio non facile determinari potest nisi examinetur codex. Sed quidquid de hoc sit, certum est ipsum in Gymnasio Patavino Sophisticam Aristotelis docuisse.
(Cfr. Ossinger, op. cit., p. 44; Tomassini, Biblioth. Veneta ms., p. 27; Fabric.-Mansi, Bibl. Lat. mediae et infimae aetatis, edit. Florentiae, 1858, T. I, p. 114; Le Long, Biblioth. Sacra, Vol. I, p. 611; Facciolati, Fasti Gymnasii Patavini, p. 119; Vecchietti, op. cit., p. 184, et alios).
de Ancona Fr. Guillelmus, cognomento de Bomplanis, alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, vixit saec. XIII labente. Patruus fuit B. Augustini Triumphi, qui adhortationibus et eius consiliis Augustinianae Religioni nomen dare non dubitavit. Guillelmus ob suam sanctimoniam et sacram doctrinam E.mo S. R. E. Cardinali Hugoni acceptus fuit. Teste Hieronymo Roman in codicibus mss. eius corpus in ecclesia conventus nostri Anconitani sub altari S. Catharinae quiescit. In lucem dedit: Librum de poenitentia.
(Cfr. Pamphilum, f. 31; Gratianum, p. 83; Herrera, T. I, p. 228; Torelli, T. IV, p. 790; Ossinger, p. 49; et Leoni, Ancona illustr., T. I, p. 151).
de Ancona F. Nicolaus, Sacrae Theol. Magister, floruit saec. XV labente. Nostratibus historicis testibus, ipse fuit fervidus Religionis nostrae defensor. Eius speciatim meminit cum laude Joannes Paltz, doctor theologus, in sua Coelifodina praelo tradita an. 1511 in supplemento libri fol. 124 in haec verba: "Legat Defensorium Ordinis Eremitaruni S. Augustini insignissimi Doctoris Nicolai de Ancona, qui omnia dicta sua et adversariorum argumenta, copiose, veraciter, fundamentaliter et magistraliter probat et solvit". Posteris itaque dedit: Defensorium Ordinis nostri.
(Cfr. Herrera, T. II, p. 195; Torelli, Secoli Agostiniani, T. VII, p. 516; Elssium, p. 555; Ossinger, p. 49, et Lanteri, Postr. Saec. Sex Religionis August., T. II, p. 185).
Andreas a S. Thoma
, vide: Lavaretti Fr. Andreas.Angelica Fr. Alphonsus
, S. Theol. Baccal., Siculus, in Augustiniana familia conventus Messanensis filius, natus e nobili genere cum domo Bonfiglio cogniatione coniunctus, claris ornatus virtutibus et magna in rebus implicatis dexteritate praestans, multa sustinuit in sedandis patriae turbis in seditiones trusis. Saepius ab excelso Messanensi Senatu missus fuit ad gravia negotia pertractanda et ad patriae tranquillitatem [Pag. 38] restituendam. Florebat circa an. 1667. Scripsit: Raccolta de' rimarchevoli avvenimenti accaduti ne' suoi tempi.Haec autem coliectio extabat ms. in Biblioth. nostri conventus Messanensis; nunc autem a terrae motu an. 1918 destructa fuit sicut et caetera omnia.
Angelieri
Fr. Bernardus, nobilis florentinus, iam ab an. 1359 ad petitionem venerabilis Mag. Francisci de Nerlis in nostro Florentino conventu studens a Generali Matthaeo Asculano constitutus fuerat. (Cfr. Reg. Dd. I, p. 261). Dein amplissimis eius meritis tum suam ipsius prosapiam, tum Eremitarum Ordinem magis ac magis nobilitavit. Non solum enim mira morum probitate, verum etiam divinarum litterarum scientia longe ah aliis excellebat. Quam hujusmodi harum virtutum excellentia apud Ordinem existimationem sibi conciliarit, vel ex eo patet, quod ante magistralem lauream accepta, Procuratoris generalis officium illi commissum fuerit. Tale enim munere ab an. 1384 usque ad Capitulum Generale Imolae celebratum mense maio 1384, ipse maxima commendatione functus est. Ast, cum ad id officium fuit assumptus, quamvis S. Theol. Mag. adhuc non esset, erat tamen et Lector et Biblicus et Baccalaureus, ita ut merito post Capitulum Generale Imolense, ab eo munere absolutus, ad lecturam Sententiarum in Universitate Oxoniensi, et consequenter ad gradum Magisterii in eadem adipiscendum, destinatus extiterit. Quem quidem gradum Angelerius anno insequenti 1389 mense iulii iam consequutus fuerat. Postea an. 1390 Priorem institutus fuit conventus Florentini, deinde ibidem studiorum Magister Regens; an. 1393 eodem cum munere in conventu Pisano; ac tandem praefectus est suae Pisarum Provinciae, dignum se provincialatum gerens. Neque tamen Augustinianae Religioni tantum, sed externis etiam, egregiis animi dotibus, Angelerius noster, plurimum profuit, praesertim bonis exemplis atque excellentissimis concionibus, ac valde utilissimo libro evulgato, cui titulus: Speculum caritatis, qui inc.: "Nihil dignus quam Creator ametur a creatura", quique olim ms. asservabantur Florentiae in nostra Biblioth. conventus S. Spiritus.(Cfr. Pamphilum, Chronica Ordinis, f. 54; Torelli, Sec. Agostiniani, T. VI, p. 216; Herrera, op. cit., T. I, p. 112; Empoli,, in Bullario Ordinis, qui perperam illum dicit Gallum; Negri, Historia degli Scritt. Fiorentini, Ferrara, 1722, p. 10; Ossinger, op. cit., p. 53; Mazzuchelli, op. cit., T. I, Part. II, p. 707; Lanteri, Postr. Saec. Sex, cit. T. I, p. 260, ac praesertim R.um Eustasium Esteban, in Anatectis August., Vol. V, (an. 1913), pp. 159-163).
Angelini Fr. Hieronymus
, ex oppido vulgo Capradosso apud Ripam (v. Ripatransone) in Piceno, vixit saec. XVII. Vir fuit moribus ac litteris spectabilis. Cum enim ipse adhuc aetatis suae tamquam in vere esset, praesertim Florentiae, in qua nostrae iuventae magistrum egit, magnam tum philosophiae et theologiae, cum sacrae antiquitatis atque historiae notitiam sibi comparavit, evadens in his peritus ac insuper disertus atque eloquens poeta. Scripsit itaque italice vario metro, potissimum versu hendecasyllabo, puro utens sermone: [Pag. 39] ast si eius dicendi genus minus esset opimum, carmina heroica ab ipso composita, essent certe culta lyra. Acceptissimus fuit E.mo D.no Francisco Cardinali Barberini, cui nuncupavit opus:1. Martina trionfante: Poema in ottava rima
. Hoc Poema est divisum in quatuor Epos, et primum inscribitur: "La Chiesa militante; secundum: "La pugna del Tiranno"; tertium: "La vittoria della Martire"; et quartum: "il Campitoglio celeste". Asservatur in Vaticana in Cod. Lat. Barberino 3824 in fol. pp. 290 et seqq. ac inc.: "S'apre l'Empireo e del gran Pindo Eterno". Expl.: "E l'accolse al gran trionfo eterno". Scripsit insuper:2. Gli applausi del Quirinale per la ricuperata sanità di Urbano VIII, versi di Girolamo Angelini dalla Ripa, Agostiniano
. Extant ibidem in Cod. Lat. Barber. 3811, in fol. Inc.: "Con piede augusto il fondator di Roma", atque dicatum fuit hoc Epos eidem Cardinali.3. Il calcio. Poesia del Capradosso
(ita etiam se nominabat) Agostiniano, Maestro di studio in Santo Spirito di Firenze. All'Il.mo Sig. Pietro Bardi conte di Vernio. Sunt duo Cammina (Canzoni) et unum Epigramma (Sonetto) atque reperiuntur Florentiae in Biblioth. Nation. Palatina sub n° 298. Praeunt litterae nuncupatoriae datae: "di Firenze 2 Febraio 1620".(Cfr. Vecchietti, Biblioteca Picena, Vol. I, p. 128, et Cantalamessa, Memorie di Ascoli, p. 162). Ascoli, p. 162, necnon Palermo, Mss. Palat., I, 510).
Angelucci Fr. Hieronymus
, Auximanus, inter suos honestissime natus, Angustinianorum familiae adolescentulus nomen dedit, et cum eius aetas in magnos theologos incidisset, is ita theologicis scientiis operam navavit, ut non inferior caeteris aliquando evaderet. Non enim facile quem dixerim plus studii, quam illum ad omnes bonarum rerum disciplinas adhibuisse. Auctor est Thomas Herrera, rerum nostrarum diligentissimus scriptor, Cosimum I, statim ac cognovit de renovanda Pisarum Academia, illum vocasse Pisas eo consilio, ut divinos libros interpretaretur; ast ne id susciperet onus, effecit Seripandus, qui tunc universae Augustinianorum familiae praefecturam gerebat, ut ab eo se abstineret, ea fortasse de causa, quia tunc, multis errorum monstris exortis, ardebat omnibus animus ad aliena dicta reprehendenda, et invidiam concitandam. His enim verbis ad illum scripsit: "sibi non placere, ut aliquis sui Ordinis legeret Scripturam Sacram praecipue ad concurrentiam ob invidiam et oppositionem, quae semper inter tales esse solet, quapropter omnem aliam lectionem praeter eam legeret". Addit autem Herrera: "mense decembri an. 1546, Praepositum ipsum, motum Cosmi precibus, permisisse se Hieronymo, ut Pisas rediret, philosophiam, vel theologiam professurum. Et hanc quidem disciplinam sic docuit ad totum usque annum 1548, ut plurima apud nos doctrinae suae monumenta reliqueret. Cum anno ante ad comitia venisset familiae suae, quae habita sunt Recineti, de laudis hujus urbis orationem dixit, ex qua cognosci potuit, quod si exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad eloquentiam traduxisset, facile illum in bonis oratoribus numeratum. Ita ex Hist. Academiae Pisanae Angeli Fabroni, Vol. II, p. 109. [Pag. 40]Angelucci Fr. Philippus
, primam lucem aspexit Mathelicae in Piceno die 1 iunii an. 1784, atque in baptismatis fonte Adrianus vocatus est. Iam inde ab adolescentia in Mondulphensi coenobio Eremitano Ordini adscriptus, ibidem professionem religiosam an. 1802 emisit, seque spectabilem reddidit, cum ingenii praestantia tum morum integritate. Recineti atque Firmi studia, quae dicuntur passiva, cum laude cucurrit, et in coenobio prioris civitatis die 27 iulii 1808 fuit Lector declaratus. Deinc docuit Perusiae, Viterbii et praesertim Romae, qua sequens accepit a P. Thoma Moralia illius studii Magistro Regente, bonum testimonium, datum sub die 19 ianuarii 1819: "Integritate morum, ita de illo aiebat, et facili ingenio praeditus, adversa licet valetudine, evasit in virum, maxime doctrina et sapientia laudandum, aliosque regendi dignum". Docuit postea aliis in locis, atque dum Perusiae moraretur, die 22 iulii 1825 S. Theologiae Magister renuntiatur. Mathelicae postea publicam utriusque Theologiae cathedram multos per annos cum omnium plausu tenuit, ibique non paucos virtute ac doctrina conspicuos viros inter alumnos habuit, e quibus non defuerunt, qui etiam episcopales infulas promeruerunt. Cum iam summam industriam atque dexteritatem, nec non pervigilem regularis observantiae zelo in trieterico Provinciae Picenae regimine ostendisset, a Gregorio XVI Romam accersitus, universo Ordini praeficitur. Sub illius diuturno undecim annorum Generalatu Augustinianus Ordo novam faciem induit, atque ad vegetiorem, ut ita dicam, refloruit. Ipse enim collapsam disciplinam restauravit, abusus abolevit, frugi confirmavit, nequam elatam cervicem depressit, delinquentibus perniciosam veniae spem ademit, opportunas utilesque leges tulit, earumque custodiae sedulo invigilavit, studia provexit, atque adolescentium optimae institutioni providit. Talem autem se in moderanda Augustiniana Familia, ostendit, qualem Rev.mus P. M. Joseph Palermo in epistola necrologica (Cfr. eius Regestum Dd. 257, p. I) illum describit: "christianis, nempe, virtutibus exornatum, pium, prudentem, modestum, sobrium, pudicum, humilem in prosperis, in adversis constantem, in pauperes liberalem, erga inimicos benevolum, regularis disciplinae custodiendae assidue intentum, in corrigendis subditorum moribus temperanter severum, in obeundo demum pastorali officio adeo sollicitum, ut proximae elapso infaustae recordationis anno (1849), Romae armis quaquaversus obstrepentibus, et huc illucque civium sanguine cruentatis viis, periclitantem gregis sui partem ibi solam non dereliquit, ingruentia sibi mala haudquaquam formidans". Nil mirum itaque si talis ac tantus vir semel ac iterum in generalibus comitiis (an. 1841 et 1847) fuerit Romae supremus Ordinis Antistes confirmatus, fueritque etiam Romanae Curiae Praelatis, S. Card. Collegio, ac summis Pontificibus Gregorio XVI et Pio IX acceptissimus, a quorum primo pluries illi oblatam episcopalem dignitatem modeste recusavit. Tandem an. 1850, cum Tolentinum a visitanda Romandiolae provincia perveniret, die 14 octobris ex renum morbo in coenobio S. Nicolai, mortem in osculo Domini oppetiit. Reliquit: Regesta sui officii generalatus, quae tribus magnis tomis sub sig. Dd. 254, 255, 256 mss. [Pag. 41] in Archivo Ordinis asservantur.(Cfr. Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 347; eiusdem Laudationem Funebrem habit. Aesii in Comitiis Provincialibus die XI Aprilis 1856, et Postr. Saec. saec. Sex Rel. Aust
., T. III, p. 369).Anguisciola Pelo Fr. Spiritus
, etiam Angosciolus vocatus, Vicentiae in Venetorum Republica, anno 1534 orturn habuit Ordinemque Augustinianum, Rev.mo Seripando gubernante, in patrio coenobio Provinciae Tarvisinae admodum iuvenis ingreditur, atque an. 1554 die 23 augusti adscribitur. Fuit inde inter cursores die 12 maii adnumeratus, ac die 20 ian. an. 1560 Neapoli fit Lector. Duobus post annis die 15 octobris ad magisterium licentiatur, ac die 11 maii 1563, iam Baccalaureus, ad magistralem lauream accipiendam facultate donatur. Romam accersitus, dum coram Pio V Pont. Max. et Cardinalibus sermones aliquot haberet electissimis verbis, gravissimisque sententiis ornatos, in eruditione et dicendi arte non tam specie et opinione vulgi quam re et iudiciis prudentum, summa cum sui et Ordinis lande primatum obtinuit. Die 27 novembr. 1565 cum ad negotia quorumdam illustrium Neapolitanorum Equitum Melitensium de Pignatellis in insulam Melitensem apud Magnum Magistrum expedienda delegatus esset, Vicarius Generalis in conventibus illius insulae instituitur, ibique biennium moratus est. Hac temporis intercapedine tum generalibus eiusdem Ordinis comitiis interfuit, tum etiam universis Equitibus insignem de Turcarum tyranno reportatam victoriam loculentissima oratione gratulatus fuit, tum dein cum de mutanda Ordinis sede ageretur propter Turcarum metum, magni Magistri iussu omnium Equitum animos in magno ipsorum concilio mira eloquentia confirmavit. An. 1569 deputatus fuit in conventu Paulae Commissarius Generalis; die 19 martii eiusdem anni Praeses Capituli Provinciae Calabriae, et die 21 novembr. 1570 Vicarius Generalis in conventu Bononiensi. Anno insequenti a P. Thaddaeo Perusino, Ordinis supremo praesule, socius et sui familiaris adsciscitur, eumque comitavit in sacram Hispaniae et Lusitaniae visitationem. Cum in conventu Eborensi an. 1573 moraretur, et in eo capella regia haberetur, adessetque solemnitati Rex Lusitaniae et Algarbiorum Sebastianus I, Anguisciola noster concionem habuit idiomate italico (ut Ordinis Regesta aiunt) cum magna satisfactione et applausu Regis et populi. Comitiorum Generalium tempore an. 1575 in festo Pentecostes, die 22 maii in capella Pontificis sermonem habuit, et eodem anno die 22 iulii, ad Episcopatum Nepesinum die 20 eiusdem mensis Alexio Stradella Fivixanensi promoto, in eius locum Procurator Generalis declaratur, cum Romae sacras litteras publice interpretaretur. Eius labore et opera an. 1577, dum munus Procuratoris Generalis ageret, decisa fuit controversia de statu et professione B. Clarae de Montefalco in favorem Ordinis Augustiniani contra Minorem Ordinem. An. 1582 die 2 iunii Comitiis Romae habitis, quibus Mag. Andreas Fivixanus, Vic. Generalis et Pontificis Sacrista, Apostolica Auctoritate praeerat, communi Patrum consensu in Generalem electus fuit Mag. Spiritus Vicentinus [Pag. 42] (ut Regesta habent) theologus et orator insignis, qui eodem sabbato mira dicendi venustate orationem habuerat de recta ratione gubernandi. Dum autem Provincias Ordinis lustraret, Bononiae prius in gravem morbum incidit, et postea in sepulcrum descendit die 7 maii 1586 vix 52 annorum aetatis suae. Reliquit sequentia, quae mss. asservabantur in nostra Bibliotheca Patavina et a Possevino perlecta fuere:1. Orationes quamplurimae, quas coram Summis Pontificibus, Regibus et Princibus et in Tridentina Synodo peroravit
. ms. Ex his orationibus duo asservantur Florentiae in Biblioth. Nation. in cod. II, IV. 500 (Magliab. Cl. XXXVII n. 92) saec. XVI, et sunt: la Orazione nella fondazione della nuova città di Massa di Fr. Spirito Pelo Angossola (sic); 2a Orazione dello stesso fatta dinanzi al Gran Maestro dell'Ordine di S. Giovanni Gerosolimitano, in commemorazione della vittoria sui Turchi e della liberazione di Malta l'anno 1565.2. Explicationes sacrorum aliquot poëmatum
, ms. In cod. Vat. Capponi n. 223, f. 72 adest: Sonetto di Martio Rutilio (?) al Rev. Spirito Angusciola (sic) Pelo et inc.: "Spirto gentil che sì soavemente". Id certe indicat illum etiam poesis artem escoluisse.3. Tractatus aliquot rerum theologicarum
, ms.4. Regesta Generalatus eiusdem
asservata in Arch. Ordinis, Dd. 39. Quaedam eius litterae ad universum Ordinem editae fuerunt in Analectis August. Anno X, p. 132 et seqq.(Cfr. Pamphilum, Chron. Ord., f. 131; Herrera, 1. c. T. II, p. 390; Elssium, 1. c. p. 630; Marzari, Hist. Vicent. (Vicentiae, 1654), libr. III, p. 203; Ossinger, l. c. p. 865; Lanteri, Postr. Saec. sex, T. II, p. 370, et Erem. Sacr. August., T. I, p. 310 et alios).
Anonymi.
(ADDITAMENTA, pag. 80)1. Preparazione commune alla meditazione delli quindici misteri del Rosario, gloriosi, gaudiosi e dolorosi, assieme colla meditazione di essi: fatta per uso suo da un religioso Agostiniano: e messo tutto a memoria, per non cercare mattina e sera motivo di meditare
. Asservatur ms. haec praeparatio in Bibl. Angelica, cod. 1528 in 8, ff. 145; saec. XVIII, in quo reperiuritur etiam sequentes alii tractatus anonymi; i. e.:2. Tractatus de incarnatione I. Chr.
3. Del Giudizio universale.
4. Trattato della mortificazione.
5. Sette esultationi di Maria Vergine
, quos puto pertinere ad eundem auctorem anonymum.Anonymi.
(ADDITAMENTA, pag. 80)Osservationi sopra il buon regime de' Conventi Agostiniani
. Inc.: "In Dei nomine amen. Specchio dell'anima e del Governo. Chiamata che sarà qual sia", asservatur hoc opusculum in eadem Bibl. Angelica, cod. 648, Chart. in 4, ff. 142 saec. XVII exeuntis, et auctor perspicue videtur esse ex Ordine Augustiniano.Anonymi.
(ADDITAMENTA, pag. 80)Spunti antichi e recenti di Storia Agostiniana
. Nel XXV anniversario del sacerdozio del P. M. Nicola Albanesi Agostiniano. Fano, Tip. Sonciniana, 1926, pp. 112. Opusculum istud exhibet plura commentariola de antiquo et moderno Conventu Ordinis nostri Fani, in Provincia Picena, deque aliquibus eius filiis celebrioribus insuper de vita moribus, atque immatura morte amati confratris P. M. Nicolai Albanesi. (Cfr. Analecta August., Vol. XIII, p. 379).Anonymi Augustiniani.
(ADDITAMENTA, pag. 80)1. Tractus de Incarnatione D. N. I. Christi
. Inc.: "(E)xivi a patre et veni in mundum. In hac auctonitate quae legitur fol. 16". Explicit: "Hic est finis libri a quo habitum est exemplum. 1, 4, 9, 6 die 17 decembris in sancta Maria de Populo. Fr. Aug. etc. Memente dici hujus Sabbati quatuor temporum bona hora". Hic tractatus asservatur ms. in Bibl. Angelica Urbis, Cod. 600, chart. in 4, ff. 139 saec. XV exeuntis, binis columnis. (Cfr. Narducci Catal. cit., p. 353). Quis fuerit hic Frater Augustinus, tunc commorans in nostro conventu S. Mariae de Populo Urbis, non facile determinari potest.2. Petitiones fratrum Ord. S. Aug. spectantes ad S. Congregationem Episc. et Regularium an. 1721
. Asservantur Romae in Bibl. Angelica in cod. 389, ff. 74.3. Dottrine del S. P. Agostino disposte in forma di lezioni spirituali per uso de' Religiosi ritirati nel tempo dei SS. Esercizii, da un Religioso Agostiniano della Congreg. di S. Giov. a Carbonara
. Napoli 1783.Anonymi.
(ADDITAMENTA, pag. 80-81) eiusdam fratris Augustiniani, opus asservatur in Bibl. Angelica., in cod. 781, chart., in 4, ff. 194, saec. XVII, Auctor eiusdem videtur fuisse Ord. S. P. Augustini, quum mentionem faciat "Aegidii nostri", i. e. Aegidii Columnae, Romani, eusdem nostri Ordinis.Anonymi.
(ADDITAMENTA, pag. 81) Vita B. Augustini Novelli confessoris, asservatur ms. in Bibl. Angelica, Cod. 423, ff. 1,14.Anonymi.
(ADDITAMENTA, pag. 81) Propositiones philosophicae ordine alphabetico declaratae, quae mss. extant in Bibl. Angelica Urbis, codice 696, chart., in 12, ff. 89 saec. XVII ineuntis. Eruitur hujus operis auctorem fuisse Augustinianum fratrem ex hoc quod in fine legatur: "de his vide Paulum nostrum Venetum, propos. philos. t. 1, 4. in 4 notando".Anonymi.
(ADDITAMENTA, pag. 81) Dicta et propositiones ex Logica, ex Philosophia naturali, et Metaphisica, alphabetico ordine. Inc.: "A. Abstracta considerari possunt a philosophia naturali...".Anonymus Augustinianus.
(ADDITAMENTA, pag. 81)1. Considerationi sopra alcune propositioni contenute nel libro del P. Fr. Gio. Marquez, Eremita Agostiniano, intitolato Origine delli frati Eremitani etc. tradotto in Italiano
[dal P. Innocenzo Rampini] e stampato in Tortona l'anno MDXX. Asservatur Romae in Bibl. Angelica, cod. 1184, saec. XVII, in 8, ff. 73.2. Tractatus theologicus, anonymus et anepigraphus, praesertim secundum doctrinam D. Thomae
. Inc.: "In quo differat Theologia a scientiis naturalibus. Doctor noster Aegidius" ex quibus ultimis verbis plane eruitur auctorem hujus tractatus Augustinianum fuisse, nam secus non diceret noster Aegidius de Roma qui Augustinianus fuit.Assenvatur Romae in Bibl. Angelica Cod. 29 (A. 5, 2) ms. chart. in 8 ff. 321, saec. XVI.
Anonymus.
(ADDITAMENTA, pag. 81) Quidam Frater e Congregatione S. Ioan. ad Carbonariam saec. XVIII: Lettera critica sopra una operetta anonima dell'Oratione al M. R. P. N. N., quae inc.: "Da quel giorno, in cui nel nostro Diserto di Massa Lubrense". Data et sign. "Da S. Giov. a Carb. di Napoli l'anno 1765, 22 Settembre. - Di V. S. Umiliss. Servit. in G. C. F. N. N.". Asservatur in Biblioth. Angelica in cod. 236, chart. in 4, ff. 64, saec. XVIII (cfr. Narducci,. Catal. cit. p. 136).Anselmi Fr. Carolus
, Amerinus, S. Theol. Lector, natus est an. 1842. Ordini nostro an. 1860 nomen dedit ac anno insequenti professionem emisit. Magistris Guillelmo D'Ambrogi et Aloysio Lupidi, Romae tum in conventu S. Mariae de Populo, tum ad S. Augustini studiorum curricula perfecit. Die 11 aprilis 1887 Lector renuntiatus, paulo post Genuam mittitur. Fuit postea Provinciae Liguriae incorporatus, in qua et prior conventus S. Mariae de Consolatione Savonae, et Provinciae Definitor, an., videlicet, 1880 et 83 evasit. Ob eius dulcissimos mores ac vitae honestatem plurimum a suis confratribus dilectus fuit. Pientissime Savonae obiit mense iunuii 1894. Scripsit ac edidit:1. Brevi cenni intorno alla vita della monaca Salesiana Suor Anna Xaveria nel secolo Marchesa Maria Giustiniani
, Oneglia, tip. Giov. Ghilini, 1876.2. La Madonna di Taggia, orazione panegirica... detta nell'insigne collegiata Taliense il dì 11 marzo 1879
. Oneglia, Tipo-Litografia G. Ghilini, 1879.(Cfr. Perini, Augustiniani Scriptores, Romae, 1911, p. 102).
Anselmus ab Epiphania
, Bergomensis, Congregationis Augustiniensium excalceatorum Italiae, fuit variorum coenobiorum Prior et suae Provinciae Neapolitanae Praefectus. Item potissimum claruit sacrarum litterarum eruditione nec non peculiari erga B. Mariam Virginem devotione. Officium parochi aliquandiu [Pag. 43] etiam exercuit, et ex hac vita migravit an. 1757. Ab eo extant: Orazioni panegiriche specialmente della Vergine Madre di Dio, typis datae an. 1747.(Cfr. Tani Coelest., Commentaria Episc. et Script. Ord. Erem. Discalceat. S. P. Augastini, Romae, 1881, p. 67).
Anterus M. a S. Bonaventura
, vide: Micconi Fr. Io. Baptista.Antolini Fr. Thomas
, patriam habuit Philotranum Piceni oppidum, quo primam aspexit lucem an. 1763. Nostrum Er. Ord. amplexus, quippe qui raro pollebat ingenio, morumque probitate praestabat, vir primi subselli evasit. Regentis munus cum laude exercuit Bononiae, Florentiae et Anconae, ac deinde, iam magistrali laurea insignitus, rhetoricam in Amerino philosophiam clericorum collegio docuit, utrobique sui desiderium relinquens, suique nominis gratam memoriam. Fuit Prior Ameriae et Perusiae, Ordinis secretarius, et Provinciae Umbriae Provincialis. An. 1822, die 29 augusti eligitur Proc. Generalis, quod officium per integrum sexennium et amplius magna cum laude exercuit. Consultor item fuit Sacrarum Congregationum SS. Rituum, Indulgentiarum et SS. Reliquiarum, apud quas sua doctrina atque prudentia immortale sibi nomen comparavit. Plurima enim eius vota sive dissertationes tum de re liturgica tum de sanctorum gestis scripta coloccata fuerunt apud illas a Summo Pontifice Pio VIII, illius conterraneo, edendorum librorum iudex constitus, atque Commendatarius maximi Xenodochii S. Spiritus in Saxia nominatus, ac tandem in locum nostratis Generalis Mistretta, sponte abdicantis, an. 1829 die 6 iunii, Vicarii generalis nomine suffectus. Carissimus fuit et Leoni XII, et Cardinalibus et summis in re litteraria viris. Occubuit Genuae die 23 augusti 1830, ac tumulatus fuit ante altare Deiparae de Salute. Ita fere ad verbum Lanteri, Erem. Sacr. Aug. T. I, p. 344 ex Regesto Ordinis an. 1830, Dd., 250, p. 242. Reliquit mss.:1. Eius Procurationis Acta
ab an. 1822 ad an. 1828 asservata in Archivo Ordinis, Vol, in fol., Bb. 100.2. Eius Vicariae Generalis Regesta
in eodem archivo sub Dd. 250 in fol.Antonelli Fr. Cornelius
, [PRAETERMISSI p. 279] Ariminensis, il Turturino dictus, floruit saec. XVI, atque edidit "per a le volte scarcare l'animo, da continovi studi della mia professione affaticato": I dolci frutti Lib. de' vaghi et dilettevoli Madrigali de diversi eccellentissimi autori a 5 voci. Venezia Scotto, 1570. Ita P. Stephanus Astengo, Musici Agost. cit p. 17.Antonelli Rosa Ven. Monica
, de Aquila in Vestinis, cum invita, parentum violentia, terreno sponso nupsisset, post hujus obitum inter nostrates S. Luciae moniales cum tribus filiabus sese recepit, ibique vitae sanctitate, spiritu profetiae aliisque coelestibus favoribus claruit. Ante obitum Angelorum concentus ad coelum illam invitatium audire promeruit. Obdormivit in Domino die 28 octobris 1616, aetatis suae 76. Opera poetica ab illa composita asservabantur admodum religiose in praefato S. Luciae monasterio. Eius vitam conscripsit R. P. Bacc. Camillus Thoma Aesinas, quae ms. conservabatur apud nostratem Gandolphum, uti ab eodem testatur in Disserbatione de 200 celebr. Aug. Scriptoribus, p. 378, et eiusdem Monicae filiam Evangelistam monialem ibid., quae Historiam aliarum piaram et venerabilium monialium eiusdem monasterii conscripsit.(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. sex Relig. August., T. II, p. 461).
[Pag. 44]Antoni Fr. Franciscus Xaverius
, Lucensis, vixit saec. XIX. Ex eo extant: De Christi satisfactione theses selectae. - Quas Viterbii in Ecclesia SS.mae Trinitatis defendit anno 1844, cathedram moderante P. Mag. Caietano Corleo, studiorum Regente. Viterbii, typis Monarchii, 1844.Antonius
, [PRAETERMISSI p. 279] Fratrer Ord. Erem. S. August. cuius extat: Opinio in causa novem assertionum Ioannis Parvi, quae asservatur in cod. 1485 Bibl. Regiae Parisiensis. Videtur hic idem esse ac primus istorum praetermissorum qui certe floruit saec. XIV.Antonius
alter [PRAETERMISSI p. 279] Fr. Ord. Erem. S. August. qui typis commisit opus postumum Sebastianiani Andreae Antonelli, cui titulus: Historiae Asculanae libri quatuor, quibus adiectus est: Historiae Sacrae liber unus. Patavii, 1673, vol. in 4, in quo libro edendo adiutorem habuit Carolum Cedonium Andreae Antonelli. Haec ex catalogo librarii antiquarii Romani B. Benedetti n. 64 an. XI, an. 1900.Antonucci Fr. Joan. Baptista
, Eugubii in aedibus paternis natus est die Natali Jesu Christi an. 1532, atque die 8 jan. insequentis anni baptizatus, Joan. Baptista est vocatus. Puer doctorem audivit Sebastianum Piccolellium. Ab adolescentia cum Augustinianis versatus, ac decimum annum agens, in coenobio S. Catharinae Eremitano Ordini nomen dedit. Iuvenis ingenio gravitate et sermone praestans brevi prae caeteris excelluit, Graecas, praeter scientias philosophicas ac theologicas, atque Caldaicas litteras discens. Papiae, per tres vel quatuor annos commorans, ius pontificium edidicit, ac postea gymnasii Veneti nostri Ordinis Regens eiectus est. Cum Neapolim pergeret, Cardinalem Paulum Aretium comitatus, ut curae Dioecesis esset atque consilio, Cathechesim, quam Placentiae composuerat, edidit. In eius vita nulla fere hora erat ei vacua ab exercitationibus christianis; cogitabat, agebat ut ad aliquid agendum natus. Erat vita intiger, severus, misericors, ac temperans. Statura fuit regularis; habitus, oris ac vultu non opimus; color vultus suavis inter album et nigrum; nasum habuit regularem, barbam intonsam, at non prolixam. Mortuus est Romae III kal. novembris an. 1585, magno cum omnium dolore. Eius opera sunt:1. Cathechesis sive institutio civitatis ac dioecesis Neapolitanae cunctis initiandis Confessariis, Parochis ceterisq. Christianis accomodata et utilissima
. Neapoli, 1573, et ibidem pluries, videlicet: apud Horatium Salvianum, 1577 tertio in lucem edita; apud Haeredes Mathiae Concer, 1587, in 8°, pp. 1-94 et 446 una cum auctoris vita a Davide Romeo conscripta, qua asseritur auctorem theologum fuisse Neapoli etiam Archiepiscopi Annibalis Capuani; an. 1591 et an. 1622, Typis Dominici Macaroni, in 4°.2.
Eadem Cathechesis, sed non parum diversa, seu instructio a RR. DD. Examinatoribus Placentinae Dioecesis promulgata, cunctis ad Parochiales Ecclesias assumendis accommodata, una cum addictione a R. P. M. Fr. Johanne Baptista Antonuccio Eugubino compilata. Placentiae, apud Franciscum Comitem, 1574, et item ibidem, apud Johannem Bazachium, 1576, 1578 et 1582 in 8°.3. Lectiones super indulgentias
, uti refert Elssius, p. 355.(Cfr. Toppi, Biblioth. Neapol., p. 129, qui falso Antoniuccium putat esse neapolitanum; Pamphilum, f. 152; Giacobilli, p. 151; Aprosio, Biblioth. Aprosiana
, p. 52; Ossinger, p. 60; Mazzuchelli, Vol. 1, Part. II, p. 884; Lanteri, Postr. Saec. sex., vol. II, p. 425, ubi testatur Antoniuccium "Neapoli linguam hebraicam publice docuisse, multosque hebreos ad christiam fidem convertisse", et alios).Aoreolus Fr. Nico1aus
, (ADDITAMENTA, pag. 67-68) Venetus, scripsit: Breve Chronicon Ordinis nostri. (Confr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 426).Apollonius a SS. Trinitate
, Siculus, e nostra Congregatione Discalceatorum Italiae, vixit saec. XVII. Dicitur ab Ossinger, p. 902, "vir rarae pietatis, integerrimae vitae et singuiaris doctrinae". Decem et octo annos apud nostrates [Pag. 45] in coenobio Panormitano lectoris theologiae moralis munere functus est, ac Panormitanam provinciam prudenter rexit, librumque composuit lingua italica, cuius titulus: Examinatorio, o modo di confessarsi con puntualità e speditamente.(Cfr. Tani, Op. cit., p. 70, ex Mongitore et Jöcher).
Aprosio Fr. Angelicus
, ortum habuit Vintimilii in Liguria occidentali a Marco et Petronilla de gente Aprosia die 29 octobris 1607, atque adhuc adolescens, aetate scilicet annorum 15, apud Genuensem S. Mariae de Consolatione Congregationem, non vero Insubricam ut scribit Lanteri, Eremitarum Ordinem est amplexatus. Genuae primum usque ad an. 1625, Senis postea usque ad an. 1632, sub magistris Petro Ricci, Octavio Martini et Angelo de Aquipendio, iuvenis praeclaro ingenio praestans, mirum in litteris atque in profanis divinisque scientiis profectum fecit, adeo ut inter primiores sui aevi viros doctrina praestantes iure recenseri meritus sit. Mense iunii 1632 ad Lectoratus gradum promotus, locatus fuit in conventu Montis S. Sabini ut logicam nostratem pubem doceret. Tribus ibi mansit annis ac Baccalaureus declaratus, ad sacrarn se dedit praedicationem. Ad praestantissimos illius temporis viros suam amicitiam atque necessitudinem adiunxit. Ingentem notionum suarum thesaurum locupletiorem reddere cupiens plura per Italiam itinera fecit; qua de causa praecipuas Hetruriae, Insubriae atque ditionis Venetae urbes invisit. Venetiis, Uneliae, Vintimilii ac Genuae praecipue moratus est. Insignem in patrio Ordinis coenobio bibliothecam fundavit, Aprosianam a suo cognomine nuncupatam, quae tempore Gallici Gubernii publicae Genuensi bibliothecae unita fuit. Vixit vir, revera singularis, atque omni nationi carissimus usque ad an. 1681, quo die 23 febr. ex vita migravit. Multa typis edidit, pleraque sub alieno vel ficto nomine, italico sermone exarata magni pretii volumina. Nam modo Masotti vel Caroli Galistoni, modoque Cornelii Aspasii, nunc Thomae, nunc autem Caroli Stigliani, quandoque Scipionis Glareani, atque alias demum Oldauri Scioppii nomina sibi imponebat, in iis praesertim operibus, quae saecularem virum magis quam coenobitam decere videbatur. At priusquam illius operum catalogum reddamus, notari fas est quod Aprosius noster praecurendo celeberrimum Mazzuchellium, in animo cogitaverat opus conscribendi, quo contineri debebant scriptomum omnium italicorum notitiae, cui titulus: Athenae Italicae, sive de viris qui ingenio et scriptis Italiam illustrarunt. Multa ad hunc finem collegit, sed ubinam reperiantur nescimus; certo in lucem non prodiere, eo quod auctor aliis laboribus distractus operi finem non posuit. Excussit ac edidit aliud opus sub anagrammate Jo. Petri Jacobi Villani, cui titulus: La visiera alzata, Parmae, 1689, quo verum quamplurium scriptorum nomen indicat, qui eorum opera anonyma typis mandarunt, et Meltius ingenue testatus est ideam operis sui: Dizionario di opere anonime e pseudonime ex lectione hujus Aprosianae opellae hausisse. Adiuvit etiam Leonem Allacci in conscribendo opus nuncupatum: Drammaturgia. Itaque praeter citata opera etiam edidit: [Pag. 46]1. Il vaglio critico di Masotto Galistoni da Teramo sopra il mondo nuovo del Cavalier Tommaso Stigliani da Matera
. In Rostock [Treviso] per Willelmo Wollop [Girolamo Righettini], 1637, in 12°. (Cum Thomas Stigliani quamdam suam opellam contra Adonem, opus poeticum Jo. Baptistae Marini, in lucem dedisset undiqueversum aggressores sensit. Inter hos nemo magis quam Aprosius, maiori zelo et ardore in favorem Marini calamum arripuit; qui, tum enunciato opere cum sequentibus recensentibus, "ebbe più che altro (ut ait quidam modernus criticus) lo scopo di mostrare la sua sterminata, ma faraginosa, erudizione".2. Il Buratto. Replica di Carlo Calistoni
[Aprosio] al Mulino del Signor Stigliani. In Venezia nella Stamperia Sarziniana presso Taddeo Pavoni, 1642, in 12°.3. L'occhiale stritolato di Scipio Glareano per risposta al Signor Cavaliere Tomasso Stigliani
. In Venezia, pel Pavoni, 1641, in 12°.4. La Sferza poetica di Sapricio Saprici
[Aprosio] lo scantonato Accademico Eteroclito per risposta alla 1a censura dell'Adone del Cavalier Marino, fatta dal Cavalier Tomasso Stigliani. In Venetia, 1643, in 12°. (Constat hoc opusculum 27 capitibus, quorum quidque ex eruditis uni tunc temporis dicatum est).5. Del Veratro. Apologia di Sapricio Saprici per risposta alla 2a censura dell'Adone del Cavalier Marino, fatta dal Cavalier Tomasso Stigliani
. In Venezia, Parte la per Matteo Seni, 1645, in 12°; Parte 2a in Venezia, 1647, in 12°. (Hoc opusculum est ultimum quod Aprosius in lucem emisit contra Thomam Stigliani)6. Annotazioni di Oldauro Scioppio
[Aprosio] all'arte degli amanti dell'illustr. Signor Pietro Michiele, nobile Veneto. In Venezia per Guerigli, 1642, in 12°.7. Sermoni di tutte le Domeniche e Festività de' Santi, che occorrono nell'Avvento del Signore fino alla Purificazione della Vergine, disposti in varie risoluzioni morali per opera di P. Agostino Osorio, Provinc. Agost. ne' regni della Corona d'Aragona trasportati dalla Spagnola nell'italiana favella da Oldauro Scioppio
[Aprosio]. In Venezia presso Guerigli, 1643, in 4°.8. Lo scudo di Rinaldo, ovvero lo Specchio del disinganno, opera di Scipio Glarcano
[Aprosio]. In Venezia nella Stamperia appresso Giovan Giacomo Hertz, an. 1642, in 12°. (Opus morale, cuius etiam secundum volumen paraverat, quod tamen non fuit impressum. Hujus secundi Voluminis capitulorum titulos habes in Bibliotheca Aprosiana, p. 225).9. Discorsi predicabili del M. R. Signor Constanzio Talpiteo da Contilmanno professore di Sacra Teologia sopra le Domeniche e feste dell'Avvento fino a Quaresima pubblicati da Scipio Glarcano
[Aprosio]. In Venezia, 1642, in 4°. (Auctor huius operis est noster Fr. Augustinus Paoletti, anagrammatice Constantius Talpiteus dictus, quod Aprosius in lucem prodire fecit).10. In praecipua Deiparae Virginis festa Discursus varios
. (Ita Maracci in appendice Bibliothecae Marianae, p. 13).11. Le bellezze della Belisa, tragedia dell'Illustr. Signor D. Antonio Muscettola, abbozzate da Oldauro Scoppio
[Aprosio] accademico incognito e geniale. Lovanio per Giov. Tomasso Rossi, 1664, in 12°. [Pag. 47]12. Della vita, origine e patria di Aulo Persio Flacco, dissertazioni di Ludovico Aprosio, accademico Incognito di Venezia, Geniale di Codogno, Apatista di Firenze, e Animoso di Gubbio cavata dal libro primo delle ore pomeridiane del medesimo
. In Genova, Giov. Galeazzi, 1664 in 8° et ibidem an. 1667.13. Le vigilie di Capricorno, note tumultuarie di Paolo Gennaro da Scio
[Aprosio] accademico di Venezia all'epistole eroiche, poesie del famosissimo ed eruditissimo Lorenzo Grosso, avvocato Napoletano. In Venezia, per li Combi e la Naù, 1667, in 12° et ibidem, 1678.14. La Grillaia, cioè la prima Pentecoste dei Grilli, Curiosità erudite di Scipio Glareano
. In Napoli per Novello de Bonis, 1668, in 12°, ac: in Bologna per Giov. Recaldini, 1675, ast mutila.15. La Biblioteca Aprosiana passatempo autunnale di Cornelio Aspasio Antivilgilmi
[Angelico Aprosio da Ventimiglia] tra vagabondi di Tabbia detto l'Aggirato. All'Ill.mo e Generosissimo Sig. Giov. Niccolò Cavana Patrizio Genovese. In Bologna, per li Manolessi, 1673, in 12°. Extat hoc opus Romae in Biblioth. Angelica sub sign. ZZ. 8. 15 ac in linguam latinam versum fuit sub hoc tit.: Bibliotheca Aprosiana liber rarissimus, et a nonnullis inter anegdotos numeratus, iam ex lingua italica in latinam conversus. Praemisit praefationem notasque nonullas addidit Joan. Christoph. Wolfius, etc. Hamburgi literis Abrami Vandenhoeck, 1734, in 8°. Videtur Aprosium exarasse etiam hujus operis tomum secundum, nam citatur a Libanorio Part. III, p. 159 operis Ferrara d'oro.16. La visiera alzata
(de qua supra). Hecatoste di scrittori che vaghi di andare in maschera fuor del tempo di carnevale, sono scoperti da Gianpietro Giacomo Villani [Angelico Aprosio]. Parma, 1689, in 12°. Opus rarum, quo detecuntur vera nomina plus quam centum auctorum, et impressum fuit, post auctoris mortem, a Magliabecchio, cui ab Aprosio ipse transmissum fuerat cum littera nuncupatoria, quod postea insertum fuit a Vincentio Ploccio in suo opere: Theatrum Anonymorum et Pseudonymorum.17. Trentasette lettere
(Genova 24 Luglio 1649 - Decembre 1664). Sunt in cod. 270 (Albani 1976) Bibliothecae Scholae Medicinae Montispesulani (v. Montpellier).18. Nonnullae eius poëses, patria lingua scriptae, editae fuerunt in Poesie degli Accademici infecondi di Roma. In Venezia per Niccolò Pezzana, 1678, et in Fiori Poetici dell'Eremo Agostiniano editi a nostrate Gandolpho, Genova per il Franchelli, 1682, p. 55 et seqq. cum nonnullis eius epistolis. Habentur etiam mss. alia eiusdem opera, videlicet: a) Ozi estivi; b) Il Batto; c) La lettera al Marino; d) Diporti Villarecci; e) La maschera scoperta; f) Lo scudo di Rinaldo, Part. II; g) Le ore pomeridiane, quesiti poetici, critici e filologici; h) Le tableaux de la Penitence pour Mons. Godean in lingua italicam versae; i) La talpa plagiaria ovvero la cornacchia Esopiana di Nicolò Paragerio, osservazioni sopra il mondo smascherato del Co. Glemogillo Talpi; [Pag. 48] k) Comento di Sapricio Saprici sopra una lettera di Virgilio Benamati in lode di Guglielmo Plati; l) La Poliantea Italiana; m) Lezioni sacre sopra Giona dette da lui nella Chiesa di S. Maria della Consolazione di Genova gli anni l649-1650; n) La Spugna. Edidit insuper opus Venetia Eviterna, P. Petri Romero Ord. Praedicatorum.
(Cfr. omnes nostrates, praesertim Ossinger, Bibliotheca August. p. 58, ac insuper Soprani, Gli Scrittori della Liguria; Mazzuchelli, Scrittori d'Italia, T. II, Part. I, pp. 887-896; Melzi, Vocabolario di opere Anonime e Pseudonime, T. III, p. 221; Manacorda G., Dai carteggi Allacciani note bibliografiche, Vol. IV, p. 37, 157, 242 et seq.; Boccardo G., Nuova Enciclopedia Italiana, Vol. II, p. 394 et alios).
de Aquila Fr. Jacobus de gente Oliva, S. Theol. Mag., an. 1430 in Neapolitana Universitate publice Sententiarum libros exponebat, et an. 1445 erat capellanus honorarius Summi Pontificis, necnon collector decimarum Apostolicarum in tota Mediolanensi Provincia. An. 1459, die 15 Iulii, constitus fuit Procurator Generalis Ordinis, et a Callisto III an. 1457 Rector parochialis Ecclesiae S. Mariae in Vallicella, cum antea, anno scilicet 1455 a P. Generale facultatem obtinuisset manendi cum socio in aedibus S. Onuphrii, cuius Ecclesiae item rectorem agebat. Ad instantiam Regis Aragoniae, cui propter eius eximias virtutes, atque insigne concionatoris nomen acceptissimus erat, die 4 iunii 1457 designatus fuit rector conventus S. Crucis de Monte Marsico in Suessae districtu, ut propter infirmitatem
ac senectutem illuc se recipere, et commodius vitam ducere posset. Interim hoc tempore ab anno videlicet 1456 ad an. 1470 Procuratoris Generalis munere functus est. Tandem an. 1470, die 9 iulii, vir aetate gravis, adhuc tamen vegitis viribus praeditus, Bononiae ad supremam Ordinis fastigium vehitur, vixitque magna cum prudentia et sanctitatis laude usque ad an. 1476, quo Romae, die 28 martii, naturae satisfecit, annos natus 92, regiminis 5 et amplius. Ex tanto viro adhuc remanet: Litterarum sui Generalatus Regesta, asservata in Archivo Ordinis sub sign.: Dd., 7.
(Cfr. Herrera, T. II, p. 436; Elssium, p. 307; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., I, p. 289, ubi errato dicitur Nicolaus, et T. II, p. 230).
de Aquila Fr. Spiritus, Aquilae in a Vestinis, unde nomen accepit, ortum habuit an. 1572. Sexdecim annos agens patrio Eremitarum S. Augustini coenobio nomen dedit, et postquam in divinis litteris fuit institutus in nostris gymnasiis Aquilano, Perusino, Bononiensi atque Papiensi, an. 1598 Studii Magister fuit nominatus, deinc Lector, et an. 1603 in Domino obiit. Evasit in humanis divinisque litteris valde eruditus, atque eximius in primis concionator. Eius extant quae sequuntur:
1. Oratio habita Papiae mense octobris an. 1603 tempore visitationis sacrae Rev.mi P. M. Hippolyti Ravennatis
. Papiae apud Petrum Bartoli, 1603, in 4°.2. Itinerarium coeleste sive Quadragesimale
, Teate apud Isidorum Facium, 1611, in 4°.[Pag. 49]
Aquilinus a S. Petro
, vide: Sertori Fr. Aquilinusde Aquis Taurinis (v. Acquapendente) Fr. Aurelius, vixit saec. XVI ineunte. Die 30 maii 1515 ab Aegidio Viterbiensi Gener. fuit cursor nominatus. Ex eo habentur tresdecim Epistolae Em. Cornelio Agrippae datae annis 1527-1528, editae Libro V Epistolarum eiusdem Agrippae.
de Aquis Taurinis (v. Acquapendente) Fr. Nicolaus, Provinciae Romanae alumnus, vixit saec. XV. Mag. Ambrosius Coriolanus in Chronicis Ordinis, editis an. 1481, enumerans eiusdem viros doctos et sapientes, de hoc fratre Nicolao haec habet: "Trigesimus quintus fuit Magister Nicolaus de Aquapendente praeco maximus divini verbi. Hic de baptismo; de peccato originali; de penitentia; de inferno; de limbo, et purgatorio; de mercatura; de sortilegiis; de evitanda ingratitudine dignos tractatus fecit: festivum sanctorum et quadragesimale optimum, et alios sermones multos de diversis materiebus confecit". Hujus clari viri Quadragesimales sermones et Tractatus de Convenientia et Disconvenientia Evangelistarum asservantur in codice 1005 (G, III, 7), chart. saec. XV, cc. 302 Bibliothecae Nation. Taurinensis. Hic Nicolaus, iuxta Ordinis Regesta et librum expensarum Provinciae Romanae asservatum in Archivio Ordinis, Ji. 8, f. 72 et seqq., an. 1447 erat Lector in studio Romano, et an. 1449 iam S. Theol. magister, electus fuit supremus provinciae suae praesul. An. 1451, die 6 augusti in Prov. Capitulo, Suriani celebrato, eiusdem Capituli praeses constituitur, atque an. 1454 iterum in Provincialem electus evasit. Obiit iuxta Elssium, l. c., p. 501, qui videtur de illo verius prae aliis scripsisse, die 8 maii 1456. Verendum interim est, ne iste Nicolaus confundatur, uti fecerunt Pamphilus in Chronicis Ordinis, p. 99; Angelus Rocca in Chronhistoriis de Apostolico Sacrario (eiusdem Opera omnia T. I, p. 342-344) et alii cum altero Nicolao de Aquapendente e familia Foresia, qui vixit eodem saeculo, sed paulo post, cuique tribuerunt eadem opera; nam verba Coriolani evidenter hoc excludunt. Et revera: Foresius an. 1469 extabat cursor in studio perusino, renuntiatusque est S. Theologiae Doctor an. 1479, et an. 1487 Provinciae Romanae Moderator. Deinde, defuncto Zacharia Saonensi et Ventura Episcopo Massensi, Sacristae munere abdicante, Sacrarii Apostolici Praefecturae eidem cura demandata fuit, Kalendisque septembris 1505, secreto in Concistorio a Julio II Episcopus Dyranchiensis fuit nominatus, obiitque in non longaeva aetate, die 15 octobris 1507. Nunc clare elucet Coriolanum scribere non potuisse de Foresio tamquam de mortuo, cum, illo scribente, esset adhuc in viridi aetate. Ast utcumque res se habet, hi sunt qui de illis scripserunt, id est: Augustinus Fontana, Alphabetum Legale, Part. I, p. 4 et Part. IV, p. 13; Possevinus in Apparatu Sacro, Vol. II, p. 478; Gesner et Simler, Bibliotheca, p. 515; Fabricius-Mansi, Biblioth. Lat. mediae et infimae aetatis, T. IV, p. 10; Maraccius, Bibl. Marian. T. II, p. 157; Gandolphus, l. c., p. 272; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., T. II, p. 132, et alii. [Pag. 50]
Archangelus ab Assumptione
, Laudensis qui suae Pedemontanae Provinciae fuit moderator, quo in munere magna gubernandi dexteritate claruit. Obiit anno 1757. Typis evulgavit anno 1748 Decem sermones B. Mariae Virginis. Ita laudatus Tani, p. 71.Archangelus ab. Epiphania
, alumnus Congregationis Discalceatorum Italiae, provinciae Genuensis, floruit saec. XVIII. Typis mandavit:1. Vita del gran servo di Dio venerabile P. Antero Maria di S. Bonaventura
. Roma, G. Vanacci, 1691, in 4°.2. Conferenze di vita spirituale e stato mistico in guida delle anime incamminate a Dio per le tre vie purgativa, illuminativa, uninitiva, ordinate in otto trat
tati. Genova, G. B. Sconico, 1709, in 4°. Reperiuntur Romae in Biblioth. Casanaten.(Cfr. Tani, op. cit. p. 71).
Archangelus a S. Nicolao
, vide: Moltrasi Fr. ArchangelusArconati Fr. Luchinus
, dictus de Aretio, patria tamen fuit Mediolanensis, atque ex nobili et illustri de Arconatis genere ortus. Iam domi humanioribus litteris ac pietate egregie institutus, familiae splendorem atque opulentiam flocci faciens, 22 annos natus in patrio S.mae Coronatae Coenobio Augustinianae de Lombardia Congregationi an. 1446 nomen dedit. Ibidem iuvenis praeclari ingenii brevi in scholasticis studiis mirum profectum fecit. Postea tum D. Pauli Epistolis tum S. P. Augustini voluminibus pervolutandis ita totum se addixit, ut ex divinis hisce coelestis sapientiae fontibus locupletissimos evangelicae doctrinae thesauros sibi comparaverit. Hujusmodi penu affatim instructus, sacra rostra conscendere coepit, caeteris quae ipse recluserat panditurus. Quo in munere ita se egregie gerebat, ut praecipuae Italiae urbes illum in suum Evangelii praeconem certatim exoptarent. Quamobrem inter quatuor suae Congregationis concionatores privilegio munitos primo loco adnumeratus fuit. Quippe qui magna etiam industria atque prudentia praeditus erat, praecipua suae Congregationis obtinuit officia; fuit enim ter Savonensis S. Augustini coenobii Prior, semel Visitator, et Praeses, decies Definitor, atque bis (videlicet an. 1486 et 1497) Vicarius Generalis. Talia toto vitae suae tempore religiosae perfectionis specimina exhibuit, ut post obitum Venerabilis titulus adeptus fuerit. Tandem obiit senio confectus in praefato Mediolanensi coenobio, 77 aetatis suae, Christi vero an. 1501. Eum inter Beatos numerant nostrates Herrera, T. II, p. 7; Torelli, Sec. Agost., T. VII, p. 523, aliique Ordinis scriptores, et in Theatro Augustiniano hoc elogio decoratur: "B. Luchinus Mediolan. post religionis significationes, nomine miraculorum ingens, atque sanctitate clarus". Scripsit quae sequuntur, quaeque Mss. visa fuere ab Argelato in Bibliotheca conventus S. M. Coronatae Mediolani:1. Summa Moralis, Canonica atque Dogmatica
. Ms. autographus ingentis molis optime exaratus in 4°.2. Sermones Latini
. Ms. autogr. litteris rubro-nigris in 4°.3. Conciones per totam Quadragesimam et anni Dominicas
. Tomi 2. [Pag. 51]4. Manipulus Episcopalis officii, et Regiminis auctore Dominico tit. S. Crucis in Hierusalem Presb. Card. et Poenitentiario, nec non Ecclesiae Firmanae administratore, scriptus a Fr. Luchino Mediol. anno MID in Patria
. Ms. optimae notae in 4°.5. Opusculum de prologis seu prooemiis sermonum quadragesimalium, materna lingua accuratissime conscriptis: deservientibus per totam quadragesimam predicare volentibus: quibus adiuncti sunt alii centum qninque diversis materiis opportuni per Rev. P. Fr. Luchinum de Aretio Mediolanen. Regularis observantiae S. Ordinis Heremitarum S. Angustini Congreg. Lombardiae
. Venetiis, Bernardinus de Vitalibus s. a. (c. 1500) in 8° char. goth.; 86 ff. Asservatur Romae in Bibl. Vitt. Em. 70. 2. A. 25. Idem, Mediolani, an. iubilei 1500, Alexander Minutianus typ., char. goth., 124 ff. et haec editio est in Biblioth. Nat. Panormitana, V. A. 51. Cfr. Hain-Copinger, n. 1634; Copinger, n. 601, et Proctor n. 5542.(Cfr. Calvi, Delle Mem. Hist. della Congr. Osserv. di Lombardia, p. 128; Argelati, Bibl. Script. Mediol., T. I, part. II p. 83; Morigia, De Nobil. Urbis Mediolan., libr. I, cap. II; Ossinger, p. 69; Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. II, p. 118, et alios).
de Aretio Fr. Angelus, [PRAETERMISSI p. 279] cuius olim in nostra Patavina extabat quoddam opus ita a Tomasini in suis Bibliothecis Patavinis privatis, p. 77 enunciatum: Angeli Aretini Ordinis Eremit. Logica f. m. non indigitatur quo tempore vixerit.
de Aretio Fr. Guido, cuius aevurn, quo vixit, latet, mss. sermones reliquit, qui iuxta Thomassinium in sua Bibliotheca Patavina Manuscripta, p. 74, reperiebantur Patavii in Bibliotheca Fratrum Eremitarum S. P. Augustini, sub hoc titulo: Sermones Fr. Guidonis de Aretio Ordinis Eremilanim, fol. M.
de Aretio Fr. Leonardus, ortum habuit prima medietate saec. XVI, et incorporatus fuit, postquam habitum Augustinianum susceperat, Conventui S. Augustini Senarum, ubi die 4 septembris 1538 creatus fuit cursor, et anno sequente magister Studii. An. 1540 facultatem a Supremo Ordinis Praesule obtinuit praedicandi quocumque vellet. Deinc Lector fuit renuntiatus, et die 22 iulii 1543 in Studio Florentino S. Theologiae Baccalaureus Mense maio 1545 Auctoritate Apostolica, una cum P. Augustino de Buggiano, insignia magistralia obtinuit, et ibidem inter seniores patres adnumeratus. Interfuit Concilio Tridentino, quo tertia Adventus Dominica an 1551 ad Patres orationem habuit. Anno 1554 erat apud Eugubinos sacrae Scripturae interpres, et Concionator, accepta a Summo Pontifice licentia manendi extra Claustra, in domo Canonicorum Regularium S. P. Augustini, apud quos, forsan, supremum diem obiit. Scripsit typisque mandavit sequentem egregiam orationem, cui titulus: De Christiana Professione oratio et ad Sanctissimum magni illius Praecursoris Servatoris nostri imitandum exemplar in tertia Adventus Dominica an. 1551 viro christiano a sancta Ecclesia propositum, et recitatum, humilis et pia hortatio, ab Augustinensis familiae Ordinis Heremitarum religioso Fr. Leonardo Aretino habita ad amplissimos Patres Concilii Tridentini. Venetiis ad signum Spei, 1552. Reperitur Romae in Biblioth. Casanaten. et Vallicelliana, et apud Labbeum et Gabr. Cossarticum, Sacrosanta Concilia, T. XIV, col. 1073 et seqq. Lutetiae Parisiorum, 1572. [Pag. 52]
(Cfr. Ordinis Regesta et Lanteri in Addit ad Crusenii Monasticon,Vallisoleti, 1890, p. 738).
de Aretio Fr. Petrus Donatus, theologus et concionator egregius, nonnulla opuscula edidit, quae Romae in Monasterio S. P. Augustini mss. custodiri dicuntur. Pamphilus in Chronicis Ordinis, Romae, 1581, f. 48, affirmat mss. haec, eiusdem Petri Donati sermones complecti, eumque floruisse, an. 1335. At, subiungit Herrera, T. II, p. 277, ni duos Petros Donatos de Aretio velimus constituere, is aliquando recentior est. Eius enim fit mentio in Registris Ordinis die 12 martii et die 9 iulii an. 1388 atque die 12 iunii 1389. Lanteri vero in Postr. Saec. Sex Relig. Augustinianae, T. I, p. 377, autumat illum edidisse valde eruditum Quadragesimale et varias Orationes funebres, in quibus pie ac docte multa pertractat de arte bene moriendi ac de coelesti vita. Ubinam autem haec mss. nunc reperiantur nescimus, cum de hiis in catalogo Mss. Bibliothecae Angelicae Urbis minime fiat mentio, nisi unus ex tantis codicibus Sermonum sit, qui anonymi inibi asservantur.
(Cfr. etiam Gratianum, Anastasis August., p. 152; Gandolphum, 1. c., p. 299, et Ossinger, 1. c., p. 70).
de Aretio Fr. Theophilus, Ordinis Erem. S. August. vixit saec. XV. Reliquit mss. Disputationes quae sunt in cod. Miscell. Arm. X. 68, Biblioth. Vaticanae.
Aretusi Fr. Andreas
, Bononiensis, floruit circa an. 1397. Fuit orator atque poeta clarus. Scripsit: Vitam S. Catherinae Virg. et Mart.(Cfr. Torelli, Sec. Agost., I. IV, p. 701, n. 35; Fantuzzi, Notizie degli Scrittori Bolognesi, T. I, p. 273, et Ossinger, 1. c., p. 71).
de Arimino Fr. Gerardus, Sacrae Theol. Doctor, vir non minus religione quam scientia insignis, praefuit Provinciae Romandiolae ab an. 1419 ad an. 1421. Inde eum esset conventus Ariminensis Prior, an. 1422. Praeses extitit Capituli Provinciae Pisarum et an. 1423 Capituli Provinciae Romandiolae. An. 1426 Regens Bononiensis constituitur et an. 1427 Ariminensem Prioratum renuntiavit. Vacaverat eo tempore Caesenatensis Ecelesia et a Clero et populo illius Dioeceseos, ut ex Registris nostrorum Generalium constat, Gerardus an. 1431, concordi suffragio et acclamatione in Episcopum Caesenatensem electus fuit. Sed cum ad Urbem pro Bullarum expeditione venisset, tum Pontifici cum Patribus purpuratis aliter visum fuit. Episcopatus quippe Caesenae in commendam collatus fuit B. Augustino Romano ad Archiepiscopatum Nazarenum advecto, Supremi Ordinis magistratu dimisso, et Gerardo eiusdem Ordinis gubernium concreditum. Fuit igitur prius Vicarius Generalis ac postea in Comitiis Mantuanis an. 1434 Prior Generalis fuit acclamatus. Concilio Basiliensi, dum Concilium fuit et auctoritate Summi Pontificis celebrabatur, adfuit an. 1433 et 1434; cum vero Ferrariam translatum fuit, illuc advolavit una cum duodecim aliis Ordinis insignibus S. Theol. Magistris, illudque subscripsit. Ordinem Gerardus gubernavit difficillimis temporibus, quae tam facile schismaticis perturbationibus obnoxia erant; [Pag. 53] ast ipse omni ope atque opere sategit, ut omnes Augustinianae Familiae sodales, ipsius exemplum imitantes, legitimo Summo Pontifici arctissime adhaererent, pietatem colerent, regularem disciplinam observarent, haereses compescerent, abusus tollerent. Demum, cum Ordinem annis duodecim sancte et prudenter administrasset propter senium an. 1443 onus dimisit, eodemque anno cum sanctitatis opinione ex hac vita migravit. Haec de illo a Pamphilo f. 36, Herrera, T. I, p. 297, et ex Lanteri, Erem. Sacrae August., Part. I, p. 288 accepimus. Suorum Gestorum Acta sive Sui Generalatus Litterarum Registrum asservatur in Archivo Ordinis sub sign. Dd. 5, ex quibus quaedam edita fuerunt in Analectis August., VoI. VI.
de Arimino B. Gregorius, a Lanteri cognomento Tortorici dictus, alumnus Provinciae Romandiolae, "vir fuit, - ait B. Iordanus de Saxonia in libro qui dicitur Vitas Fratrum - magnae scientiae et vitae sanctae, singulariter Parisiis honoratus a tota Universitate propter opera sua notabilia, audiebatur libenter et omnibus erat speculum tam in moribus quam in scientia". Is adolescentiam nondum egressus, Eremitarum Ordinem ingreditur, ibique talis postea evasit, qualem universalis ipsius historica fama ubique gentium declarat. In Italia primum Parisiis postea, quo an. 1323 se contulerat ut Sorbonicam Universitatem frequentaret, sublimiores disciplinas impense coluit. Per sex annos continuos mansit in Parisino Studio; ac postmodum ad natalem solum rediens, Bononiae, Paduae et Perusii cathedram tenuit principalem. Uti suae Provinciae Definitor, an. 1333, interfuit Capitulo Generali Senis celebrato, et an. 1340. Parisios iterum se contulit ut ea in Universitate Sententias legeret, quarum lecturam annis quatuor commendabiliter consumavit. Instante Gocio tituli S. Priscae presbytero Cardinali, mense februario an. 1345, S. Thelogiae Magister fuit renuntiatus Immo tanta nominis fama illac cathedram rexerat, ut inter nominalium principes numeraretur, et lucerna splendens, doctor acutus, et praesertim doctor authenticus cognominaretur. Anno 1351 in Capitulo Generali Basileae habito, institutus fuit Studii Regens in Ariminensi suo coenobio, eidemque fuit commissum illius conventus priorem absolvere, aliumque in gubernio praeficere. Per obitum Ven. Thomae de Argentina, an. 1356 fit Vicarius Generalis Ordinis, ac die 28 maii insequentis anni in Monte-Pessulano, apud Narbonensem Galliae provinciam, comitiis habitis, omnium Patrum consensu Generalis declaratus fuit. Brevi tempore sui gubernii multa praeclare gessit in Religionis utilitatem, praecipue ad novam fabricam nobilissimi Monasterii Papiensis erigendam multum contulit. Ea de causa cum Ioannes Paleologus Marchio Montisferrati et Papiae Vicarius Imperialis amplas stipes largitus fuisset, prudens Gregorius non solum eloquenti epistola a Torelli in Saeculis Augustinianis, T. VI, p. 39 reportata, gratias egit humiles, sed eum quoque ad Ordinis spiritualem affiliationem admisit. Denique Viennam Austriae petens, ad religionem inibi ampliandam et illustrandam, summo doctorum et bonorum virorum moerore extremum die obiit prope finem an. 1358; [Pag. 54] nam die 20 novembris eiusdem anni, ut erui potest ex eius Litterarum Regesto, asservato in Archivo Ordinis sub sign. Dd. I, f. 332, adhuc vivebat. Commune sepulchrum habuit cum eius antecessore Thoma de Argentina. Emendandi ergo sunt qui circa tempus eiusdem obitus aliter scribunt. "Vidimus, ait Herrera in suo Alphabeto August., Gregorii excussam effigiem titulo et radiis Beatorum coruscantent". Innumeri prope sunt qui de illo verba faciunt. Placet hic referre quae eruditissimus Franciscus Macedo exaravit in Conventu Euchologico, p. 442: "Insignis hic doctor, vere aquilae Augustini pullus, ad eum et cum eo semper volat. Nemo eo Augustini mentem accuratius inquirit, nemo facilius invenit, nemo verius intellexit, nemo fidelius exponit: ubique magistrum eum suum, et profitetur, et sequitur, eique se discipulum praebet, nihil nisi praeindicatum ab Augustino definit, eiusque doctrinam cum Pauli doctrina coniungit". Abbas vero Spanheimensis in suo opere De Scriptoribus Ecclesiasticis, haec de illo habet: "Vir in divinis scripturis doctissimus, et in philosophia scholastica multum eruditus, ingenuo et eloquio clarus, in gymnasio Parisiensi magnam eruditionis suae gloriam ab omnibus commeruit, quippe qui vita et doctrina celeberrimus effulsit". Tandem, ne in longum abeam, noster Cardinalis Norisius in Vindiciis Augustinianis, p. 68 affirmat quod "Nullus veterum scholasticorum in Augustini lectione Gregorium superavit", eorumque retundit calumniam, qui scripserunt illum in suis scriptis Baianismi et Iansenismi semina praeiecisse. Inter hos eminet Fontana qui in Constitutione - Unigenitus - teologice propugnata, T. I, ad prop. 44, cui videtur accedere H. Hurter S. I. in Nomenclatore Litterario, T. IV, col. 509, qui et affirmat: "Gregorium nostrum secutum fuisse placita duriora et singularia, et ob suam duriorem de infantium non haptizatorum sorte opinionem, cui favebat, dictum fuisse infantium tortorem". At insignis doctor Petrus de Aragon in epistola ad lectorem sui libri De Fide, Spe et Charitate (Venetiis, 1655 ex Mencio Dominicano, primario professore Salmanticensi, exposuit: "Gregorii acutissimum ingenium, et acutum dicendi ac disputandi stylum Theobogi admirantur; et si D. Augustinus, e superis vocatus, suum de Gregorio ferret iudicium, diceret plane a paucis se tam esse lectitatum, pervolutum, et penetratum, quam a Gregorio". Extat illius herma marmoreus cum apposito epitaphio prope ianuam lateralem Ecclesiae S. Augustini de Urbe. Et nunc en eius scripta:
1. Lectura in primum et secundum Sententiarum
, Parisiis, s. typ. (Lud. Martineau) 1482, Goth., ff. 332, binis col., 47 II. in fol. (In 1.m Sententiarum, in fine) Explicit lectura primi Sententiarum fratris Gregorii de Arimino sacri ordinis heremitarum Sancti Aug. Theologiae professoris praecellentissimi qui legit Parisius anno Domini 1344 per clarissimum universitatis parisiensis M. Guliermum Militis maxima diligentia emendata: et parisius impressa anno D.ni 1485, 9 augusti: l° f. verso quaedam disticha "Per eloquentissimum Oratorem ac Poetam laureatum Comitemque palatinum Dominicum Mancinum" in laudem ipsius Gregorii. (Cfr. Hain - Copinger, 1645-6, Proctor, 7921, Pellechet, 1165, La Bibliofilia, Vol. V, p. 190, et Rosenthal, Katalog. 135, n. 125. [Pag. 55] In 2.m Sententiarum admiranda expositio, Mediolani, per mag. Uldericum Scinzenzel1en, an. 1494, 15 martii ope et impensis D.ni Petri Antonii de Castelliono, maxima cum diligentia emandatum per mag. Franciscum de Busti Lauden. ord. Min.. Item in 1.m Sententiarum, impressum Valentiae per Christoph. de Alemannia, 1500, cura et studio R. P. Mag. Ioannis Verdu de Alcoldio ord. herem. S. Aug. (Cfr. Pellechet, n. 1166, et Reichling, n. 1452, qui describit exemplar Bibl. Universitatis Patavinae, n. 393; Haebler, Bibliograph. Iberica, p. 142; Gallardo, Ensayo de la Bibl. Espanola, T. I, p. 310, et Serapeum (1868, XXIX, p. 91-3); Venetiis, s. a. et typ. (1503 per Locatellum) curante Bacc. Fr. Paulo de Genazzano et Fr. Aegidio Viterbien. nuncupatum, I vol. Goth. in fol.; item Parisiis, Chevallon, 1520, 1 vol. Goth. in fol., suae integritati restitut. per Fr. Petrum Garamanta, August., Doct. Parisien.; nec non in 1.m et 2.m Sententiarum, Venetiis, typ. Lucae Antonii de Giunta, 1522 in fol. per S. Theol. Mag. Fr. Augustinum Montisfaconium heremitam Augustinianum. Citantur etiam aliae editiones: Parisiis, 1484 et 1500. Codices existunt Parisiis in Bibl. vulgo de Arsenal, cod. 452 (547, T. L.) continens in 1.m et 2.m Sententiarum olim conventus nostri Parisiensis, et in eadem Biblioth., ms. 512 (546, T. L) habet in 1.m Sententiarum; item Parisiis in Biblioth. Mazarin, ms. 913 (372) et 914 (929) duobus vol. saec. XIV in fol. continent in 1.m et 2.m Sententiarum; item Burdigalae in Bibl. publica ms. 158, in fol. saec. XV continens tantum in 1.m; item in Bibl. Taurinen. ms. lat. 788 (e. II. 24); item Viennae in Biblioth. Vindobonen. Codd. Dogm DXVIII, DXIX, et DXX; item Romae in Vaticana codd. Lat. 1104 et 1105, et aliis in Bibliothecis.2. Lectura in tertium et quartum Sententiarum
, vol. 2, quae vel anepigraphice in aliqua bibliotheca latent, vel, uti scribit supramemoratus Macedo: "Cum ille iustos Commentarios in 4 libros Sententiarum scripsisset, duo n 3.m et 4.m perierunt cum magno Theologicae Reipublicae detrimento".3. Quodlibeta
. Sunt ms. in Bibl. Nationale Parisiensi in cod. lat. 14526 in fol. et in cod. 119 Bibl. publ. Burdicalensis una cum Quodlibetis XXV Aegidii Romani.4. Epistolarum Divi Augustini tabula edita a Fr. Gregorio de Arimino Ord. Erem. S. Aug
. Extat in Bibl. Vaticana Chisiana in cod. 442.5. Tractatus de Imprestantiis Venetorum et de Usura
. In inclita civitate Regii Aemiliae (Regione Modenae) MDVIII, in 4°; industria et correctione S. T. D. Fr. Antonii Melii Cremonensis, impensis D. Ludovici de Mazalis Rhegiensis; Arimini, 1522, et ibidem an. 1622 typis Selimbenii per Mag. Angelum Vancium.6. Quaestiones Theologiae
, Valentiae Typ. Christophori Cofman, 1500 in fol. Reperiuntur ms. in Bibl. Vat. Ottob. in cod. 69; in publica Burdigalensi cod. 119; in cod. Lat. 14526 Bibl. Nation. Parisien., et in publica civitatis Dolae in Gallia in cod. 99-106 inter ff. 8-245.7. Tractatus de Conceptione B. Mariae Virginis
. Asservatur ms. Mediolani in Bibl. Ambrosiana (Cfr. Montfancon, Bibliotheca Bibliothecarum, p. 515). [Pag. 56]8. In omnes Divi Pauli epistolas libri XIV
, qui videntur prodiisse Arimino, anno 1522, sicuti et quae subsequuntur opera: a) Liber in Divi Jacobi Epistolam; b) De quatuor virtutibus cardinalibus.9. Tractatus de intentione et remissione formarum corporalium
, reperitur Venetiis ad S. Marcum, in cod. 220-I, 290 [LVICLXI] Ma. inter ff. 79-108. (Cfr. Valentinelli, Cat. Mss. Bibl. S. Marci, T. IV, p. 166) et Mediolani in Bibl. Ambros. Inc.: "Circa secundam partem hujus distinctionis in qua Magister tractat de argumento charitatis...". Sub fine vero legitur: "Explicit tractatus de intentione et remissione formarum corporalium, quem edidit excellentissimus sacrae paginae doctor magister Gregorius de Arimino, in suo primo sententiarum in quaestionibus quartae distinctionis, quem ego Bartholomeus de Mantua scripsi an. 1384 et explevi die 27 augusti, Deo dante". Puto hic tractatus sit differens, vel saltem quaestio, de qua supra, enucleatius exarata videtur. Item: Tractatus de intentione, rarefactione et contensatione formarum utilis ad totam phisicam intelligendam extractus a Gregorio de herimino (sic) et aliis doctoribus per Magistrum Petrum Tateret, editus fuit s. l. a. et typ. n. sed Parisiis, prius per Andream Bocard, et postea per Petrum Le Dru, in 4°, goth., 46 11., 8 ff., et ambae editiones sunt Vesuntii in Bibl. publica sub n. 808,899. (Cfr. Copinger, n. 5713-4).10. Tractatus de conditionibus Florentinorum
, ms.11. Quaestiones Metaphysicales
, quae olim asservabantur mss. in nostra Bibl. Parisiis ad S. Aug.12. Sermones de tempore
, ms.13. Sermones de Sanctis et de festis Deiparae
. Ms. (Cfr. Maracci, in Bibliotheca Mariana vol. I, p. 504).14. Carmina latina et italica
, quamplurima, uti refert Adimari in Situ Ariminensi, Brixiae, 1616, p. 76; Quadrio, Storia e Ragione d'ogni poesia, Milano, 1741, T. II, p. 170-172; et Tiraboschi, Storia della Lett. Ital., T. V, Part. III, p. 676.15. Registrum Epistolarum sui Generalatus
ab an. 1357 ad an. 1358 in cod. coaevo asservato in Archivio Ordinis, Dd. 1, ff. 325-432 et ff. 1-161. Nonnullae harum Epistolarum ad gubernium Ordinis spectantium, editae fuerunt a R.mo P. M. Eustasio Esteban in Analectis Anugust. vol. V. (Cfr. Bayle, Dict. crit. (1741) IV, 56-8; Bellarmin-Labbe Script. Eccles (1728), p. 490; Brunet, Manuel du Libraire (1861) p. 1723; Budinszky, Univ. Paris. (1876), p. 189; Bulaeum, Hist. Univ. Paris. (1668), T. IV, p. 957; Dupin, B. A. E. (1701) T. XIV, p. 271; Hain, Repert. Bibliogr. (1826) T. I, p. 644-8; Le Long, Bibl. Sacra, T. I, p. 751; Tomassini, Bibl. Patavina, p. 73; Graesse, Trésor des Libres, T. VII, p. 341; Cave-Warton, Historia Litteraria (1744) T. II, Part. II, p. 751; Conspect. Hist. Univers. Vien., Part. III, p. 202, ibi agitur de inspectione ad eius sepulchrum an. 1634 peracta; Script. Univ. part. I, p. 20; Jöcher, Specul. Acad., p. 429, ubi mors Thomae de Argentina an. 1375 et mors Gregorii de Arimino an. 1385 prave adfigitur; Tritemium p. 619; Gratianum, p. 80; Curtium, p. 121, qua habetur eius effigies; Gandulphum, p. 138; Ossinger, p. 74; Lanteri, T. I, p. 287; Henricum Denifle, Chartul. Parisiens., T. II, p. 557 et 606 [Pag. 57] et alios quamplurimos).de Arimino Fr. Michael, vixit saec. XIV. Reliquit: Scriptum super tertiam Sententiarum. Reperitur in Biblioth. Angelica Urbis in cod. 135 (R. 4. 18), chart. saec. XV, in 4° minori, ff. 118, binis columnis exaratum. Inc.: "Cum venerit plenitudo temporis". Explicit: "Ad iustitiam disponendo etc. Amen. Explicit scriptum Fratris Michaelis Ariminensis super tertium Sententiarum. Quod scripsi ego frater Anselmus Ortanus ordinis Sancti Augustini, sub annis Domini MCCCCXXXVII dum essem studens in sacra pagina Florentiae, tempore Eugenii pp. IV". Subit tabula quaestionum, in cuius calce denuo habetur: "Explicit scriptum fratris Michaelis Arimin. Ord. fratrum heremit. super tertium Sententiarum etc. Amen". Hic ms. olim fuit Magistri Fr. Angeli Vancii, qui eum Romam misit pro Biblioth. Angelica an. 1638. (Cfr. Narducci, Catal. Codd. Mss. Biblioth. Angelicae , p. 70, et Elssium, p. 476, qui in errore versatus, illum nominat Matthaei nomine, uti et O ssinger, p. 569, atque Lopez, p. 280).
de Arimino Fr. Sanctes e Guicciardi familia, alumnus Provinciae Romandiolae, vir fuit in scholasticis litteris valde eruditus. Vixit saec. XVI, et in Ordinis Regestis legitur illum an. 1585 Bononiae extitisse studentem; anno insequenti Lectorem fuisse renuntiatum dum Tarvisii moraretur; an. 1587 in patriam cum rediisset Studii magistrum nominatum; an. 1588 Regentis gradu donatum Firmumque missum; atque tandem an. 1501 S. Theol. Magistrum promotum. Fuit postea Arimini, Bononiae atque Romae, et an. 1602 uti discretus Provinciae Romanae interfuit Capitulo Generali hoc anno celebrato. Sex post annos insequenti Generali Capitulo Romae habito, plenis suffragiis electus fuit in Provincialem Aemiliae, hoc est, Romandiolae. Fuit in studio assiduus, in laboribus constans, in aerumnis atque aegritudinis patiens. Hoc clare evincitur ex sequenti suipsius testimonio: "Praeclarum Gerardi Senensis, (scripsit ille ad Lectorem) in primum Sententiarum opus ecce prodit aliquando postquam ducentos et quinquaginta annos obscurissimis tenebrarum latebris, incredibili sane studiosorum omnium detrimento, tectum, ac pene sepultum iacuerat; e quibus ingenti labore, summoque studio, ac vigilantia illud tandem extraxi, et quam diligentissime potui, auctum, et perpolitum imprimendum curavi. Cum enim duo exemplaria ad manus meas pervenissent ea diligenter observavi, multa scriptorum negligentia depravata, adhibito gravissimorum virorum consilio, correxi, omniaque nativo candori, et verae lectioni, demptis tantummodo illis, quae iterata, superflueque repetita videbantur, restitui... Quot autem in omnibus conficiendis incommoda pertulerim, diuturnas, nocturnasque vigilias et locubrationes, vel etiam periculosas aegritudunes sim passus, fidissimo eorum, qui hac in re aliqua ex parte iuvarunt, testimonio relinquo". Quae ab eodem scripta fuerunt sunt sequentia:
1. Gerardi Senensis Ordinis Erem. S. Augnstini, in primum librum Sententiarum doctissimae quaestiones nunc primum opera fratris Sanctis Ariminensis Augustiniani in lucem editae
. Patavii ex Bibliotheca Petri Pauli Tozzii, 1598, 1 vol. in fol. [Pag. 58]2. Eiusdem Gerardi Senensis vita ex gravissimis scriptoribus in manu collecta
, praefixa praecedenti operi.3. Oratio funebris in exequiis R. P. Mauritii Tertii Parmensis
. S. T. D. Impressa Monachii an. 1594, et incipit: "Ecquis in tam flebili...".4. Litaniae S. P. Augustini
, quas edidit Crusenius in Monast. Aug., Monachii, 1623, Part. I, pp. 30-31.5. Oratio habita Romae Dominica III.a Adventus coram SS.mo D. N. Clemente Papa VIII, et amplissimorum Cardinalium consensu, ad Ill.mum et Rev.mum Dominum S. R. E. Cardinalem Elparensem
[Gregorium Petrocchinum Ord. Nostri]. Romae, Haeredes Nicolai Mutii, 1602. (Cfr. Elssium, Encom. August., p. 618 et alios).Arminio-Monforte Fr. Fulgentius
, nobilis Abellinas, S. Theol. Magister, a Mazzuchellio dicitur: "vir eloquentia sacra celebratissimus", qui magno cum zelo, ingentique eruditorum plausu multos annos in praecipuis Italiae urbibus concionatoris munus exercuit. An. 1649 interfuit Capitulo Generali Romano, ac die 5 maii in ecclesia Divi P. Augustini ipse, ut dicitur in actis "magna eruditione" praedicavit. Tunc erat S. Theol. Bacc.; fuit postea anno, scilicet, 1656 Prior Florentiae, ac Magni Etruriae Ducis theologus; deinde qualificator S. Officii in Regno Siciliae, nec non pro-cancellarius Neapolitani theologi collegii. Anno 1669, die 1 aprilis, ad Episcopatum Nusci in Principatu ulteriori fuit evectus. Gratia atque amicitia fragravit apud praecipuos suae aetatis litteratos viros, atque Neapolitano Proregi fuit acceptissimus, qui propterea eum semper penes se habere cupiebat. Ut suae quieti consuleret an. 1680 pastorale pedum sponte deposuit, cum illud per plures annos laudabiliter gestasset. An. 1690 iam e vivis sublatus fuerat. Quae exaravit sunt sequentia:1. Gli immortali cipressi, descrizione dei funerali di Antonio Carafa duca d'Andria
. Trani, 1645, in 4°.2. Le pompe della morte per la morte di Cornelia Giudici duchessa di Bisaccio
. Napoli, 1647, in 4°.3. La Repubblica, orazione recitata in Genova
. Genova, 1650, in 4°.4. Panegirici sacri, discorsi
etc., Bologna, per Giacomo Monti, 1651, in 4°.5. Lettera nella quale si raccontano i prodigi fatti dalla statua di marmo di S. Nicola da Tolentino in Venetia nella chiesa di S. Stefano dei PP. Agostiniani l'anno 1652, stampata nella stessa città, ed approvata dai superiori
. (In fine): di Venetia, li 4 Agosto 1652, Tip. Turrini, in 4°.6. I tributi di riverenza alla Serenissima e sempre gloriosa Repubblica di Venetia, discorsi predicabili
. Venetia, per Gio. Battista Surian, 1652, in 12°.7. Il libro della grazia. Orazione per lo scioglimento del voto fatto all'Immacolata Concezione pel contagio della passata peste
. Napoli, presso Sebastiano Aleccio, 1660, in 12°. Est in Bibliotheca Angelica.8. Panegirico di S. Petronio Vesc. e protettore di Bologna
. Bologna, 1666, in 12°.9. L'ambasciata d'ubbidienza fatta
[Pag. 59] alla Santità di Clemente X in nome di Carlo II il felice Re delle Spagne, e di Marianna d'Austria la prudente sua madre Regina governatrice, da D. Pietro Antonio d'Aragona, Viceré di Napoli, con le notizie delle solennità, con le quali fu eseguita, e del pomposo ricevimento fattogli da Don Antonio Pietro Alvarez Osorio Gomez e Toledo, Marchese d'Atorga ecc. Ambasciatore ordinario in Roma delle medesime maestà, nel mese di gennaio dell'an. 1671. Roma, 1671, in 4°.10. Il Trionfo del dolore, funerali per D. Giovanna di Sangro Principessa di S. Severo
. Napoli, 1674, in 4°.11. Vitae, mortis et translationis Divi Stephani papae et martyris elogia
. Neapoli, 1683, in 4°.12. Oratio funebris in obitu Philippi IV, Regis Hispaniarum
, cuius titulus: L'Eclissi cagionato dalla morte del sole delle grandezze.13. Le glorie di S. Giovanni Battista
. Firenze, 1653, in 12°.14. Discorso per S. Maria del Soccorso
. Bologna, per i Barbieri, 1666, in 12°.(Cfr. Mazzuchelli, op. cit., Vol. I, Par. I, p. 1167; Toppi, op. cit., p. 10; Ossinger, op. cit., p. 76; Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., VoI. III, p. 52, et in Erem. Sacr. Aug., Part. I, p. 127; Giustiniani, Epist. Memorabilium, Part. III, p. 58; Crescimbeni, Istoria della volgar Poesia, T. V, p. 181; Moroni, Dizionario, Vol. 48, p. 178; Riccio Minieri, Notizie cit., p. 63 et alios.)
Arpe Fr. Augustinus
, ortum habuit in oppido vulgo Levanto, Provinciae Genuensis, circa an. 1660. Vitam religiosam nostri Ordinis Genuae in conventu S. Mariae de Consolat. an. 1675 professus, studior. curriculum Viterbii ac Neapoli optima fruge complevit. Lector renuntiatus in ipsa Neapol. civitate, a. 1680 Romam missus fuit ac deinceps Mediolanum, Suessam, Messanam, Aquilam, Anconam et Pisas, in quibus laudabiliter ac eruditissime nostram pubem scientias philosophicas ac theologicas docuit. Die 10 maii an. 1697 laurea magistrali decoratus, fuit etiam suae Genuensis Congregationis Vicarius Gen., illius Reipublicae insignis theologus, Ordinis historicus, et Genuae S. Officii consultor. Opera, quae proelo tradidit, testantur insuper ipsum et eximium poetam fuisse, et Augustinianum Ordinem hu1ic viro plurimum debere; nam Eremitanos heroes carminibus celebravit, sanctos ac beatos eiusdem Ordinis piorum imitationi proposuit. E vita migravit, ut videtur, an. 1729. Locubrationes typis ab eo datae sunt:1. Memorie dell'Ordine Eremit. di S. Agostino
. Bologna, per gli eredi Pisazzi, 1699, in 8°.2. Memorie dei Beati Agostiniani
(s. l. t. et a.). Hoc opus est in Bibl. Angelica Urbis, T. 10, 36.3. Pantheon Augustinianum, sive, Elogia virorum illustrium Ord. Eremit. S. Augustini
(Versibus latinis exaratum). Genuae, typ. Joan. Franchelli, 1709, in 4°.4. Giornale dei Santi e Beati Agostiniani
. Genova, iisdem typis, 1722, Tom. 2, in 16°, et ex Italico idiomate Latinitati donatum a P. Mag. Fr. Benigno Sichorowsky, eiusdem Ord. S. Theol. Doctore, Ex Provinciale, et Assist. Generale emerito. Pragae, typis Wenceslai Urbani Suchy, 1735, I vol, in 12°, pp. 499. [Pag. 60]5. Summa totius Theologiae Aegidii Columnae Ord. Erem. S. Augustini et S. R. E. Card. ex doctrina eiusdem collecta
, in partes V distincta, quarum I in primum Sententiarum, II et III in secundum, IV in tertium, et V in quartum Sentent. Accedunt propositiones ultimo condemnatae a S. Sede ab Augutino et Aegidio praedemnatae. Tomi V in 12°, quorum l.us Bononiae apud Pisazzum, 1700, reliqui Genuae Typ. Antonii Casamarae, 1702, 1704 prodiere.6.
Ex Regesto Rev.mi P. Generalis Fulgentii Bellelli, idem Augustinus Arpe sub die 15 iunii 1728 facultatem ab eodem Generale obtinuit imprimendi librum, cuius titulus: Augustinus Magister morum; an prodierit hoc opus nec ne, nescimus.(Cfr. Ossinger, op. cit., p. 77; Lanteri, Postr. Saec. sex Rel. Aug., T. III, p. 18; Hurter, Nomenclator Litt., primae editionis,T. II, p. 651).
Arrighi Fr. Io. Baptista
, Florentiae nobili genere ortus, non patriam tantum, latinamque, verum etiam graecam linguam exacte callebat, atque in philosophicis ac theologicis studiis sese ardenter exercens ad sapientiae tenendam arcem pervenit. Tum nostratibus tum aliis in sublimioribus studiis fuit dux et institutor. Ipse enim an. 1551 erat Pisis studens; an. 1564, ian S. Theol. Mag. Prior Florentiae; anno insequenti in Collegium Universitatis Theologicae Florentinae cooptatur; an. 1575 nostri studii Perusini Magister Regens destinatur, ac in patria reversus an. 1570 praeficitur gymnasiis Monachorum Vallisumbrosae, eosque ad plures annos docuit graecas litteras, sacram theologiam, caeterasque scientias. Anno autem 1578 ac duobus sequentibus in perantiquo monasterio Cryptae Ferratae Ordinis S. Basilii graecos poetas, oratores ac Patres monachis laicisque iuvenibus explicavit non absque magna auditorum suorum utilitate. Demandaverat illi hoc munus Abbas loci commendatarius Cardinalis Farnesius. Ubi rediit Florentiam, labente scilicet an. 1581, illius Universitatis theologicae renunciatus est decanus. Interim Monasterium Florentinum iterum, nec non Pisanam Provinciam sanctissime ac prudentissime rexit. Theologicas quoque, ab an. 1593 ad an. 1604, institutiones tradidit in celeberrima Universitate Bononiensi. Uti Definitor suae Pisarum Provinciae an. 1598 interfuit Romae Capitulo Generali. Eidem commissum fuit ut S. P. Augustini opera ad vetustos, ut melioris notae, codices emendaret, sed vix uno tomo ad lineam redacto, fatis cessit die 22 octobris an. 1607. Interfuere eius funeri, cum magna civium frequentia, Doctores omnes theologi, eiusque laudes complexus est eloquentissima oratione, celebris declamator. Castigandi sunt Elssius, aliique consignantes hujus viri obitum an. 1593, cum alius annus mortis illius innotescat ex Catalogis mortuorum atque theologorum Fastis. De illo haec Pocciantius: "Jo. Baptista Arrighius Eremitici Instituti pater venerabilis, vir utraque lingua cultus, eximia admodum doctrina refertus, et omni virtutum scientia exornatus". Auctor itidem Libri De claris viris civitatis Florentiae ita scribit: "Joannes Baptista de Arrighis Ord. Erem., Universitatis Florentinae ab an. 1565 perpetuus alumnus, [Pag. 61] utraque lingua tam Graeca quam Latina eruditus, omnique scientiarum genere ornatus, in Gymnasio Bonononiensi Theologicam cathedram gloriose multos annos sustinuit et in locubrationibus assiduus, Libros quatuor edidit de Elementis sacrae theologiae, et praeter varias diversorum argumentorum elegantes orationes quae pro locorum et personarum opportunitatibus habuit, scientiarum quoque catalogum composuit, deque hominis beatitudine in ultima senecta fructuose speculatus interiit". Quae scripsit itaque sunt:1. Elementa Sacrae Theologiae libris quatuor edita
. Florentiae, 1569, in 8°.2. Axiomata theologica
, quorum titulus: Simplex Catalogus scientiarum omnium et liberalium artium. Florentiae.3. Tractatus de hominis beatitudine
, libri tres. Florentiae 1575.4. Orationes variae
, ms. inter quas una edita, nempe: Laudatio ad Funebrem Concionem habita in templo S. Spiritus Florentiae in exequiis R. P. Mag. Adamantii Joannii (sic) Florentini Ord. Erem. S. Aug. Florentiae, 1581, in 4° (rara).5. Satyrae
et italice: Catalogo delle scienze e delle arti mss.(Cfr. Herrera, op. cit. T. I, p. 487; Ossinger, op. cit., p. 247; Hurter, Nom. Litt. cit., T. I, p. 247; Moreni, Bibliografia Stor. cit., Vol. I, p. 378 et alios).
Arsenius a S. Liberio
, Augustinensium Discalceatorum Italiae alumnus, non spernendi nominis suae aetatis orator, vixit saec. XVIII tum Ferrariae cum Comacli magna probitate, pietatis fervore, atque Augustinianae Religionis zelo clarus. Reliquit: Lezioni scritturali sopra la divina scrittura, Volumina 10, quae mss. asservantur in Bibliotheca Civica Ferrariensi sub N. 539, chart. in 4°, quaeque ita describuntur ab Antonelli in suo Indice dei Mss. della Bibl. Civ. di Ferrara (ibidem 1884) p. 267, videlicet: "Mss. in carattere corsivo, di pp. numerate, non compresi gl'indici 500, 581, 647, 465, 571, 409, 334, 498, 481 e 154. Nel frontespizio del 1° vol. si legge: Recitate in gran parte nel Duomo di Comacchio negli anni 1742, 43, 44, 45. I primi tre volumi contengono le Lezioni sulla Genesi: il 4° e 5° le lezioni sull'Esodo, recitate a religiosi suoi confratelli nel convento di S. Giuseppe di Ferrara negli anni 1751 e seguenti. Poi seguono: Lezioni sul Levitico e sui Nuneri recitate gli anni 1753-54, Vol. 2; quattro Lezioni sul libro di Giosuè, recitate l'anno 1756; le Lezioni sul libro dei Giudici e su quello di Rut recitate negli anni 1756-57, e le Lezioni sul libro primo de' Re recitate nel 1758".Artegiani Fr. Angelus Guillelmus
, Rocchensis, sive de Rocca Contrada, Dioec. Senogalliensis, piis honestisque parentibus die 27 novembris an. 1683 ortum duxit, et admodum iuvenis, 16 annos agens, Augustinianum amplexus est institutum, tamquam alumnus, quem filium dicunt, conventus sui natalis. Post peractam solemnem professionem, non minus studiis quam pietati sedulam navavit operam in coenobiis Anconitano, Veneto et Patavino; quapropter sacris ac amoenioribus litteris excultus Lectoris prius, ad quem gradum evectus fuit die 22 septembris an. 1717, Regentis [Pag. 62] postea munus obivit in Ordine non sine laude ac nostrae iuventutis profecto. Dum Paduae moraretur amicitiam, benevolentiam ac amorem percelebris Dominici Lazarini atque Antonii Vallisnieri, uti testantur eorum litterae in Bibliotheca Battistelli Fulginiae asservatae, sibi comparavit. Nec minus amatus ac existimatus fuit a suis confratribus et praesertim ab Ordinis superioribus, a quibus die 17 octobris 1723 laurea Magisterii est insignitus, et die 1 novembris an. 1726 ad secretarii Ordinis munus fungendum summis omnium votis adscitus, quod quidem munus retinuit usque ad eius mortem, quam Re.mus P. Bellelli in suis Regestis N. 171, f. 94 v. his verbis enarravit: "Die 30 maii 1730, ad primam noctis horam, in nostro Fulginiensi D. Nicolai coenobio, in quo ad urbem nos e sancta visitatione reduces, hanc prosequi volens, substinere coactus fuerat, post diurnam, gravissimamque corporis aegritudinem patientissime toleratam, ultimum diem obiit R. P. Mag. Angelus Guillelmus Artegiani Rocchensis, iam Ordinis nostri a secretis, probitate, ac doctrina, imprimisque politiori literatura vir maxime conspicuus: et quidem cum ingenti, non modo nostri, verum etiam fere totius eius civitatis moerore, ac dolore, praesertim vero Ill.mi et R.mi D.ni Josaphati Baptistelli, eiusdem civitatis dignissimi Praesulis. Ille enim ingenii, eloquentiae, ac aeruditionis defuncti, dum ibidem ipse nostri Gymnasii Rectoris munere fungeretur, vel in litteraria academia, monumenta suspexerat: hic virum eximium conterraneum suum, impense diligens, uti aegrotantem quotidie invisere atque animam agenti adsistere dedignatus haud erat, ita eius funeri non sine lacrymis interesse voluit". Plurium etiam Angelus Guillelmus noster academiarum, videlicet, Papiensis, Venetiarum, Patavinae de' Ricovrati, et Fulginiensis de' Rinvigoriti, in quibus nomen Lo Scosso assumpsit, extitit socius. En eius scriptorum catalogus:1. Theses de divinis ideis
, Patavii, 1716, in 4°.2. Dell'onestà d'amore, Orazione... detta nell'Accademia de' Rinvigoriti di Foligno il dì 4 Febbraio 1720 dedicata all'Ill.mo e Rev.mo Mons. Lazaro Pallavicini Genovese...
In Foligno, per Pompeo Campana, 1720, in 4°. De hac oratione loquitur Cinelli in sua Bibliotheca, Vol. I, p. 63, et Vallisnieri in quadam epistola data sub die 1 martii 1721.3. Dissertazione Istorica e Polemica sopra le settanta settimane di Daniello, del P. Tommaso Bouges, Agostiniano, Professore di Teologia in Tolosa, da un religioso dello stesso Ordine nuovamente dal Francese tradotta
. In Venezia, per Giuseppe Corona, 1721, in 8°. Etsi haec translatio sit anonyma, tamen ei tribuitur a clariss. Mazzuchellio in op. cit., Vol. I, Part. II, p. 1144.4. Il Quadriregio, Poema di Mons. Federico Frezzi, dell'Ordine de' Predicatori, cittadino e Vescovo di Foligno, corretto e con l'aiuto d'antichi codici mss. alla sua vera lezione ridotto, con le annotazioni del P. Maestro Angelo Guglielmo Artegiani... pubblicato dagli Accademici
Rinvigoriti di Foligno. In Foligno, per Pompeo Campana, 1725, T. II, in 4°. [Pag. 63]5. Descrizione dello Scheletro esistente nello studio del Sig. Antonio Rossi, Chirurgo Veneziano, estesa in una lettera all'Ill.mo Sig. Cavalierre Antonio Vallisnieri dal P. Angelo G. Artegiani
(opus postumum). Invenitur editum in Tom. VI. Raccolta d'opuscoli scientifici clariss. P. Abbatis Calogerà, p. 261 et seqq.6. Lettera di un Accademico Rinvigorito ad un Amico scritta sopra l'elezione del Ser. Principe di Venezia, caduta in persona dell'Eccell. Sig. Alvise Mocenigo li 24 Agosto 1722
, in 4°. Haec Ep. est anonyma, tamen constat illam scriptam fuisse ab Artegiani, cum ipse auctor eam misisset uti suam R.mo D.no Battistelli.7. Alcune considerazioni sopra la Causa ora pendente avanti Mons. lll.mo e R.mo Vescovo di Pavia circa l'identità del Corpo di S. Agostino
. In Pavia, 1728, in fol. per Giov. Antonio Ghidini. Hoc opusculum una cum sequenti asservatur etiam Venetiis in Biblioth. Marciana, Cod. Ital. V. 58 (n. 5820) inter ff. 23-00.8. Della dichiarazione fatta dall'Ill.mo e R.mo Mons. Pertusati, Vescovo di Pavia circa il sacr. Deposito del Padre S. Agostino.... Lettera di Ragguaglio scritta all'Ill.mo e R.mo Mons. Battistelli, Vescovo di Foligno, dal P. Angelo G. Artegiani
, in 4° (s. l. et a.). Haec duo ultima opuscula inserta fuere in libro, cui titulus: Collectio actorum atque allegatorum de inventione reliquiarum S. P. Augustini, Venetiis, 1729, p. 22 et seqq.9. Lettera
scritta ad un suo amico in prova che S. Filippo d'Agira fu mandato in Sicilia dal Principe degli Apostoli (s. l. et a.). Servatur in Bibl. Angelica una cum Bilancio della Verità, risposta al libro intitolato: Paulus Apostolus in mari quod nunc Venetus sinus dicitur etc. Palertno, 1798, in 4° et in Discorso istorico della S. Fede Cattolica in Sicilia, Genova 1733, in 4°.10. Rime
. Haec illius poemata asservabantur in Biblioth. Battistelli, et nonnulla ex eis edita fuerunt ab Ab. Lancellotti, nec non in Rime d'alcuni illustri Autori viventi, aggiunte alla scelta d'Agostino Gobbi, in Venezia, 1729, in 4°.11. Locubrationes theologicae
. Cod. Biblioth. Angelicae Urbis, 214 (B. 8. 18). Chart. in 4° ff. 180. Inc.: "Quoniam non ita pridem".12. Observationes theologicae
, Tom. I. Inc.: "Discussio altera" in eadem Biblioth. Cod. 74 (A. 7. 13), Chart. in 4° maiori, ff. 180.13. Earumdem observationum theologicorum Tomus alter
. Ibidem, Cod. 75 (A. 7. 14), chart. in 4° maiori, ff. 180.14. Breve dissertazione in cui si cerca se S. M. Mad., Maria sorella di Lazzaro e la femmina peccatrice sieno tre femmine diverse o pur un sol personaggio
. In eodem codice.15. Divoto Esercizio per ottenere le divine grazie mediante la potentissima protezione del gloriosissimo S. Francesco di Paola. Parafrasato dall'istesso autore e dato alle stampe dall'Ill.mo Sig. Fulgenizo Fossa nobile Esino an. 1725
. In eodem codice inter ff. 150-181.16. De philosophia et phisica tractatus
. Ibidem, ff. 198-211.17. Lettera agl'Ill.mi accademici Rinvigoriti di Foligno da Venezia, 30 Novembre 1722
. Ibidem.18. Theologicarum Institutionum libri III,IV, V, VI, VII et VIII una cum aliis theologicis quaestionibus praesertim contra hereticos
. Cod. Biblioth. [Pag. 64] Angelicae Urbis 221 (B. 8. 25) chart. in fol., ff. 166. Inc.: "Mentis hominum esse praesentissimum Deum".19. Propositiones Theologicae
, quarum Syllabus subest. Cod. eiusdem Biblioth. 1027 (R. 7. 8) in 4° pp. 208. Inc.: "De Scriptura". Praeficitur icon Benedicti P. XIII aere incisa.20. Observationes variae per alphabetum digestae
, praevia icone S. Emidii, Episc. Asculani et Martyris, aere incisa. Cod. eiusdem Biblioth. 1026 (R. 7. 7), chart. in 4° ff. 175. Inc.: "Attendere animis". (Cfr. praeter citatos, etiam Vecchietti, Bibliotheca Picena, Vol. I, pp. 223-225; Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 124; Narducci in Catalogo Mss. Bibliothecae Angelicae Urbis, nec non Ossinger, op. cit., p 78, cui Angelicae Biblioth. manuscripta non innotuerunt).de Asculo Fr. Augustinus, Picenus, S. Theol. doctor, in omni genere dicendi clarus, in concionando clarissimus, in studio Patavino professor ut ex eius mss. elucet. Is vere fuit de quo Herrera in suo Alphabeto Aug., T. I, p. 49, scribit "Augustinus de Asculo an. 1297 a Bonifacio VIII constituitur in toto terrarum orbe confessor. Extat Papae rescriptum in archivo conventus Asculani. Aliunde Augustinum hunccine non agnovimus". Bene non agnovisse confessus est; quia postea (ibidem p. 53) inter scriptores illum distinguit, putans diversum, et quod deterius est, confundit cum alio revera distincto, qui anno 1430, 34 et 36 fuit Praeses et Vic. Generalis deputatus Capitulorum Provinciae Marchiae Anconitanae, quique, quanta mea est cognitio, nihil edidit. Erravit quoque Pamphilus, et cum eo omnes scriptores Ordinis (praeter Coriolanum nihil de tempore afferentem) quia dixerunt Augustinum floruisse an. 1385; nam ipse plurium operum scriptor floruit annis 1294 et 1297, teste, inter alios Schiphonwero de Meppis, qui in Chronicis Archicomitum Oldeburgensium de illo haec habet: "Circa illa tempora (nempe Aegidii Romani) claruerunt quatuor doctores excellentissimi. Primus fuit Fr. Augustinus de Esculo doctor quidem in omni docendi genere clarus. Edidit super sententiis commentum dignissimum in moralibus et in Sacra Scriptura multa quidem digna opuscula". Eius itaque opera haec enumerantur:
1. Sermones Fr. Augustini Esculani Ordinis Eremitarum S. Augustini ad instantiam Scholarium eiusdem Ordinis in studio Patavino an. 1294
. Codex chart. in 4° hos sermones continens erat in Bibliotheca conventus Eremitarum Patavii, uti testatus est Thomassinius in Bibliotheca Patavina ms., p. 71. Sermonum codex alter membr. eiusdem Fr. Augustini iuxta eundem Thomassinium in Biblioth. Veneta ms. p. 22 erat in Bibliotheca SS. Ioannis et Pauli; an vero iidem praecedentes sint, nescimus.2. Postilla Fratris Augustini de Esculo Ord. Eremitar. S. Aug. mss. in. fol.
3. Expositio Evangeliorum domenicalium per circuitum totius anni cum tubula secundun rubricam sancte romane ecciesie, Deo largiente, edita a fratre Augustino de Esculo Ordinis heremitarum, scripta per fratrem Johannem Bartoli de Benevenutis de Flor.a in conventu nostro Venetiarum, tunc ibi existentem predicatorem licet indignum
. In postrema pagina legitur: "Hunc librum est Fr. Ioh. de Florentia. [Pag. 65]4. Expositio Evangeliorum totius anni
.5. Super quatuor libros sententiarum libri quatuor
.6. Super libros Phisicorum Aristotelis
.7. Super Genesim quaedam moralia lib. 1 - 8
.8. Lectiones plures super Scripturam Sacram, lib. 1
.de Asculo Fr. Augustinus, (ADDITAMENTA, pag. 72) de quo in Vol. I, p. 64, quique, ut vidimus, multa scripsit super Scripturam sanstam, scripsit etiam expositiones in Psalmos? Videtur respondendum affirmative; nam asservatur in Bibl. Angelica codex 444, memb. in 8, ff. 116 saec. XIV ineuntis, binis columnis, tempore igitur quo ille floruit, tales expositiones continens; inc.: "Exurge... unde consurgit diluculo..." cuius tituli, qui vetustate evanuit, supersunt haec verva: "Sermones pulcri super... et sunt fratris Augustini de...".
de Aste Fr. Antonius, alumnus Prov. Longobardae, vir fuit sacrarum litterarum scentia, eruditione, et profunda theologica doctrina praeditus. Dicitur a scriptoribus eum floruisse saec. XIV, secus vero mihi occurit; nam ex Codice diplomatico Ord. Erem. S. Augustini, ab an. 1401 ad an. 1500, Vol. II, Papiae, 1906, comperies Fr. Augustinum de Aste vixisse saec. XV, et quidem secunda medietate. Anno igitur 1470 erat de familia Papiae; an. 1473 erat ibidem Lector; an. 1475 renuntiatus fuerat Baccalaureus, et an. 1479 S. Theologiae Magister. Vitam ducens fere semper Papiae extitit pluries illius Studii Regens et conventus Prior. An. 1495 die 12 maii nominatus fuit ab ordinis Priore Generali Mariano de Genastano, Prior conventus de Padua, et an. 1498 reperitur inter Papiensis Universitatis professores. Cum an. 1500, mense maii, Fr. Angelus de Panizenibus de Alexandria, nostri eiusdem Ordinis, post actus scholasticos per eum in variis Studiis feliciter consummatos, deputatus fuisset ad legendas Sententias in conventu S. Augustini Papiensis, ac in illius publica Universitate sui periculum ad magisterium obtinendum laudabiliter exercuisset, Fr. Augustinus Astensis coram Doctorum Collegio, hac occasione, sermonem habuit, et birretum magistrale rotundum Fr. Angelo imposuit. Tandem an. 1508 ab Aegidio Viterbiensi constitutus fuit visitator et reformator generalis conventus S. Marci Mediolanensis. Quae scripsit sunt sequentia:
1. De eius vita et varietate fortunae liber
. Asservatur ms. in cod. 1262. (H. IV. 5), chart. saec. XV, cc. 87, Biblioth. National. Taurinensis.2. In libros Sententiarum
volumen grande quod Mediolani in olim nostra bibliotheca ad S. Marcum adservabatur.3. Sermones super Evangelia Dominicalia a Paschate usque ad Adventum
, ms.4. Commentaria in Apocalypsim
, ms.(Cfr. Ossinger, p. 84; Torelli, Vol. VII, p. 593; Elssium, p. 84; Pamphilum, p. 67; Mazzuchelli, T. I, Part. II, p. 1188; De Rolandis, Notizie degli Scrittori Astigiani, 1839, p. 12; Grazianum, p. 33, atque Rossotto, in Syllabo Script. Pedemontii, p. 59 - 60, qui animadvertit: "tres reperiri scriptores sub hoc titulo Astensis: Unus est hic de quo in praesenti agimus, Antonius, Ordinis S. Augustini, qui floruit (ut disco ex Iosepho Pamphilo) anno Domini 1395 (?); alter est Astesanus Astensis, vel Astesanus de Astesanis. (Ordinis Minorum), qui scripsit Summa casuum conscientiae, vulgo Summa Astesana, qui claruit sub anno Domini 1330, ut colligo ex Miraeo et Brixio. Tertium admunerat Waddingus, quem parum post praecedentem asserit floruisse, cuius vult esse Commentaria in Apocalypsim, Comment. in libros Sententiarum, Sermones de tempore quae tum a Iosepho Pamphilo, tum a Gesnero et aliis Antonio Ord. S. Aug. tribuuntur. Dicendum igitur vel Waddingum ex Augustiniano franciscanum fecisse, vel duos fuisse qui Comment. et Sermones scripserint, vel ipsum confundere tertium cum primo, quod lectoris iudicio relinquendum duxi. Antonium tamen, de quo in praesenti, nusquam constat in Apocalypsim calamum tractasse. In Regia Sabaudi Bibliotheca extat ms. Antonii Astensis
[Pag. 66] Elegiacum Carmen de Rebus Astensium. Utrum autem hic Autonius Augustinianus, aut Franciscanus fuerit mihi non constat").de Aste Fr. Facinus, patria Pedemontanus, vulgo Longobardus appellatur, eo quia religiosa professione ad Insubriae provinciam pertinuit. Is in Universitate Parisiensi S. Theologiae Doctor renuntiatus, floruit saec. XIV, promotusque fuit ad illam dignitatem ante annum 1373, ut nos docet Echardus, T. I, Scriplorum Ordinis Praedicatorum, p. 740, qui, pro candore suo, Facinum a Leandro Alberti, De Viris IlIustr. Ord. Praed., p. 139, male suis adscriptum nobis ostendit. Fuit Facinus sacrae scripturae cognitione admodum conspicuus, atque, uti notat Pamphilus fol. 69, Philosophia Aristotelica apprimum eruditus. Quoniam autem peracuta mentis perspicacia, magnoque ingenii acumine potissimum pollebat, idcirco in subtilissimis disputationibus pertractandis, atque implicatissimis difficultatibus enodandis pernavum se atque sagacissimum ostendit. Supra caetera autem spectatissima vitae ratione refulgebat, quapropter duplici, uno altero maiori, doctrinae atque probitatis honore commendabatur. E clarissimo Pedemontano Augustinensi haec habentur:
1. In 2.um et 3.um Sententiarum
. Inc.: "Quia in prioribus dictum est de Deo quantum ad extrinseca...". In fine legitur: "Explicit 2.um. et 3.um Sententiarum Excellentissimi Sacrae Theologiae Doctoris Fratris Facini de Aste, Magistri Universitatis Parisiensis, qui duplicem lecturam super Sententias et super totam Philosophiam duplicata scripsit". Opus extabat Parisiis in cod. ms. Bibl. Navarrae in fol. medio membr.2. In libros de Anima Aristotelis Quaestiones
, quae olim asservabantur in nostra Bibl. conventus S. Marci, Mediolani.3. Quaestiones in libros Physicorum
, quas Bononiae Studentibus fratribus dicavit. Olim asservabantur Bononiae in Bibliotheca S. Dominici.(Cfr. Petrum de Alva in Bibliot. Conceptionis, p. 374, qui de illo haec habet: "Facinus Astensis in 3.um Sententiarum quaest. 6 asserit Virginem Mariam fuisse absque originali labe conceptam, ut refert Vitalis in Defensorio lib. 4 etc."; Possevinum in Apparatu Sacro, T. I, 478; Rossottum, De Script. Pedemontii, p. 196; Iöcher, in Laxico Eruditorum, T. II, col. 498; Gratianum, p. 97; Herrera, T. I, p. 248; Elssium, p. 189; Torelli, T. VI, p. 270; Gandolphum, p. 119; Ossinger, p. 325; Mazzuchelli, Vol. I, Part. II; Lanteri, a quo, quae supra, accepimus, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., T. I, p. 272; De Rolandis, Scrittori Asteg., p. 105, et alios).
de Aste Fr. Innocentius, filius coenobii Astensis, vixit saec. XVI. Fuit S. Theologiae Professor, et publicus Lector in Gymnasio Parisiensi an. 1505, et an. 1514 S. Theol. Magister in nostro Studio Papiensi. Dum esset Parisiis, ei noster Antonius Melius, qui tunc ut theologus Legati Venetiarum Parisiis versabatur, doctissimum librum Magistri Gregorii Ariminensis De imprestantiis Venetorum et de usura, nuncupavit. Teste eodem Melio, in epistola nuncupatoria, ex Innocentii ingenio habetur: Liber disputatarum quaestionum.
(Cfr. Herrera, T. I, p. 373; Torelli, T. VIII, p. 26 et Ossinger, p. 84).
de Aste Fr. Ioannes Baptista, Albingauni in occidentali Liguria, ex nobilibus genitoribus Nicolao de Aste et Agnete Collata prodiit in lucem an. 1566. In conventu Salmanticensi in Hispania valde pure habitum Augustinianum induit, ubi postea die 8 septembris 1585 solemnem professionem emisit. [Pag. 67] Sacram Theolog. in alma illa Universitate cum ad stuporem usque didicisset, eam, in Italiam reversus, in pluribus civitatibus et Romae praecipue, cum tanta nominis sui fama perdocuit, ut theologorum phoenix haberetur: dicendi quoque artem cum egregie calleret, non minus insignis orator, quam theologus longe lateque refulsit. Docuit igitur ac praedicavit Firmi, Licini, Genuae, Patavii ac bis Romae. An. 1603 erat Prior Romae ad S. Augustinum et an. 1607 Regens Romanus, quo tempore a Paulo V, qui eum iam pridie perorantem audierat, suffectus est Generali Hippolyto Fabriani Ravennati ad Fescenniae et Hortae Episcopatum evecto. Pridie promotionis suae ad Vicariatum Apostolicum orationem habuerat coram Papa in Pontificia Capella, universis, qui aderant, applaudentibus. Interim Comitiis Generalibus convocatis, ad quae convenerunt Patres 1500 et vocales 116, Romae die 22 maii 1608, omnium suffragiis, communi inspiratione, Prior Generalis renuntiatus fuit. Sapientiae ipse et virtutum amans, litterarum cultum, ac regularem observantiam in Ordine et promovit et auxit. In Provinciarum Galliarum, Hispaniarum, Lusitaniae et Italiae visitatione multa reliquit prudentiae, zeli, iustitiae et paterni amoris monumenta, quibus religiosorum animos vel terruit vel allicuit. Expleto Generalatus sexennio, ad conventum S. Augustini Genuensem an. 1614 se transtulit, ubi dum solitudini, litteris et quieti hilari animo vacabat, iterum Romae redire an. 1620 coactus fuit, cum ob mortem Angeli Rocca a Paulo V et sacrarii Pontificii Praefectus et Episcopus Tagastensis electus fuerit. Episcopatus consecrationem accepit per manus Cardinalis Mellini, Dominica infra octavam Ascensionis; at die 20 septembris, quinto mense labente suae Praefecturae, ex hac vita migravit, atque in Ecclesia S. Augustini de Urbe sepultus, in cuius perennem memoriam Gregorius de Aste, defuncti frater, ipsius effigiem in columna Sacelli B. Mariae Virginis de Rosa ad vivum depingi et sub eam pulcrum epitaphium incidi mandavit. Haec ex P. Iosepho Lanteri, Erem. Sacr. Aug.; Part. I, p. 220. Quae scriptis, sunt:
1. Sui Generalatus Gesta
. Extant in Archivo Ordinis sub Dd. 55,56, et 37.2. Acta et Decreta per Rev.m P. Mag. Fr. Ioannem Baptistam de Aste totius Ord. Erem. S. Aug. Priorem Gener. et Comm. Apostolicum SS.mi D.mi N. Pauli Pp. Quinti in Comitiis Prov. Baeticae
. Cordubae: ex officina Francisci de Cea, an. D.ni 1609, in 4°.(Cfr. La Ciudad de Dios, Vol. 70 p. 491).
3. Commentaria in quatuor libros Sententiaram.
4. Commentaria in Philosophiam Aristotelis
.Utrum haec postrema opera in lucem prodierint nec ne, mihi non constat. Eius commentaria in IV libros Sententiarum memorat Ossinger in sua Bibl. Aug. p. 85, at ubi inveniantur non docet. Ipsa, quamvis incompleta, reperiuntur ms. in Bibliotheca Angelica, et in eius Narducciano Indice, ita indigitantur: R. P. Magistri Ioannis Baptistae de' Aste, Albiganensis Conventus S. Augustini Genuensis Alumni, in primum librum sententiarum Distinctiones 24. Cod. 91 (A. 8.3) chart. in fol., ff. 509.
Eiusdem operis Distinctiones 55-48. Explic.: "et haec dicta sint prop°. sententiarum ad laudem Dei et B. Virginis Mariae et S. P. Augustini. Finis primi libri Sententiarum". Subiicitur: "Huic 2° volumini quod continet viginti quatuor Distinctiones finem imposuimus die 29 mensis Augusti 1618". Cod. 92 (A. 8. 4), chart. in fol. ff. 526. [Pag. 68]
Eiusdem Io. Baptistae de Aste In tertium librum Sententiarum de Misterio Incarnationis Disputationes 11, Cod. 93, in fol., ff. 492.
Eiusdem operis Distinctiones 12-22, et capitula 2, videlicet: "De Christi resurrectione et ascensione et de iudiciaria Christi domini potestate". Cod. 94 (A. 8. 6), chart. in fol., ff. 483. Desunt, ut videtur, in 2.um et 4.um Sentetitiarum distinctiones.
5. Acta Capituli Generalis anno 1608 Romae celebrati
, Romae, Apud Bartholomaem Zanettum MDCVIII et in Analectis August., Vol, X, pp. 296-309.(Cfr. Ordinis Regesta Dd. 55 p. 1; Herrera, T. I, p. 444, Elssium, p. 327; Oldoinum in Athenaeo Ligust. p. 310; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug. Vol. III, p. 300; Ang. Rocca, Opera omnia (Romae 1719), T. I., p. 355, Hurter, Nomencl. Lit., T. I (primae ed.), p. 293 et alios.
Astengo Fr. Stephanus Aloysius
, die 13 ianuarii 1880 Savonae primam axpexit lucem, humanarumque litterarum atque philosophica studia in patrio seminario explevit. Cum autem vita monastica se allicere sentiret, illam quaesivit ac in Carpinetano S. Augustini coenobio nostrum sanctum habitum induit die 24 martii 1904. Professione religiosa emissa studiorum curricula tum Romae cum Viterbii perfecit, ubi postea etiam docuit. Varios conventus, praesertim Genuensem ac Bononiensem, deinc incoluit, ac acri et versatili ingenio pollens, saepe saepius sacrum sugestum diversis in civitatibus, cum animarum fructu ascendit. Scripsit quae sequuntur:1. Le feste Cristiane
(saggi). Genova tip.G. Moscarello, 1914.2. N. Signora di Misericordia e il suo culto da Genova a Savona
(Pagine di storia e di arte). Viterbo. G. Agnesotti, 1915.3. S. Agostino di Ancona
. Monografia pubblicata nel "Picenum" Rivista Marchigiana illustrata, 1915, an. XII, fasc. VII - VIII.4. Arte e Cristianesimo
(Conferenza). Palermo, G. di Giorgi, 1915.5. Dagli Ulivi alla Gloria
. Viterbo, G. Agnesotti, 1916.6. Maria nella Divina Commedia
(Conferenza) Palermo, G. Luminario, 1917.7. Hugo Van der Goës, O.S.A. Vita e opere
, sub hoc ficto nomine: Gino Sabazio. Firenze, tip. Arcivescovile, 1925 et alia.Athanasius a S. Carolo
, vide: Beccaria Fr. Athanasius.Attardi Fr. Bonaventura
in civitate Agyrina, sive S. Philippi Trinacriae insulae, ortum habuit, et a puero Ordinem Augustinianum ingreditur. An. 1696 erat Messanae studens, an. 1701 cursor Panormi, et anno postero mittitur Senas, ubi an. 1704 fit Lector, et an. 1706 Baccalaureus. Anno sequenti, die 10 maii Romae examinatur ad Collegium, ac, cum essent septem examinatores, retulit puncta triginta. Regens deinc Romae, Panormi atque Senis, an. 1714 Romam accersitur, et die 24 aprilis una cum P. Felice Leoni, qui paucis post annis fuit Ordinis Generalis, examinatus fuit ad Magisterium, atque plenis suffragiis approbatus. Moderavit postea Ordinis gymnasia nec non siculam Provinciam. Fuit in Catanensi Atheneo publicus historiae sacrae professor, atque Sacrae Inquisitionis Siciliae Consultor. Laudatur ab Ossinger in Bibliotheca Auuast., pag. 86 ob singularem ingenii praestantiam, atque insignem eruditionem. Obiit an. 1760. Typis ab eo sequentia data fuere:1. Bilancia della verità, risposta al libro intitolato
: Paulus Apostolus in mari, quod nunc Venetus Sinus dicitur, naufragus, [Pag. 69] del P. Ignazio Giorgio Benedettino della Congregazione di Ragusa. Palermo, Tip. Gramignani, 1738, 1 vol. in 4: una cum diagrammate geographico.2. Lettera scritta ad un suo amico in prova che S. Filippo d'Aggira fu mandato in Sicilia dal Principe degli Apostoli S. Pietro
. In Palermo, 1728, nella Stamperia di Stefano Amato, in 4°. (Cfr. Gilasco Entelitense, Biblioteca Volante, Scanzia XXIII, in Roma, 1739, pag. 31). Lettera polemica. sopra la controversia mossa da Domenico di Leo intorno al primo Vescovo di Sicilia, Palermo, 1736 in 4°. Tuetur unicum Episcopum a S. Petro in Siciliam missum fuisse S. Paneratium (Cfr. Hurter, Nomenclator Lit., T. IV, (1910), col. 1486).4. Il Monachismo in Sicilia discifrato dell'Ordine del P. S. Agostino
. Palermo, Tip. Gramignani, 1741, vol, in 4°, pp. 313.5. La risposta senza maschera ad D. Lud. Ant. Muratori, in qua defenditur votam sanguinarium, seu fundendi sanguinem pro sustinenda B. M. Virginis immaculata Conceptione
. Panormi, 1742.6. La storia della città di S. Filippo
, 1742.7. Li Panegirici
del R. P. Maestro Amorosi, 1742.(Cfr. Mazzuchelii, T. I, Part. 1, p. 1206; Ossinger, p. 86; Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., Vol. III, p. 29; P. A. Rubolotta, Storia di S. Filippo d'Agira, Malta, 1876, p. 71; et Ordinis Regesta).
Augustoni Fr. Augustinus
, Prior Provincialis Provinciae Romandiolae, vixit saec. XVII, atque edidit: Opere complete del Cavalier Niccolò Corradini. In Vicenza per gli eredi di Domenico Amadio, 1630, in 12.°(Cfr. Tiraboschi, Biblioteca Modenese, Modena, 1782, Vol. II, p. 87)
.Augustoni Fr. Io. Petrus
, italus, ex Helvetia; uti scribit Lanteri, Eremi S. August., T. I., p. 237, oriundus, natus est Firmi in Piceno die 13 septembris an. 1779, et ubi decimum quintum attigit annum in coenobio Mondulphi an. 1786 Erem. Ordini nomen dedit. Fani deinde philosophicis disciplinis ac postea Anconae theologicis sedulam navavit operam. Lectoris officium an. 1794 Bononiae, Respondentis an. 1796 Firmi, ac Regentis ibidem et Florentiae magno cum plausu exercuit. Magistrali laurea die 4 maii 1805 decoratus, eximii oratoris nomen sibi comparavit, quod munus triginta plus annos laudabiliter gessit. Apud Ordinem nobiliora officia obtinuit. Nam fuit Provincialis Marchiae Anconitanae, Commissarius Generalis pro illius provinciae coenobiis restituendis, e quorum numero post improbos labores saltem viginti recuperare valuit. Egit postea in romano S. Augustini coenobio studiorum Regentem; an. 1822 Hispaniarum Assistetem, et an. 1829 Procuratorem Generalem. Extra Ordinem autem fuit Firmi in publica Universitate, et in Seminario Dogmaticae professor et examinator prosinodalis, et Romae Consultor S. Congr. Indulgentiarum et SS. Reliquiarum necnon Card. Frosini et Castiglioni theologus. Hic sub nomine Pii VIII ad Summi Pontificatus apicem evectus, Augustonium nostrum die 4 augusti an. 1829 Sacrario Apostolico praefecit, atque paulo post, nempe die 28 sept., Porphyriensem Episcopum renunciavit. Interfuit Conclavi in quo Summus Pontifex electus fuit Gregorius XVI, cui acceptissimum se reddidit, et cuius etiam saepe saepius confessarium egit. Vixit cum magna doctrinae atque virtutis et praesertim insignis pietatis, singularis affabilitatis; rarae modestiae, atque eximiae caritatis laude usque ad an. 1839 quo a Quirinali Palatio die 23 martii ad meliorem vitam transivit. [Pag. 70] Illius corpus in tempio S. Augustini humatum fuit. Meritissimus Praesul iugi amore fragrans erga Augustinianum nomen, Firmanum coenobium pretiosa supellectile ditavit, in eoque, undique suis sumptibtis omnigenis libris comparatis, praeclaram bibliothecam erexit, quae in Ordinum Religiosorum suppressione penitus evanuit. Ita ex praelaudato Lanteri fere iisdem verbis. Scripsit:1. Acta sui officii Procuratoris Generalis
asservata in Archivo Ordinis.2. Voto sopra 1'asserto martire Prisco mandato alla S. Congregatione dell'Indulgenze SS. Reliquie
. Ms. ff. 15 in eodem Archivo.3. Pro-Memoria circa gl'interessi del convento Agostiniano di Fermo mandato alla Congregazione del Buon Governo
. Asservatur ibidem ms.(Cfr. Moroni, Dizianario cit., Vol. 60, p. 190; Diarium Romanum, an 1839; n. 25; Orat. funebr. editam Firmi a Franc. Michelesi et Regest. P. Generalis Angelucci ad an. 1839, fol. 9 et 10).
Augustinus
Ord. Erem. S. Aug.; ignoti cognominis, patriae et provinciae, vixit saec. XVII et anno 1552 scripsit: Tractatum de Praedestinatione contra curios et incipit: "Deus qui fecit hominem rectum". Extabat iuxta Herreram, Elssium, p. 97, et Ossingerum, p. 87, ms. in Bibliotheca Angelica; at ego illum reperire, non potui.Augustinus Maria a S. Nicolao
, Romanus, Congregationis Discalceatorum, floruit saec. XVII. In lucem edidit: Genetliaco regio alla sacra Maestà di Giacomo II Re della Gran-Brettagna, per la nascita augusta di Giacomo principe di Wollia primogenito di S. R. M. Roma, 1668 in fol. typis Ioannis Baptistae Molo. Asservatur Romae in Bibliotheca Casanatensi. (Cfr. Tani, op. cit. p. 75).Augustinus a S. Felice
, Sacrae Theol. Mag., qui ad Congregationem Perusinam spectans, an. 1620 Definitorem Generalem illius egit, Generali Capitulo interfuit eodem anno celebrato. Ex eo habetur: Vita S. Felicis Martyris, edita Perusiae, an. 1603.(Cfr. Elssium in Encomiasticon, p. 87 et Ossinger, p. 332).
de Aventino Fr. Paulus Salomon
, vir in Sacra Scriptura et SS. Patribus admodum versatus, floruit saec. XVII et potissimum claruit eloquentis ac fervidi concionatoris nomine. Lingua patria typis evulgavit: Assunti evangelici per tutte le Domeniche e feste mobili dell'anno. In Venezia, 1651. Quod opus, ait Ossinger, op. cit., p. 788, asservabatur suo tempore in nostra Bibliotheca Monacensi.(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. August., T. III, p. 182 et Lopez, op. cit., p. 307).
Averardi Fr. Caietanus
. Interamnensis, vir sane omni litteratura excultus, floruit saec. XIX. Quodam tamen iuventae suae tempore illusionibus et nimis patriae amore deceptus, stulte se gessit. Nam iniquissimis dolis ac fraudibus quorundam Sicophantium sectatorum irretitus, suum nomen societati, quam La giovane Italia vocabant, inconsulto cum dedisset, ac in id per Pontificis satellites detectus fuisset, inopinato captus, in carcerem detrusus fuit, atque de crimine damnatus. Poena expiata, reliquo suae vitae tempore bene vixit, ac pie obiit. Scripsit quae sequuntur: [Pag. 71]1. Theses quas vindicandas suscepit in templo S. Augustini de Urbe an. 1833, tenente cathedram P. Mag. Iosepho Palermo Studiorum regente
. Romae sine Impressionis nota.2. Memorie d'un'epoca dolorosa
. Extant in cod. Vat. Lat. 10469, chart. in fol., saec. XIX, ff. 111, in quo eiusdem etiam extant: Memorie rattristanti, f. 64; f. 88; Zibaldoni o excerpta di detti, motti, sentenze, autorità, brevi anedoti (sic), figure, nomi di buoni autori che scrissero su varie materie; ff. 92-96 inseruntur: Sonetti ed altre brevi composizioni da me - "Gaetano Averardi" - scritte nelle pareti della segreta con un chiodo, quorum initia sunt: a) "Castagno ho il crine, il ciglio, l'occhio, il mento"; b) "Se morte il brutto scherzo non mi fa"; c) "Giovin di fresca etate a te sacrai"; d) "Ancora a me saltò lo schiribizzo"; e) "Questo è luogo sacrato al dolore"; J) "Piombi, gran Dio, coll'ira tua tremenda"; g) "Nell'anno ventisei della mia vita, 1' mi rinvenni in orrida prigione".de Aviliana Beatus Cherubinus ex nobili Testarum familia in praefato Pedemontii oppido, ac propterea vulgo de Aviliana nuncupatus, ortum habuit an. 1451. Nostratis B. Adriani Berzetti Avilianensis coenobii fundatoris virtutibus atque exemplis illectus in eodem conventu Eremitanum Ordinem amplecti voluit. Ipsis monasticae vitae primordiis provectae perfectionis religiosus apparuit, atque insuper sicut inceperat, ita usque in finem irreprehensibiliter vivere perseveravit. Inter caeteras tamen praeclarissimas eius pietatis laudes nobiliori loco reponenda videtur flagrantissima ipsius erga Dominicam Passionem devotio, qua quotidie acerbissimos eius dolores contemplans, uberrimis lacrymis Crucifixi pedes madefaciebat. Praecipuam insuper mentionem meretur eius perpetuo illibata, atque vere angelica virginitas, cuius merito illius corpus suavissimum odorem diu post mortem exhalavit, liliumque candidissimum e latere germinavit. Extremum diem clausit Avilianae die 17 septembris an. 1479 aetatis suae 29, eiusque animam statim ad Superos evolavit. Eius cultus immemorabilis approbatus fuit a Pio IX an. 1865, ac ita inter Beatos est relatus. Haec ex Lanteri, Postr. Saec. sex Rel. Aug., T. II, p. 58. In Biblioth. Nat. Parisiensi sub sign L. 27, n. 33581 habetur: Sermo in festo sancti Ivonis advocati pauperum editus a venerabili fratre Cherubino ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini. S. typ. n. (Edit. ital.) et s. an. (e. 1477) Cfr. Pellechet, n. 3540. Suspicor hunc Cherubinum alium non esse nisi praefatum Avilianensem, cum nullum alium huius nominis religiosum hoc tempore in nostro Ordine florentem invenerim. Dictus sermo editus etiam fuit: s. typ. n. (Romae, Steph. Planck) et an. (Cfr. Hain Repertorium cit. n. 4946, et Pellechet, n. 3541).
Avitaia Fr. Octavius
, Neapolitanus, annos 18 agens in nostro coenobio S. Spei an. 1774 Augustinianum habitum sumpsit. Studiorum curricula in conventu S. Ioannis ad Carbonariam perfecit, atque ibidem an. 1782, die 22 novembris Lector renuntiatus est. An. 1786 fit Baccalaureus; die 27 maii 1788 vocatur in Urbem pro examine ad Collegium et die 31 iulii, ob causam separationis Regularium Regni Neapolitani, obtenta prius super consueto examine dispensatione, Regens declaratur. Evasit postea in sua Congregatione S. Ioannis egregius praedicator, atque communi fato prima medietate saec XIX occubuit. Ab eo extant:Theses theologicae de Messia
. Neapoli, 1789 in 4; et sunt Romae in Bibl. Angelica sign. XI. 2. 28. (Cfr. Ordinis Regesta temporis quo vixit). [Pag. 72]Avogadro Fr. Archangelus
, Ordinis Erem. S. Augustini praeclarus theologus, e nobilissima gente Avogadro del Cerreto saec. XVI ortus, Congregationis Insubricae eiusdem ordinis exstitit egregius alumnus. Fuit enim admodum in scientiis philosophicis atque theologicis valde eruditus atque excellens praedicator. Anno antem 1590 egregium volumen sermonum edidit.(Cfr. Della Chiesa, Catalogo degli scrittori Piemontesi etc., Carmagnola, 1660, p. 29).
Azzoni Fr. Ioseph
, Senensis, dicitur fuisse verae pietatis ex corde sectator. Primam aspexit lucem an. 1707. An. 1723 coenobium S. P. Augustini Senis ingressus, ac paulo post Bononiam missus, an. 1729 Florentiam petivit, et in atheneo S. Spiritus studentium magister, de familia collocatur. An. 1732 ad lectoratus gradum obtinendum examinatusatque approbatus, anno insequenti fit Baccalaureus et an. 1734 artium lector. Die 10 Iulii an. 1739, cum iam esset collegialis, suum periculum ad Regentiam adipiscendam coram quinque examinatoribus laudabiliter substinuit, et die 2 Iunui 1745 fit S. Theol. magister. Progressu temporis Provincialis munere functus est, et an. 1759 ad cathedram theologicam regendam in Universitate Vindoboniensi noviter erectam vocatus fuit. Ibidem magno cum plausu docendo mansit usque ad an. 1763, quo Senas historiam ecclesiasticam professurus rediit. Quando Deo animam suam reddidit, nos latet. Edidit: Principia iuris publici ecclesiastici catholicorum ad statum Germaniae accomodata in usum tironum. Vindobonae, 1761.
(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p, 355, et Hurter, Nom. Lit., T. V, p. 211).
Baccusi Fr. Hippolitus
, Mantuanus, natus est circa medietatem saec. XVI, atque musices artis perinsignis evasit magister ut eius opera praeclara testantur. Ex primioribus is fuit, qui in ecclesiastico cantu introduxit instrumenta, ut voces sustinerentur. De eius religiosa vita fere nihii scimus: fuit certe Ordinis Erem. nobilis alumnus; ast in quo conventu receptus, quando monasticam vitam professus, ubinam sua studia peregerit nobis incompertum est. Ante annum 1570 fuit certissime in nostro S. Euphemiae coenobio Veronae, Cappellae musicae praefectus et ibidem pulcherrimam illam artem impense coluit, quo tempore et Cappellae magister Dominorum de Spilimbergo renuntiatus fuit. Circa an. 1577 Venetiis nostrum S. Stephani coenobium incoluit et an. 1585 Mantuae erat Ecclesiae Cathedralis Cappellae Magister, ubi mansisse videtur usque ad an. 1592 quo nominatus fuit musicus coripheus Ecclesiae Cathedralis Veronensis, hoc in munere manens usque ad eius obitum, qui accidit an. 1609. Eius opera principaliora sunt sequentia:1. Missarum c. 5 et 6 voc.
lib. I. Missa: Illuminare Hierusalem. Missa: Aspice Domine. Missa: Tribularem. Missa: Standomi un giorno c. 6 vocibus. Venetia, 1570. H. Scotus in 4°, C. 5.us exstat in Bibl. de Könisberg.2. Il 1° lib. de' Madrigali a 5 et a 6 voc. con 2 a 7 et 8 novamente impresso
. Venetia, 1570. Gardano. 6 - Stb qu. 4°, 26 Nrn. Exstat Veronae in Bibl. Acad. Mus.3. Il 2° lib. de' Madrigali a 6 voci con una Canzone nella gran Vittoria contro i Turchi
. Venegia, 1572. Scotto in 4°. Reperitur Veronae et Bononiae. Opus dicat: "alli Illustri Signori Academici Philarmonici di Verona". et in frontispicio eiusdem se dicit: "maestro della Musica dell'illustri Signori di Spilimbergo". [Pag. 73]4. Motectorum cum 5, 6 et 8 vocib. lib. I
. Venetiis, 1579, Rampazettus. Dedic. "Aloysio Balbo Domino et patrono suo semper observantissimo". Reperitur Bononiae, Romae in Acad. S. Caeciliae, ubi adest et aliud exemplar quod affert an. 1580, et Caesanae.5. Madrigali lib. Terzo a 6 voc
. Venezia, Gardano, 1579. Reperitur Romae in Acad. S. Caeciliae, Miscel. C. S. o 2-D. 51. 7. 12.6. Ipoliti Baccusii Ecclesiae Cathedr. Mantuae Musices Magistri Missarum c. 5, 6 et 8 voc. lib. 2.us nunc primum in lucem editus,
Venetiis apud Iac. Vincentinum et Ricc. Amadinum socios, 1585 in 4°. Missae in hoc vol. contentae sunt: Missa S. Stephani a 5. Missa: Vestiva i colli a 5. Missa: Dolce fiammella a 6. Missa: Altro non è il mio amor a 8. Reperitur Caesenae in Bibl. Com., Romae in Acad. S. Caeciliae et Bononiae.7. Il 4° libro de Madrigali a 6 voc
.Ven. 1587. Gardano. Asservatur Romae apud Acad. S. Caeciliae et Mutinae.8. Il 1° libro delle messe a 4 voci
. Venezia, 1588, Gardano in 4°. Reperitur Romae in Acad. S. Caeciliae et Mutinae.9. Missarum cum 5 et 9 voc. lib. 4
. Missa: Intonuit a 5. Missa: Ne reminiscaris a 5. Missa: Benedicta es coelorum Regina a 5. Missa: Laudate Dominum de coelis a 9. Venetiis, 1593, Gardanus. Reperitur Bononiae.10. Il 1° lib. de Madrigali a 3 voc
. Venegia, 1594 in 4°. Asservatur in Bibl. Acad. S. Caeciliae Urbis.11. Psalmi omnes, qui in Vesperis a Romana Ecclesia cum cantico Magnificat, a 4 voc. lib. 2
, Venetiis, 1594, apud Amadinum. Asservatur Romae in Bibl. Acad. S. Caeciliae.12. Psalmorum qui a S. Romana Eccl. ut plurimum in Vesperis decantantur triplici distinct. 4 voc. lib. 2
. Veronae, Franc. a Donnis, 1594. Asservantur Romae apud Acad. S. Caeciliae.13. Sacrae cantationes, Psalmi et omnia quae ad completorium pertinent
. Venegia, Amadinus, 1596 in 4. Romae apud Acad. S. Caeciliae.14.
Missae tres.... 8 vocibus. Venetiis, 1596, Amadinus, Romae apud Acad. S. Caeciliae.15. Baccusii Hppoliti Ecclesiae Cathedr. Veronae musices praefecti. Psalmi omnes qui a S. Romana Ecclesia in Solemnitatibus ad Vesperas decantari solent, cum duobus Magnificat. Tum viva voce, tum omni instrumentorum genere, cantata commodissimi
. Cum octo vocibus. Nunc primam in lucem editi. Venetiis, apud Ricciardum Amadinum 1597 in 4. Opus est dicatum: "Reverendissimo Patri Magistro Angelo Rocchensi Augustiniano, Sanctissimi Domini nostri Sacristae meritissimo, cui scribit: Cum annis ab hinc circiter viginti Venetiis esse mibi contigisset, ubi tu quoque, Rev.me Pater, tunc temporis degebas, factum est, ut magna inter nos oriretur amicitia, cujus memoria, quanvis postea longo locorum, ac temporis intervallo disiuncti fuerimus, sanctissime tamen a me semper culta est; et ut mihi omnes tui in virtute ac honore progressus noti essent diligentissime curavi: et quoties aliquam tibi dignitatis accessionem factam esse audivi, perinde gavisus sum ac si ea dignitas in me ipsum collata esset. Ubi vero te ad Sacristae munus a Summo Pontifice vocatum esse intellexi, et ad eam dignitatem, quae supremae proxima est, quam citatissimo cursu contendere videam, dixi, ac cogitari quiquem potest, quam intimis sensibus gaudeam quantaque voluptate perfundar. Quam animi mei laetitiam, [Pag. 74] quoniam praesens (mea enim jam ingravescens aetas a tanto itinere capessendo deterreat) indicari tibi non possum, hosce Psalmos, musicis a me notatos rithmis, ad te allegare statui, ut id muneris pro me subeant: quod ut libentius facerem, ea etiam me cogitatio impulit, quod pium pia decent, te quae gravissimis interdum curis, ac laboribus pro Christiana Republ. susceptis, defessum hoc delectationis genere, quo nullum honestius, nullum viro Ecclesiastico convenientius, refici ac recreari solere scio; et quod officium hoc multo melius ipsi, quam egomet praestabunt, cum illi sint hilares, ac laeti, mihi autem omnem prope hilaritatem aetas ademerit. Hos tu, igitur, tamquam meos legatos accipe, et patere, ut te aliquando, dum rebus divinis interes exhilarent, et ad majorem animo concipiendam pietatem excitent, meique apud te memoriam identidem renovent, et in perpetuum teneantur. Quod si feceris magno me abs te beneficio affectum putabo. Vale teque iis, quibus tua virtus digna est, honoribus, pergat divina benignitas exornare. Veronae die 25 Aprilis 1597. Rev.mae Paternitatis tuae deditissimus Frater Hippolitus Baccusius".16. Psalmi 5 vocibus
. Venetiis apud Vincenti, 1602.17. Le Vergini, Madrigali a 3 voci lib. 2° nuovamente composto e dato in luce
. Venetia, Amadino 1605. Asservatur Romae apud Acad. S. Caeciliae, et sequenti epistola opus nuncupatum fuit: "Alla Serenissima Regina del cielo Madre dello humanato Dio. Piacciati, Gloriosissima Vergine, ricevere queste mie poche balbutienti fatiche, da me cantate in quest'ultima parte de' miei giorni con quel più puro affetto che per me si è potuto: et se io pieno di macchie di peccati, ho havuto ardire spiegare queste tue sante lode, la tua gran benignità fia quella che scusi la mia imbecillità, et che mi doni tanta gratia, che io possi spendere in salute de l'anima mia, questo poco di vita che mi resta. Umilissimo, et devotissimo servo frate Ippolito Baccusi".18. Stanze dell'Ariosto e del Tasso a 3 voci
. Venezia, Riccardo Amadino, 1594, in 4°.19. Magnificat a 4 voci. Chorb. 1597
. Ms. Bononiae M.20. Missa a 8 voci del 5 tono
. Ms. Bononiae Catal. 2. 242.21. Si bona suscepimus a 6 voc
. Ms. 11 in Briey. et in Bibl. Rudolphina.22. Magnificat a 4 voci, 3 Madrigali, 1 Mottetto
. Ms. in Bibl. Monacensi 218, 53, n. 257.23. Missa: Aspice Domine
. Ms. in Bibl. Breslaviensi, ubi reperiuntur mss. etiam 8 Mottetti.24. Surrexit Christus, 6 vocibus
. Ms. in Bibl. de Gesellschaft der Musikfreunde, Viennae in Austria.25. Regulae spiritualis melodiae, seu liber spiritualium cantionum
. Antuerpiae, 1617. Sed haec est forsan secunda editio.26. Questo è quel chiaro fonte
, in Collect.: L'amorosa caccia apud Ang. Gardano, 1588.27. Ninfe leggiadre a 9 voc.
in Collect.: Dialoghi musicali apud eundem Ang. Gardano, 1590.28. Canzoni a 5 voci
in Collect.: I diporti apud eundem Ang. Gardano, 1601, et aliae Cantationes in Collect.: Il Trionfo di Dori eiusdem Ang. Gardano, Venezia, 1592, et Antuerpiae 1596 apud Phalese.29. Io me ne vo, a 3 voci in Giardinetto
, editoris Bozi, 1588.30. Deh! torna a me, mio sol, a 3 voci
in Fiori musicali. G. Vincenti, 1592.31. De l'amato chi ama a 5 voci
in De' floridi virtuosi, 1590 eiusdem G. Vincenti.32. Madrigali - Un giorno a pale sacro; Misera non credea, 2° p.; Ma che squallido; Nuova Spoglia; l'Autunno
in collect Fiori Musicali G. Vincenti et Ang. Gardano, Venetia, 1588, 1590, 1592, 1598, 1601. [Pag. 75]33. Dolce mia pastorella
in Florindo apud Amadinum 1596; item in Paradiso apud Phalese, 1596 una cum Qual presso e quel rubino a 5 voci.34. Quattro madrigali: Solo e penoso: Si ch'io mi cred'homai: Occhi miei: lacrime in Paradiso
apud Phalese, 1601, Antuerpiae.35.
Aliae Opellae Baccusianae inveniuntur in collect. D. Andreae Ravernage sub titulo: Harmonia celeste di diversi eccellentissimi musici, Anverse, Pier Phalese, 1593 in 4°; in Symphonia Angelica edita ab Hubert Waelrat, Anverse, Pier Phalese, et Iean. Bellese, l594 in obl.; in Melodia Olympica domini Pier Phillips angli, et in aliis collectionibus.(Cfr. F. J. Fétis: Biographie universelle de Musiciens
, Paris, 1860, T. 1, p. 183, Rob. Eitner, Quellen Lexicon, Leipsig, 1590. VoI, I, p. 257; Firmin Didot freres, Nouvelle Biographie Generales, Paris, 1858, T. IV, p. 45, ubi de Baccusio legitur: "Il fut maitre de chapelle de la Cathédrale de Verone verse 1592, et fut un des primiers musiciens qui, pour soutenir les voix dans la musique d'église, y iviguirent de istruments jonant à l'unison des voix").Baduario-Peraga B. Bonaventura
, quem et Badoer de Peraga vel etiam tantum Peraga nuncuparunt, ex nobilissima Baduaria-Peraghina comitum familia Patavi ortum duxit die 26 iunii an. 1332. Gandulphus vero noster (De 200 Augustinianis Script. p. 107) eius matrem fuisse putat ex domo Principum Carrariensium; ast quidquid de consanguineitate hac sit, certum est Bonaventuram in ipso adolescentiae fiore, paternae domus splendore ac divitiis contemptis, Augustinianum habitum in Patavino coenobio induisse. Postea iuramentorum vinculis iam Augustinianae Religioni perpetuo adstrictus, in patrio gymnasio omnium disciplinarum animum diligenter instruxit. Percelebris Gregorius Ariminensis, Ordinis Generalis, sub die 5 iulii an. 1358 in suo litterarum Registro (Dd, I, p. 52), in Ordinis Archivo asservato, eidem licentiam concessit ad se veniendi quandocumque sibi fuisset opportunum cum socio; et in eodem Registro (p. 202) in Actis Prioris Generalis Matthaei Asculani sub die 14 septembris 1359, haec leguntur: Concessimus fratri Bonaventurae, lectori de Padua, vocem perpetuam in nostris capitulis provincialibus de nostra gratia speciali. Eodem tempore frater Bonsemblantes, provincialis erat Provinciae Marchiae Tarvisinae ab ipso P. Generali Matthaeo Asculano, capitularium compromissorio, in provinciali capitulo electus (ibidem, p. 204). Parisiis inde, ut ex Registris Ordinis (ita Ios. Pamphilus saec. XVI scribebat) colligitur (nunc vero illa registra non amplius existunt), litteris operam dedit, ubi non solum doctoratus insigna suscepit, verum etiam in eodem gymnasio perplures annos Theologiam professus est. Unde vir magnae eloquentiae, magni studii atque consilii evasit. Quapropter an. 1362 ab Innocetio Pp, VI [= 1364 iussu Urbani V] inter novem eximios doctores adnumeratus fuit, qui ipsius iussu Bononiam convenerunt ad erigendum in illo celeberrimo athenaeo theologorum collegium. Quanto tempore Bonaventura Bononiae commoratus est? Non possumus id stricte determinare; hoc certum est an. 1366 Paduam illum iterum moram duxisse, atque ibi Francisco Petrarchae artissimae amicitiae vinculo ac necessitudinis glutino coniunctum extitisse. Eapropter tum ille in obitu fratris Bonsemblantis, Bonaventuram per epistolam plenam utriusque germani laudibus est consolatus tum iste vicissim anno 1374, die 18 iulii in frequentissimis illius exequiis [Pag. 76] eloquentissimam orationem funebrem tanto poeta, tantoque Oratore dignissimam recitavit. Sed accipe nunc epistolae consolatoriae Petrarchae ad Bonaventuram aliquantulam delibationem, cum ex ea clara illorum duorum illustrium fratrum elucescat figura. Et en excellentissimi poetae verba: "Magna ille [Bonsemblans] dudum gloria patriae, magnum Ordinis decus, et eximium fuit. Et quamvis tu supersis, non omittam tamen. Quis non hominum vos spectabat oculis, atque animo suspensus, praesertim ubi casus aliquis forte vos iugeret in consessu publico, aut in via? Quis non vos amabat, et laudabat, et mirabatur? Fraternitas ipsa miraculo addebat, ac raritas, par statura, eadem quasi corporis habitudo, una prope duobus fratribus aetas erat, una certe professio, una conversatio, unus habitus, una Religio, unus ordo, unus splendor Magisterii; pluris existimabantur tales duo fratres, quam quatuor alii, pares licet. Felices parentes dicebantur, qui tale par hominum genuissent. Felix Patavium, ubi geniti essetis, et enutriti nihil est enim quod unamquamque patriam tam felicem faciat, quam suorum civium virtus, et gloria". Ex carentia documentorum parum scimus de eius vita ab anno 1366 ad annum 1379, quo, die 29 septembris ad supremum Ordinis fastigium in comitiis generalibus Veronae habitis fuit evectus. Ex paucis notitiis tamen colligere possumus illum quasi continuo natalem patriam incoluisse; in Patavina Universitate publice docuisse; in ecclesia S. Mariae de Arquà in solemnibus Petrarchae exequiis mense iulio 1374 loculentam habuisse orationem; an. 1375 a Gregorio XI ex Avenione ad Ludovicum Hungariae Regem, nuncium, ut illum ad bellum contra Turcos ineundum induceret fuisse missum, et ex his quae ex Litter. Registris successorum suorum (cum sua deperdita sint) in Generalatus officio colligi possunt, seu melius coniecturari, eiusdem suae Marchiae Tarvisinae provinciae habenas tenuisse una cum totius ordinis rectoratu. Successerat ipse hoc in munere Fr. Guidoni de Bellosguardo, qui, iuxta Crusenium, "sub initium februarii anno 1377 ex hac vita migravit in aliam" (Cfr. Monast. Aug., Part. III (Vallisoleti, 1870), p. 55). - In comitiis gen. Veronae habitis die 17 maii 1377 Prior Generalis fuit renuntiatus, naviterque Ordinem rexit per 16 menses. Post exortum, Urbano VI Pontifice, exitiosum Clementis VII pseudopontificatum, meritissimus Eremitarum Antistes Urbani partes totis viribus defendendas suscepit; quapropter a praefato legittimo Summo Pontifice, hortante etiam S. Catarina Senensi, Sacro Cardinalium Collegio die 28 septembris 1378 titulo S. Caeciliae adscriptus fuit. Purpurae fulgore honestatus, quippe qui vir erat magno consilio, multa prudentia, ac singulari animi costantia, summaque rerum gerendarum dexteritate praeditus, non semel a laudato Pontifice huc et illuc ad tollendos erumpentes schismatum tumultus missus fuit. Inter caeteras nostratis Bonaventurae honorificas legationes ea peculiarem mentionem meretur quam memorat Andreas de Gataris Patavinus, scriptor contemporaneus (Cfr. Muratori, Rerum Ital. Script., Vol. XVII, col. 503) qui scribit: "Mandò (Urbanus VI) per Legato di quelle parti (in Poloniam ad Vladislaum Regem) il Reverendissimo Cardinale Frate Bonaventura della nobile prole di quelli da Peraga della città di Padova, huomo di quel tempo d'ottima e santa vita e di grandissima dottrina, il quale fu dal Re e dalla Regina di Polonia con ferma fede e devotione ricevuto, et in nome del Pontefice confermato il Matrimonio, e quanto era fatto. [Pag. 77]E poi in tutto il paese messe assai uomini di santa vita ad ammaestrare quelli che erano fatti cristiani sulla fede di Cristo, ed altri a battezzare quelli che mancavano; e battezzossi tutta Russia, Lituania e Polonia, che da quel tempo in qua sono state sotto il regimento et obbedienza della Sacrosanta Romana Chiesa. Fece il detto Cardinale in que' paesi molti Vescovadi, Abbazie, Priorati, et altri benefitii, i quali celebravano il Santo Ufficio di Dio. Dopo questo il detto Cardinale riconciliò insieme le due sorelle Regine, e Sigismondo con tutto il paese, et ivi stette fino che piacque al Papa". Anno 1381 una cum duobus aliis Cardinalibus, Dominicano uno, et Franciscano altero, eodem Pontifice mandante, leges composuit pro scholis theologicis Universitatum Italicarum, quae editae fuerunt a Re.mo P. M. Eustasio Esteban. in Analectis Augustinianis, Vol. V, p. 145 et seqq., atque insuper Bullam subscripsit eiusdem Urbani pro concedenda Carolo Duratio Regni Siciliae dominatione. Subscripsit autem tali forma: Fr. Bonaventura Presbyter Cardinalis tit. S. Caeciliae. Ioannes de Tritthehem in suo libro De scriptoribus Ecclesiasticis (Basileae, 1494, f. 82 v.) haec de eius morte habet: "Is fuit vir integerrimae vitae, et ecclesiasticae libertatis patronus constantissimus, utpote qui nihil veritus sit, pro tuenda ecclesiae libertate Francisco Carrariensi, tunc civitatis nostrae Principi, sese opponere, et postulationibus, quanta poterat animi constantia, et vi rationis obsistere. Quamobrem Carrariensis vehementer commotus, procuravit per occultos sicarios (id enim plerique suspicati sunt) ut Bonaventura, tantae praestantiae vir, Romae impie et per quam nefarie occideretur. Is enim sagitta occulto per pontem sancti Angeli missa, immaniter transfixus occubuit: ita occulto, ut neque de homicida, neque de tanti sceleris auctore, pro certo quicquam scire potuit". Quare non pauci cum nostrates tum externi scriptores Baduario nostro martyrii palmam attribuunt, eo quia pro tuenda Ecclesiae libertate impiorum telis confossus occubuit. Contigit hoc facinus, iuxta nostrum Panvinium die 10 iunii an. 1389. Panvinium ego sequutus fui et ante me alii quamplurimi gravissimi historici; sed retinenda sententia illorum qui tenent B. Bonaventuram extremum diem obiisse an. 1385; nam et hoc affirmant inscriptiones eiusdem monumenti, quae erant in Coenobio et in Ecclesia S. Augustini Urbis (Cfr. opusculum meum. Il B. Bonaventura Baduario-Peraga, Roma, 1912, pp. 46 et 48) et Regestum Rev.mi P. Bartholomaei Veneti, eiusdem Bonaventurae in Generalatu Ordinis successoris, qui die 30 Martii 1386 loquitur de Bonaventura tamquam de persona "per bone memorie" (Cfr. Analecta cit. p. 83) id est demortua. Bartolomaeus Venetus, cum esset Tarvisii, videtur die 25 Iunui 1385 hujus mortis adhuc notitiam non habuisse; propterea mihi videtur verius illos dixisse, qui illam accidisse affirmant die 29 iulii vel 1 augusti 1385. Andreas Vittorellus et Augustinus Oldoininus in notis operis Alphonsi Ciaconii: Vitae et Res gestae Pontif. Romanorum et S. R. E. Cardinalium (Romae, 1677) Vol. II, col. 260, in B. nostri Bonaventurae vitae fine haec habet: "Romae in inferiori porticu Augustiniani coenobii optimi Cardinalis imaginem, palmam in manu tenentem, elogiumque martyrium et beatitudinem eius indicans adiectum aspicies"; et en hoc elogium: B. BONAVENTURA PATAVINUS GENERALIS MAGISTER ET CARDINALIS DUM ECCLESIASTICAM LIBERTATEM TUERETUR ROMAE SAGITTA CONFOSSUS PRO CHRISTI GLORIA SUPREMUM IN TERRIS DIEM GLORIOSISSIME CONCLUSIT ANNO 1385. [Pag. 78]
Ex erudito libro Francisci Torrigio de Cryptis Vaticanis (in Roma, 1635, p. 380) discimus B. Ioannem Angelicum Dominicanum accersitum fuisse ad S. Laurentii Sacelli in Vaticano picturas faciendas a Nicolao V, ac ibi cum aliis sanctis nostrum Bonaventuram pinisse cum radiis beatorum. Merito igitur inter beatos ipse recensetur, meritoque de cultu illi praestito noster Herrera ait: "Ingens hujus cultus monumentum durat adhuc in veteri quodam Sacello [S. Laurentii et Stephani] in Palatio Vaticano, in quo Bonaventurae nostri effigies radiis Beatorum coruscat, et titulo Beati ab ipso fere mortis tempore honestatur". Ea, quae scripsit, sunt:
1. Tractatus de conceptione b. Mariae Virginis
. Reperitur Cracoviae in Bibliotheca Iagellonica in cod. 1587. De hoc tractatu Ioannes De Meppis apud Petrum de Alva in Biblioth. Conceptionis, col. 1493, ita loquitur: "Hic eruditissimus doctor, scilicet Bonaventura de Peraga, compilavit Tractatum unum de Conceptione Immaculatae Virginis, qui ab aemulis in morte sua fuit subtractus, sed circa annum Domini 1468 per reverendum doctorem Ioannem de Agatiis, civem Pergamensem, reinventus fuit, et, ne nomen tanti dotoris ignotum remaneret, volui eius dicta in medium referre...", quod per plures paginas facit.2. Vita Christi
seu potius, Meditationes devotae in Vitam Christi, opus divisum in 95 capita, ac editum Nurembergae an. 1472. Reperitur inter D. Bonaventura e Balneoregensis opera, edit. Romana 1588-96, T. VI, p. 349 et seqq.; sed a P. Hyacincto Sbaralea, a P. Bernardino Bonello Ord. Min. et ab editoribus Venetis habitum ut opus spurium eiusdem Doctoris. Oudinus, Commetaria de Script. Eccles., 1722, T. III, col. 405 ait: "hoc opus compositum circa medium vel finem saec. XIV et, spectare videtur ad Bonaventuram Baduarium a Peraga". W. A. Copinger, Supplement to Hain's Repertorium Bibliographicum n. 3564 haec habet: Speculum vitae Christi, [Westminster 1488? Sig. (a-t), 33 II., 148 ff... [Variously attributed to St. Bonaventura, to Cardinal Bonaventura Baduarius and to J. Gorus]. Fabricius-Mansi, Bibloth. Lat. mediae et inf. aet., Florentiae, 1858, T. I, p. 237, scripsit: "Eidem, videlicet Bonaventurae de Padua, Meditationes de vita Christi et in libros sententiarum tomos quatuor tribui video a Holano apud Miraeum in auctorio de S. E. 81, et a Philippo Elssio p. 131 Encomiastici Augustiniani". Existit ms. in Bibl. Iagellonica Cracoviae in cod. 1356, et in cod. 1322 Bibliothecae civitatis v. Troyes in Gallia.3. Commentaria in quatuor libros Sententiarum
. Eius biographi affirmant illa edita fuisse Nurembergae an. 1479 in 4 Tomos distincta, et ibidem an. 1491 in 2 tomos in 4.4. Speculum B. Mariae Virginis
, Ausburgi, 1476 et Strasburgi, 1476. Ms. reperitur in Bibl. Imperiali Viennensi atque in aliis bibl. Iuxta Oudinum, Gandolphum, Possevinum, Warton, Fabricium, Ossingerum, Dupin et alios, qui unanimiter hoc opus nostro Bonaventurae tribuunt, illud impressum fuisse aiunt una cum operibus Divi Bonaventurae Balneoregensis, ast memorati Editores Veneti, Hyacinthus Sbaralea, Bernadinus Bonelli atque R. Patres Ord. M. de Quaracchi illud inter opera spuria Serafici Doctoris, quamvis eius non indignum, reponunt. Primi editores huius opellae videntur etiam nostro Bonaventurae illam tribuere, vel saltem videntur incerti quoad eius attributionem, cum illam compilatam fuisse scribant "ab humili fratre Bonaventura" tantum. (Cfr. Hain, n° 3506 et n° 3567). [Pag. 79]5. Sermones de tempore
, impressi Zwoll, 1479 in fol.; Hagenoae et alibi. Ex his nonnulli sunt inter opera Doctoris Serafici; editores Veneti illos reponunt inter Serafici Doctoris opera spuria. Horum certe quamplurimi ad nostrum Bonaventuram Baduarium spectant.6. Sermones de Sanctis liber I
. Sunt editi inter opera S. Bonaventurae.7. Sermones in Evangelia totius anni
, ms.8. Sermones ad Clerum super diversas materias
. ms.9. Vitae Sanctorum
.10. In canonicam D. Iacobi commentaria. ms.
11. Brevi1oquium
"ubi procedit, ait Gratianus in sua Anastasi Augustiniana, p. 53, subtilissimo modo theolog. a prima causa ad suos effectus, sicut contra philosophica dedutio progreditur ab effectibus ad Deum". Tribuitur etiam hic tractatus tum Seraphico12. In Canonicas D. Ioannis Commentaria
. ms.13. Ternarium sive trinum bonum regiminis conscientiae
. Opus quoque istud inter Seraphici Doctoris opera editum a nostris scriptoribus atque a nonnullis externis B. Baduario tribuitur, uti etiam Itinerarium mentis ad Deum atque opuscula parva, Coloniae 1499; Nurimbergae, 1499, Venetiis, 1478, Argentorati 1499 etc. Ad discernendum an enumerata opera reapse tribuenda sint Divo Bonaventurae vel Baduario, studium unius hominis forsan non sufficeret, ac propterea id aliis relinquo.14. Sermo habitus in exequiis Domini Francisci Petrarcae Poetae laureati a Rev.mo Mag. Bonaventura de Padova Ordinis Erem. S. Augustini. Anno D.ni MCCCCLXXIII, qui postea e generali Ordinis factus est Patriarca Aquileiensis
. Hic sermo extabat ms. in Bibl. Univers. Taurinensis, atque editus ab. Antonio Marsant an. 1836 in 4. Trascriptus fuerat a nostrate Gabriele Bucci, qui male scripsit illum exaratum ac recitatum fuisse an. 1474, dum constat id evenisse an. 1374 et unquam Baduarium Patriarcham fuisse Aquileiensem.(Cfr. meum opusculum, Il B. Bonaventura Baduario-Peraga, Roma, 1912; Denifle, Cartularium Parisiense, T. II, p. 536; Le1ong, Bibl. Sacra, 1723, T. II, p. 622, 644, 668; Gandolphum, Dissert Hist., 1704, p. 104-7; Warton-Cave, Script. Ecc., 1744, T. II, part. II, p. 76; Du Pin, Nouvelle Bibl., 1702, T. XI, p. 84; Ossinger, Bibl. Aug., p. 94; Vedova, Script. Padov. 1836, T. II, p. 78-81; Ferrazzi, Bibl. Petrarchesca, p. 60; H. Hurter. S. J. Nomenclator Litter., Oeniponte, 1899, T. IV, col. 554, aliosque multos).
B. a S. Faustino
, Ord. Erem. S. Aug. Congregationis Discalceatorum Italiae et, ut videtur, Provinciae Mediolanensis, vixit saec. XVII, atque edidit: De Divinae Pietatis vinculis. Mediolani, 1668, 1. vol, in 4°.Baduario-Peraga Ven. Bonsemblantes
, Patavinus, Bonaventurae Cardinalis frater, a Josepho Pamphilo in Beatorum Ordinis indice enumeratur. Angelus Portenari, Della Felicità di Padova, p. 453, affirmat illum natum fuisse die 3 iunui an. 1327. Ex Brevi a Urbani Pp. V. Cancellario Eccl. Parisien. [Pag. 80] VIII Idus aprilis an. 1363 (Cfr. Parini, Il B. Bonaventura Baduario-Peraga, Roma, 1912, p. 8), scimus illum Paduae, Venetiis acTarvisii in iuventutis flore Lectorem egisse; deinde Marchiae Tarvisinae Provinciae an. 1359 Priorem Provincialem extitisse; insuper duobus vicibus Capitulis Generalibus Definitorem interfuisse, ac tandem pluribus annis in Universitate Parisiensi ordinarie sententias legisse. Dispensatus itaque super legibus illius universitatis, ac rigoroso examine peracto, S. Theol. Doctor renuntiatus fuit. Franciscus Petrarcha, cuius amicissimus fuit, illum appellavit: "Magnam gloriam suae patriae, magnum Ordinis sui decus, et eximium". Fuit sane noster Bonsemblans vir doctissimus, nec minus sanctus quam sapiens, ut videri fas est ex epistola dicti Francisci Petrarchae consolatoria ad ipsius fratrem Bonaventuram, data e domo rustica Collis Euganei prope Patavium die 1 novembris an. 1369, in qua inter caetera haec leguntur, relate ad eiusdem mortem: "Cum enim Missam devotissime celebrasset, non multo post seria inter verba cum amicis, repente se deficere cognoscens, suam in cellam properavit, lectuloque acclivis, Davidicum psalmum illum famosissimum "Miserere mei Deus" incipiens, antequam explesset, religiosam illam, atque ut sic dixerim, exceptae actionis animam exhalavit". Contigit insignis Augustiniani Magistri inopinata mors die 28 odobris an. 1369 et non an. 1366 ut asseritur a Portenario l. c.. Merito suspicatum fuit Franciscum Carraram, Regulum Patavinum, ex quo illius tyrannidem sacerdotali pectore execrabatur, mediante aliquo viro perverso, veneno illi occulte propinato, eum e medio sustulisse. Quam suspicionem Capituli Generalis Florentini, an. 1371 habiti, acta, in quibus haec inter alia sancita sunt: "Item, eidem patri priori generali committimus definiendo, quod omnes quaestiones et causas cum omnibus suis dependentiis terminare valeat, principalissime causam mortis reverendae memoriae magistri Bonsemblantis". Laudant Augustinianum praestantissimum omnes fere scriptores, tum exteri tum nostrates, praesertim Curtius p. 52; Gandolfi, p. 107; Ossinger, p. 143 et Lanteri, Postr, Saec. Sex. T. I, p. 267. Eius autem opera sunt haec:1. Lectura super primum, secundum et tertium Sententiarum
. Erant in nostra Patavina in fol. membr. vet. ex Tomasini, p. 75, et in nostra Ratisbonae Lecturae eiusdem super IV Sententiarum. Cod. expl.: "Expliciunt quatuor principia super IV libros Sententiarum Mag. Bonsemblantis de Padua Ord. Herem. S. August.".2. Quaestiones diversae tam philosophicae, quam theologicae.
Sunt. in cod. Vat. Lat. 243 n° 981.3. Sermones multi ad Clerum
;4. et nescio quod utile opus studentibus.
Baldani Fulgentius
, Savonensis, sacrae Theologiae Magister iam ab an. 1620, quo in capitulo generali Romae habito, constituitur Prior conventus Genuensis, et laudatur tum a doctrina, tum a morum probitate. Haec de illo litteris tradidit Augustinus Oldoinus Iesuita in suo Athenaeo Ligustico: Fulgentius Baldanus, Savonensis, poeticis studiis, insignique morum probitate illustris, vixit saec. XVII quo carmina lingua tum latina, tum hetrusca evulgavit in laudem Lucae Grimaldi, Augustini Auriae, et Augustini Pallavicini, Ducum Reipublicae Genuensis. Scripsit et alia vernacula lingua et etiam soluta oratione, quae ita inscribuntur:1. Le Confessioni del servo di Dio F. Alfonso d'Orozco dell'Ordine Erem. di S. Agostino
dal P. Baldani tradotte dallo Spagnuolo, con un compendio dell'informazione della vita dello stesso. In Genova, Tip. di Giuseppe Pavoni, 1624, in 12. [Pag. 81]2. Vita della B. Chiara da Montefalco... ridotta a semplice istoria da quella che scrisse il P. Giacomo Alberici
. In Genova per lo stesso, 1624 in 8°.3. Sospiri di S. Agostino tradotti dal P. Fulgenzo Baldani
, Genova per il Pavoni, 1623 in 12.4. Le meditazioni di S. Agostino tradotte dal medesimo
, in Genova, 1624.5. Orazione e Sermone di S. Agostino fatti nell'estremo di sua vita nella persecuzione Vandalica
. In Genova, Tip. Galenzani, 1644, in 12.6. Vita del Fra Diego Ortiz protomartire nel Regno del Perù, martirizzato l'an. 1571, raccolta dalla cronaca Agostiniana di quel regno; dedicata a Nic. d'Amico, senat. d. republ. di Genova
. Gen. 1645 in 4: di pp. 152. Haec insuper a Mazzuchelli, Vol. II, Part. 5, p. 95 recensentur: "a) Epistola ad Iv. Nicolaum Sanctum Carregam inserita nell'epistole di questo; b) Due Madrigali in lode di Agostino Doria, Duca di Genova, impressi con altri di varii autori nel 1601; c) Varie poesie in lode di Agostino Pallavicini, stampate con altre in Genova nel 1638; d) due Sonetti in lode del Baccelliere Alberto Galenzani del suo Ordine, i quali si trovano stampati coi Sensi d'umiltà di Luca Assarino; e) ed alcune Rime nella raccolta fatta da Leonardo Sanuto di varii Poeti sopra la Vita, Azioni, Miracoli di Dio umanato. In Venezia appresso Sante Grillo e fratelli 1614 in 12. Gli si attribuisce anche una traduzione delle Confessioni di S. Agostino che si dicono impresse in Genova nel 1624 in 12, ma ciò non è certo".(Cfr. insuper Giustiniani, p. 251; Soprani, p. 107; Ossinger, p. 97; Bibliot. dei Volgarizzatori, Vol. I., p. 20 et Lanteri, Vol. III, p. 53).
Ba1dassare Fr. Stephanus
, de Sora in Campania, ortum habuit an. 1769. Decimum septimum annum agens, Augustinianam tunicam induit. Viterbii (an. 1788), Perusiae (1789), et Fani (1791) studia sua perfecit, ac die 22 Nov. 1791 Bononiae Lector est renuntiatus. An. 1793, iam Baccalaureus, docuit Metaphisices Anconae, inde, die 23 Iulii 1796 adivit Viterbium, ibique S. Theol. Magister renuntiatus fuit "Ingenii praestantia", ait Lanteri (Postr. Saec. T. III, p. 321), atque eruditionis amplitudine paucos pares habuit. Nullum fere aut litterarium aut scientificum opus indicari potest, in cuius lectione vir vere encyclopedicus versatus non fuerit". De religiosa vita studiosissimus, sese totum dedit ad vitam communem perfectam in nostris conventibus introducendam. In eius doctrina, morum suavite, prudentia ac regularis zelo disciplinae omnes confidentes, ob mortem Rev.mi Mag. Xaveri Amoretti, Procuratoris Generalis Ordinis, qui die 30 Iunii in conventu SS.mae Trinitatis Suriani, quo se contulerat causa infirmitatis, supremum diem suum clauserat, annos natus 81, in eius locum sub die 9 Augusti 1839 suffectus est ad futurum usque generale capitulum, quod celebratum fuit Romae mense maio 1841, Praesidente E.mo Card. Augustino Rivarola ordinis protectore, in quo quidem munere Commissarius Generalis extitit, ab Urbe absente sacrae visitationis causa Mag. Philippo Angelucci Generali ordinis Priore. Ab officio Procuratoris Generalis absolutus, vitae perfectae communis amore capus se contulit ad Neapolitanum S. Mariae Magdalenae coenobium, ibique inter opera pietatis mansit usque ad obitum, qui contigit an. 1851, aetatis suae 82. Quippe qui erat [Pag. 82] etiam excellens poeta typis evulgavit haec poemata italico sermone exarata:1. La Susanna, Poema pastorale
: Accedit: Tesperio, apologo greco, et: I riformatori, apologo filosofico. Napoli 1834 in 8.2. I congressi degli animali, apologhi cananei con appendice Arabo-Greca
. Napoli, pe' Tipi della Minerva, 1837 in 8°, pp. 81.3 Saggio di poesie sacre e profane
. Napoli, dai torchi del Filiatre Sebezio, 1845 in 8°, pp. 160 et alia quaedam.Balestri Fr. Costantius
, floruit saec. XVII ac edidit: Tesoro spirituale delle gratie et indulgenze concesse da molti Sommi Pontefici alla compagnia de' Cinturati del gran padre S. Agostino et madre Santa Monica. Eretta et costituita in Cremona nella chiesa delli reverendi padri di S. Agostino con quella della Madonna SS.ma di Consolatione di S. Iacobo di Bologna et di nuovo confirmate et ampliate da N. S. Papa Gregonio XV. Cremona, 1627, Tip. B. et Eredi di Baruccino Zanni, in 16.Balestri Fr. Ioseph
, S. Theol. Mag., hodiernus Ordinis Assistens Generalis Italiae, Commissionis Biblicae membrum illustre, vir integritate morum, philosophicis ac theologicis scientiis, linguarum orientalium peritia, atque philologiae intelligentia et eruditione cum paucis corferendus, in oppido v. Sasseta, Dioecesis Pistoriensis, die 2 decembris 1866 ortum habuit. Dato die 22 maii 1881 Florentiae Eremitico Ordini nomine, sine mora nullum praetermisit studii genus aut officii quod laudem dignitatemque sui et Ordinis spectaret. Die 2 februarii 1883 professionem emisit, atque die 21 septembris 1893, studiorum curriculis magna cum laude confectis, primum absolvit divinum sacrificium. Scientissimos magistros inter alios habuit Angelum Ferrata, Augustinum Ciasca et Ignatium Guidi Athenaei Romani decus. Per plures annos postea nostram docuit iuventutem in nostro S. Monicae romano collegio, cuius et Rector extitit. Reversus deinc in suam Tusciae Provinciam, illius Prior Provincialis renuntiatur, ac tandem inter Assistentes Generales Ordinis adnumeratus est. Diu nunc bonus Deus illum sospitet. Opera eius praecipua haec sunt:1. SS. Bibliorum fragmenta Copto Sahidica Musei Borgiani.
Vol. III, Novum Testamentum. Romae ex typ. Polyglotta S. C. de Prop. Fide, 1904 (Pag. LXVIII-509 in fol). Accedit Album 40 tabulas phototypice expressas exhibens ex Phototypia Iulii Danesi. In nostra Ephemeride Analecta Augustiniana Vol. I., p. 41-43 ex alia S. I. cui titulus La Civiltà Cattolica multa atque laudabilia recensentur.2. Di un frammento palinsesto copto-saidico del Museo Borgiano
in Ephemeride Bessarione, T. IV, p. 61-69.3. Il martirio di S. Luca Evangelista
. (Textus Coptus et Versio itala) in eadem Ephem., Series II, T. VIII, p. 128-140.4. Il martirio di S. Teodoro l'Orientale e dei suoi compagni Leonzio l'Arabo e Panigiris il Persiano
(Textus Coptus et Versio Itala) item in eadem Ephem., Roma 1906, fasc. 89, pp. 248-263, et fasc. 90, pp. 151-168.5. Il martirio di Apa Serapione di Banefösi
(Textus Coptus et Versio Itala) item ibidem, Roma 1906, Sez. II, Vol. 10, fasc. 88, pp. 48-59.6.
Permulta edidit in collectione, cuius titulus: Corpus Scriptorum christianorum orientalium, editum consilio Universitatis catholicae Americae et Universitatis catholicae Lovaniensis, curantibus I. B. Chabot, I. Forget, I. Guidi, H. Hyvernat, Parisiis. Noster Balestri [Pag. 83] una cum Hyvernat in lucem emittit Scriptores copticos praesertim illos qui scripserunt: Acta Martyrum. Edidit et alia.Balestri Fr. Joseph
, (ADDITAMENTA, pag. 68) de quo in V. I, p. 82, edidit etiam: Di un celebre passo in "De Doctrina Christiana" del S. P. Agostino. Estratto dal "Bollettino Storico Agostiniano", an. III, n. 6. Firenze, L'Industria Tipog. Via dei Macci 5, 1927, in 8, pp. 13. Biblicae Introductionis Generalis Elementa, Typis Polyglottis Vaticanis, 1932, in 8, pp. VIII - 546: Volumen quatuor partibus coalescens: I. De Textu V. et N. T. - II. De Canone - III. De Inspiratione - IV. De Hermeneutica.Balestri Fr. Vitalianus
, (ADDITAMENTA, pag. 68) Etruriae Provinciae alumnus, in qua et Prioris et Provincialis muneribus magna cum laude pro sua in agendis dexteritate functus est, primam aspexit lucem in oppido vulgo Vernio, Pistoriensis Dioec. die 16 nov. 1889, ac Ordinem Eremitarum S. P. Augustini die 21 oct. 1913 ingreditur, eiusque Regulam die 23 oct. 1907 professus est. Studiis egregie peractis, Presbyter efficitur die 25 aug. 1913, ac se praebet affectum Ordinis amore bonisque moribus. Edidit:1. Il devoto di S. Agostino
. Pescia, Tip. Cipriani di G. Franchi, 1930, in 24, pp. 272.2. S. Agostino Vescovo d'Ippona. Sunto storico della vita
. Firenze, Libreria Ed. Fiorentina 1930, in 24, pp. 66.Balestrieri Fr. Ascentius
, Senensis, cuius gesta, scribit Landuccius, recensentur in serie alumnorum seu filiorum monasterii Ilicetani pag. 28 ubi haec sunt exarata verba: "Fr. Ascentius Barnabae Sen. qui in saeculo Antonius Maria dicebatur anno Dom. 1538 die vero 18 Septembris, relicto prius nostro habito quem susceperat, et Eremitico quondam habitu, tamquam liber per menses quosdam, spiritu bono tamen hinc inde discurrens, reversus est ad pristinum nostrum habitum, quem illi imposuit Rev. P. Fr. Paraclitus Dati tunc Prior, et cum bona gratia omnium, in manibus eiusdem elapso anno fecit suam professionern, et anno 1599, die 4 Octobris, quae est dies S. Francisci, genuflexus, et supplices ad Deum preces fundendo vitam cum morte commutavit. Obiit Iliceti in postremo cubiculo ad dexteram fenestrae viam Senensem respicientis; quod cum prius nonnihil ingrati afferret odoris, eo defuncto ad plurimos annos in suavissimum rosarum spiritum commutatus". Eius cadaver iussu R.mi Archiepiscopi Senensis Camilli Burghesii clausum fuit in arca cipressina et repositum in sacrariis coenobii et Ecclesiae Iliceti. Auctores vitae B. Io. Chisii de Ascentio sic, p. 40, locuti sunt: B. Asentius Sen. Vir innocentiae admirabilis, orans animam Deo reddidit. Beatus etiam ab Herrera in Alphabeto Augustiniano T. I, p. 26, testaturque eum fuisse in sua Congregatione, magistrum novitiorum, Monti Speculi Priorem, et Congregationis eiusdem Visitatorem et Definitorem. Peritissimus erat Ascentius in musica, onusque Magisterii Cappellae pluribus in civitatibus, et praecipue in Metropolitana Sen. retinuit, multas in lucem dedit compositiones et praesertim supra XII Articulos fidei ut vulgo dicitur: Credo grande con il contrappunto. Ac etiam illas quator Antiphonas B. M. V., quae recitantur post completorium ad breviores reduxit notas. (Cfr. Landucci, Sacra Il1icetana Sylva, Senis, apud Bonettos, 1653, p. 132). Iuxta Maracci in Bibl. Mariana, Part. I, pag. 147, Ascentius noster scripsit: nonnulla coelestis spiritu fragrantia carmina pro B. Virginis festivitatibus. Vide ed. Mazzuchelli; Gli scritt. d'Italia, Vol. II, part. I, p. 166.de Balneo Fr. Petrus, natione Italus cuius patriam Christianus Iöcher (T. III, col. 1455) Bagnoream, sive Balneum regium fuisse arbitratur, ac ideo alumnus Provinciae Romanae et filius coenobii Balneoregensis, vixit saeculo XIV, S. Theologiae doctor, qui famam suarum virtutum doctrinae et sapientiae undique sparsit, de cuius operibus duo mss. remansisse post mortem nostri scriptores testantur et sunt haec:
1. Summa de plantu Ezechiae
, et2. Tractatus de virtutibus
; quae extabant iuxta nostrates, Romae in Bibliotheca Canonicorum ad S. Petrum. (Ita Ossinger, p. 98 ex Pamphilo, fol. 67, ex Herrera T. II, p. 277 et ex Torelli, Secol. Agost. T. VI, p. 333).de Balneoregio Fr. Andreas, in divinis disciplinis vir valde eruditus, circa an. 1573 primam aspexit lucem. Cum adhuc aetatis suae tamquam in vere esset, Augustiniamum Ordinem est amplexatus, suorum studiorum curricula Senis peragens; ac inibi an. 1578 extitit cursor et studentium magister, atque an. 1605 illius gymnasii regens. Anno autem 1608 erat Regens Firmi, an. 1609 Papiae, [Pag. 84] et postea Mediolani, quo die 15 aprilis 1615 S. Theol. Magisterium est adeptus. Romam deinc accersitur, ut ad salutaria decreta pro disciplinae in Ordine restauratione condenda totum incumberet, fitque ob id Visitator Generalis Italiae. Praefuit inde, ab an. 1620 suae Romanae Provinciae, ac tandem in patrio coenobio moritur, de se bonum, imo optimum nomen relinquens. Quae scripsit sunt haec:
1. Tractatus de disciplinis theologicis
ms.2. Quaestiones super libros de anima
ms. Asservabantur in nostra Bibl. ad S. Marcum, et expl. "Laus Deo, Beatae Mariae Virgini, et Divo compatrio Bonaventurae in cuius pervigilio haec completa sunt Mediolani".(Cfr. praesertim Quintarelli, Degli Uom. illust. Bagnoresi dell'Ord. Ag. Roma, 1887, 94).
de Balneoregio Fr. Angelus, (ADDITAMENTA, pag. 72) qui an. 1446 erat Provincialis Romanus, reliquit: Relationem Canonizationis S. Nicolai, cui interfuit, tempore nempe Eugenii Pp. IV.
de Balneoregio Fr. Christophorus, S. Theol. Mag., dicitur a Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 400, vir divina humanaque scientia ornatus. An. 1614 Mediolani et an. 1616 renunciatus fuit Senis Magister Regens. Mense maii 1620 Romae celebratum fuit totius Ordinis Capitulum Generale, quo Christophorus noster uti Discretus Provinciae Umbriae intervenire debebat, ast, morte praeventus, pie ad coelum advolavit. Nostrates affirmant illum opus de Venerabili Eucharistiae Sacramento, et alia elucubrasse; verum ubinam haec reperiantur nescimus.
(Cfr. Ossinger, p. 98; Lanteri in Addit. ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 727, et Quintarelli in op. cit).
de Balneoregio fr. Silvester, litterarum ornatu, vitaeque probitate clarus, vixit saec. XV, praecipuasque in Ordine dignitates obtinuit. Perspicaci pollens ingenio an. 1459 is constiuitur de familia in nostro studio Senensi; die 3 martii 1460 fit ibidem cursor, et die 9 augusti eiusdem anni Perusiae Lector. S. Theol. Magister cum renuntiatus fuisset, an. 1468 Senas iterum mittitur Studiorum Regens. Praefuit inde Capitulo Prov. suae Romanae Provinciae mense aprilis an. 1470 Tibure celebrati, et an. 1475, tempore Quadragesimali, conciones habuit Tridenti, qua occasione fecit (ita apud Torellium, Secoli Agost., T. VII, p. 237) magnam disputationem pro B. Simone, et magnum honorem habuit. Erat autem iste B. Simon puer quidam, qui praefato anno, die 24 maii, a Judaeis saevissime trucidatus fuerat, quique postea plurimis miraculis corruscabat. Huic puero Silvester noster veri martyrii, gloriam validissimis argumentis vindicavit contra aliquos, qui illi hunc honorem adimere contendebant. An. 1476, mense iunii Romae celebratum fuit Capitulum Ordinis Generale, et in eo ipse regimini suae Romanae Provinciae, usque eo a magistro Ambrosio de Cora detento, suffectus fuit. Fit postea totius Ordinis Procurator Generalis, anno videlicet 1483, quo, die 24 ianuarii, sermonem habuit in exequiis Cardinalis Rothomagensis Ordinis Protectoris, qui praecedenti die obierat. Tandem, vita, functo Ambrosio Corano, die 17 maii 1485, Ordinis Vic. Generalis constituitur. Hoc tamen officium parum tenuit; nam quatuor post menses, die nempe 13 sept. eiusdem anni, vitam cum officio in patrio coenobio dimisit, et haec sunt quae exaravit:
1. Conclusiones cum earum declarationibus edite a Rev. Sacre theologie Magistro Silvestro de Balneoregio ordinis fratrum heremit. S. Augustini, super Canonizatione Beati Symonis Tridentini quem impia Gens Hebrea in contemptum fidei cristiane crudeliter enecavit ad Rev.mum Episcopum et Tridentine civitatis principem d.num Iohannem Inderbach
F. 9 b. Ep. data: Padue die VI Decembris MCCCCLXXV. s. l. a, et typ. u., 34 ll, 9 ff. (Cfr. Lud. Hain, Repert. Bibliogr. n° 15203). [Pag. 85]2. Quaestiones theologicae
. Olim erant, iuxta Gandolphum, p. 313, Patavi mss. in nostra Bibl.3. Sermo funebris habitus in exequiis Cardinalis Rothomagensis Ordinis Eremit. S. Augustini Protectoris.
4. De subiecto Theologiae
, ms.5. De potentia generandi in divinis
, ms.6. De nobilitate intellectus et voluntatis
, ms.7. Discursus de Passione Christi
, ms.(Cfr. Elssium, p. 624; Herrera, T. II, p 389, Ossinger, p. 98; Possevinum, Appar. Sacr., Vol. III, p. 218; Fabricium-Mansi, Bibl. cit., T. VI, p. 478; Mazzuchelli, Scritt. d'It. cit. Vol, II, part. I, p. 65, et alios).
de Balneoregio Sylvester, (ADDITAMENTA, pag. 72) quem memoravimus in Vol. I, p. 84, quique fuit orator non spernendi nominis, videtur auctor esse etiam Sacrorum quadragesimalium sermonum, qui asservantur Romae in Bibl. Angelica, cod. 1049 (R. 8, 3), saec. XV, ff. 122, nam fol. 119 legitur est fratris Sylvestri.
Balzofiore Fr. Philippus
, poëta ac orator praestantissimus in oppido Forio Aenariae insulae e piis ingenuisque parentibus an. 1830, die Deiparae Immaculatae Conceptae sacro ortum habuit. Adhuc peradolescens, vix duodecimum annum agens, e Neapoli a R.mo P. Palermo, qui pueri eximium ingenium atque praeclaras animi dotes suspexerat et sibi amoris signis devinxerat, ad Urbem ductus, habitum Eremitarum S. P. Augustini, summa cum laetitia induit, ac anno 1846 Tolentinum versus proficiscitur ut inibi tirocinium perageret. Votorum professione emissa Recinetum mittitur, ubi adeo in philosophicis ac theologicis disciplinis profecit ut testimonia laudabilissima a suis praeceptoribus promeruerit. Ita enim de illo R.mus P. Belluomini scribebat anno 1847: "Egregio a natura instructus ingenio magnam addiscendi voluntatem habet, plurimum proficit in psicologia. Quoad mores laudabiliter se gerit". Et an. 1848 "Fervens et velox habet ingenium; assidue studet, et magna cum laude Ethicae vacat. Nunc bene se gerit". Anno vero insequenti: "Huic est naturalis ingenii dexteritas; hanc auget assiduo studio; principatum obtinet in Theologia Dogmatica, lingua graeca ac historia ecclesiastica; meretur promoveri saltem ad Pro-Defendetatum. Religiosis actibus assiduus". Interim in civitate Lauretana ordinatus, ubi Verbum caro factum est et habitavit in nobis, primum Deo litavit ostiam. Et cum omnium princeps in scientiis percolendis ac in disputationibus evolvendis evaderet, periculo laudabiliter peracto, Lector efficitur. Inde Romam a Superiore Generali accitus honestam ducens vitae rationem, per plures annos dissertissime alumnos docuit. Anno 1858, coram octo examinatoribus pro Regentiae laurea obtinenda magna cum laude examen subiit, et quinque post annos, die videlicet 8 decembris 1862, in S. Theol. Magister est renuntiatus. Variarum Academiarum fuit socius, a Summo Pontifice pluries benedictus, ab omnibus ob eius comitatem, scientiam atque auream eloquentiam dilectus, ac existimatus. "Egli - ita scripsit illustris Card. L. Tripepi in suo funebri elogio, angiolo dalle care fantasie, al suono dolcissimo di una cetra sempre immacolata e santa, coll'incantevole parola della poesia, che per lui non era ciancia sonora, ma apostolato e missione pel vero e pel bene, rapiva a sè gli animi della gioventù, traeva i cuori a Dio fonte d'ogni bellezza, che è luce del vero, li legava alla religione, origine d'ogni sincera ispirazione, e mostrava che sulla fronte del genio la più bella ghirlanda è quella intrecciata dalla fede; ghirlanda che al mutar del tempo, non perde mai la fragranza, ed anche quaggiù si abbella di una gloria immortale, segno di quella che l'aspetta ne' cieli. Egli all'opera solenne si rivolge di sacro oratore [Pag. 86] e la compie con applauso e frutto che io non saprei ritrarre. Con quella parola che unisce il cielo e la terra, ora gemebonda e melanconcia, ora soave e delicata, ora robusta e fulminea, sempre ispirata al suo nobile scopo, sempre conforto alla virtù e sgomento all'empietà, si appalesa oratore, per la cui tomba par dettato l'elogio scritto da S. Gregorio Nazianzeno od altri che sia, in cui dicevasi che il sasso funereo premeva e rendeva muto un labbro, che in tutto avea favellato con eloquenza. Si mostra degno seguace e spesso emulo fortunato dei Flechier e dei Mac-Carty, e affilando le armi alla tempra che or si conviene, al secolo incredulo parla di fede, al secolo corrotto, di purezza, al secolo torbido, di pace, al secolo decaduto, di grandezza. Di sua voce fa risuonare le più splendide chiese d' Italia, dalle Basiliche Lateranense e Vaticana a quante altre son mai in Roma, Napoli, Firenze, Milano, Venezia, Torino, Modena, Reggio, Trieste, Genova, Lucca, Pisa. E con facondia sempre affettuosa, spontanea, ricca, forbita, dotta, sveglia dapertutto prodigi d'entusiasmo e di ammirazione, viene a rinomanza di celebre fra gli oratori, leva tanto grido, che a stento la riverenza dei sacri templi raffrena i plausi, i quali fuori del tempio scoppiano in fragorose ed unanimi ovazioni". Reliqua praestantissimi hujus viri vita fuit continua lucta pro veri et justitiae triumpho obtinendo, et jam laboribus et infirma valetudine fractus apud Castrum Maris Stabii, quo ad sublevandas suas depressas vires sese receperat, improvisa morte die 20 Augusti 1877 ad superos evolavit. Scripsit edititque:1. Studi giovanili oratorii e poetici
. Roma, fratelli Pallotta, Tipografia, Piazza Colonna, 1859, 1 vol. in 8° pp. 373. Poeses reimpressae fuere, sed locupletatius ab iisdem Typogr. an. 1860 sub hoc titulo: Religione ed Arte.2. Parole di laude all'illustre martire di S. Chiesa S. Giorgio, protettore dell'antica terra di Monteappone nel Piceno, quivi dette nell'Aprile 1859.
Fermo, Tip. Paggasassi, 1859.3. La Madonna. Lavoro del P. Filippo Balzofiore, Regente Agostiniano, Socio d'onore dell'Artistica Congregazione dei Virtuosi al Pantheon e membro di molte insigni accademie italiane
, Roma, Tipografia Cesaretti, Via dell'Umiltà n. 79,1801. 1 vol., in 8°, pp. 291. Locupletatius et correctius hoc opus fuit postea reimpressum an. 1864 a Tip. Pallotta.4. Orazione funebre del P. Antonio Bresciani d. C. d. G. detta dal P. Filippo Balzofiore nella Chiesa di S. Lorenzo in Lucina il 3 Aprile 1862
, Roma, Tip. Forense, 1862.5. I Ventitre Martiri Francescani canonizzati il dì 8 Giugno 1862, Discorso detto nel 1° giorno del solenne triduo nel tempio di Aracoeli
. Roma 1862 Tip. di Giov. Cesaretti, opusculum pp. 20 in 8°.6. La Fraternità. Ragionamento detto nella chiesa di S. Maria Maddalena in Roma nel giorno sacro a S. Camillo de Lellis
, Roma, Tip. Cesaretti 1862.7. Gesù Cristo. Conferenze del P. Filippo Balzofiore, Agostiniano
. Roma, 1864, fratelli Pallotta Tipografi, vol. I, in 8°, pp. 408.8. Orazioni Panegiriche del P. Filippo Balzofiore Agostiniano
. Roma, 1864, fratelli Pallotta tipografi, 1 vol., in 8°, pp. 315.9. Della venerabile Serva di Dio Anna Maria Taigi, tratti principali della sua vita
. Roma, 1865, fratelli Pallotta. 1 vol, in 16°, pp. 142.10. Del Culto di Maria. Conferenze per il mese di Maggio
. Roma, 1867. Tipografia fratelli Pallotta. 1 vol., in 8°, pp. 368. [Pag. 87]11. Sulle sette parole di Gesù sulla croce. Due esposizioni del P. Filippo Balzofiore Agostiniano
. Libreria ed Agenzia ecclesiastica di G. Amori, editrice, Palazzo del Governo Vecchio, 41 Roma, in 8°, pp. 103 et apud Pallotta 1868.12. Della vita del Venerabile Servo di Dio Stefano Bellesini, Parroco Agostiniano, per il Maestro Filippo Balzofiore del medesimo Ordine
. Roma, fratelli Pallotta, tipografi editori, 1868, pp. 168, in 12.13. La chiesa dei primi Padri. Lezioni sugli Atti degli Apostoli per il P. Maestro Filippo Balzofiore, Agostiniano, dette in Roma nella chiesa del suo Ordine
. Roma, Tip. Pallotta, 1870, 1 vol., in 8°, pp. 492.14. I mali del mondo e la provvidenza divina. Lezioni scritturali sul sacro libro di Giobbe, dette in Roma dal P. Filippo Balzofiore, Agostiniano
. Napoli, tip. di Angelo Trani, Conte di Mola a Toledo 13, 1871 in 8°, pp. 307.15. Inaugarazione del terzo anno della Società primaria Romana per gli interessi cattolici. Discorso del R.mo P. M. Filippo Balzofiore Agostiniano, e relazione pel secondo anno 1872 esibita dalla presidenza della Società
. Roma, 1872. Tipogr. Befani. Opusculum in 8°, pp. 154.16. I misteri della Vergine, tratti dal - Capitolo I del Vangelo di S. Luca. Sermoni per il mese Mariano con - nove discorsi sul. l'Assunta, del P. Filippo Balzofiore Agostiniano
. Roma, tip. e libreria di Roma del cav. Alessandro Befani, via delle Stimate 23. 1874, in 8°, pp. 371.17. Un'ora di passatempo
. Tip. e Libreria di Alessandro Befani, via delle Stimate, 23. Roma, 1875.18. Bellezza e Amore. Nuovo Mese Mariano dedicato alla Madonna di Lourdes per Filippo Balzofiore, Agostiniano
. Napoli, pei tipi di Salvatore Marchese, via de' SS. Filippo e Giacomo, 21, 1877, vol. in 12°, pp- 337.19. La Chiesa Cattolica e i bisogni dell'uomo. Quaresimale del P. Filippo Balzofiore, Agostiniano
. Roma, Tipografia Forense della Campana di S. Pietro. Vol. II.20. Poesie inedite
. Napoli, Tipogr. Festa, 1905 in 12°, pp. 110. Aliae Poeses et orationes sacrae reperiuntur sparsim in aliquibus ephemeridibus, praesertim in ea quae vocabatur: La Campana di S. Pietro, sicut circumfertur libellum perpulcrum cui titulus: P. F. Balzofiore. Le Ricreazioni Regolate, ovvero scorta fedele per ben regolare le ricreazioni. Napoli, Lorenzo La Pegna, Trinità Maggiore, n. 42, 1890. At non potui comperire an certo sit opus eius necne. Reperiuntur etiam sequentia eius scripta autografa, nunc asservata in archivo Ordinis, videlicet:1. Elogio funebre del celebre Maestro, Cav. Giovanni Pacini.
2. Nella Solenne Canonizzazione di Santa Germana Cousin. Parole del P. Filippo Balzofiore, Agostiniano.
3. Nel Triduo solenne di S. Maria Francesca delle Cinque Piaghe nella Chiesa di S. Carlino in Roma. Orazione panegirica del P. Maestro Filippo Balzofiore, Agostiniano, Consultore della S. Congreg. dei Vescovi e Regolari.
4. Il SS.mo Cuore di Gesù Cristo. Orazione panegirica detta nella Ven. Chiesa della Pace dal P. Filippo Balzofiore Agostiniano il dì 9 Giugno 1861.
5. Al glorioso S. Rocco. Parole del P. Filippo Balzofiore, Agostiniano, dedicate all'ospitale Banco, 1865.
6. Discorso accademico sulla musica sacra.
7. I Martiri Gesuiti beatificati da S. Santità Pio IX nel 1867. Orazione Paneginica detta nella Chiesa del Gesù in Roma dal P. Filippo Balzofiore, Agostiniano.
[Pag. 88]8. Tobia e l'educazione della famiglia.
9. Di S. Giacinta Marescotti. Orazione panegirica detta nel Febbraio del 1868 nella Chiesa dei Nobili Sacconi al Foro Romano dal P. Filippo Balzofiore, Agostiniano.
10. I Defunti. Discorso.
11. Di S. Leonardo da Porto Maurizio. Orazione panegirica per il P. Maestro Filippo Balzofiore Agostiniano, 1868.
12. Per Professione d'una Monaca Filippina senza voti. Parole.
(Cfr. Perini, Studio Bio-Bibliografico sul Card. Agostino Ciasca. App. I, p. 174 et seg. ubi reperitur eius effigies).
Barba Fr. Io. Iacobus
, Neapolitanus, S. Theologiae Magister, vir apprime doctus, et egregie cordatus homo, an. 1534 eligitur prima vice Ordinis Procurator Generalis, atque iterum an. 1543; et cum hoc munere fungeretur a Paulo III, anno postero, Sacrario Apostolico praeficitur. Duobus post annis, die 25 maii creatur Episcopus Interamnae in Aprutio, unde postea a Iulio III die 3 iulii ad Interamnensem Ecclesiam translatus fuit. Apostolici Sacrarii praefecturam exercuit sub Paulo III, Iulio III, Marcello II, Paulo IV et Pio IV, quibus acceptus fuit, et Pauli IV ante pontificatum familiaritate gavisus fuerat. In congregationibus quae gravissimis de rebus coram Summis Pontificibus haberi solent, suae saepe doctrinae amplitudinem ostendit. Anno 1568 magna cum laude Concilio Tridentino interfuit. Erga Augustinianum Ordinem, uti refert Ughellus, T. I, col. 762, n. 51, ingenti zelo exarsit, quamvis plus aequo forsitan in eiusdem Ordinis negotia tractanda se libenter ingereret, variisque vicibus supremos illius gradus tentarit; quapropter Paulus IV hunc nimium zelumtemperare cupiens die 19 iulii 1559 apposite decrevit, ne quis Regularis Episcopus ullum dignitatis gradum in respectivis Ordinibus assequi posset. Tandem dum Interamnae Romam pergeret, gravi quodam morbo correptus, Utriculi obiit die 1 octobris 1566, atque interim clam delatus in Cathedrali sepelitur. Eius extat quaedam Epistola in cod. 119, f. 82, Bibl. Angelicae Urbis, et quaedam aliae eiusdem Epistolae sunt in Archivo Ordinis. Haec fere ad verbum ex Chronhistoria Angeli Rocca de Sacr. Apost. p. 345, et ex Lanteri Erem. Sac. Aug., Part. I, p. 95. (Cfr. etiam Nic. Palma, Hist. Interamnae, T. III, p. 21).
Barbarossa Fr. Paulus Aemilius
, in oppido Trivilii natus, Eremitarum Institutum in Congregatione Lombardiae suscepit. In praecipuis Italiae urbibus summo plausu conciones habuit. Eum Fridericus Cardinalis Borromaeus, Archiepiscopus Mediolanensis in primis dilexit, eiusque opera in gravissimis suae Dioecesis negotiis usus est. Seriis studiis amoena quoque permiscuit, poesim praesertim, atque historiam. Conventus S. Pauli Papiae an. 1593 Prior invenitur. Per varios honorum gradus ad Vicarii generalis Congregationis suae officium ascendit, electus ad id muneris in comitiis habitis an. 1612 in coenobio Mediolanensi S. Mariae Coronatae. Religiosis virtutibus claruit, facundia, comitate et oris maiestate conspicuus. Obiit Trivilii die 14 decembris an. 1614. Ita Philippus Argelati in Biblioth. Script. Mediolanen., T. I, Part. II, col. 115. Quae scripsit sunt haec:1. Opus de B. Maria Virgine super Cantica Canticorum Salomonis
. Ms. extabat, iuxta Moraccium in Biblioth. Mariana, Vol. II, p. 209, in nostra Biblioth. Mediolani. [Pag. 89]2. Minervae corona tribus insignita gemmis inventa indicatione Fr. Pauli Aemilii Barbarossae
, an. 1584.3. Quatuor temperamenta aetatisque temperamentorum mistica theoria
, 1584.4. Divini amoris encomia ad R. Benignum de Cremona.
5. Canzoni VIII spirituali in versi sciolti.
Pavia, Tip. Vicani, 1594 in 4.6. Sonetti e Madrigali alla B. Chiara della Croce
. Innanzi ed in Appendice alla vita della medesima Beata. In Roma, 1610.7. Canzone eroica per il glorioso Serafico S. Francesco
quae invenitur parte I Corona Apollinis Petri Hieronymi, p. 121 et segg. Item in opere cui titulus: Sette Canzoni di sette famosi autori in lode del Serafico Padre San Francesco e del sacro monte della Vernia raccolte da Fra Silvestro da Poppi, minore osservante. Firenze presso Giov. Antonio Coneo e Raffaele Grossi, 1606 in 4°. Item "pur Volunaro Tienar, l607 in 4" et iterum per Giov. Antonio Coneo, 1609, in 4°.8. Rime spirituali e Morali ed altri Versi
qui inveniuntur in nova Collectione versuum sacrorum, quos excellentiores Italiae Poetae composuerunt de Mysteriis Vitae et Mortis Christi Domini nostri ac de Regina Coeli, et Eugenius Petrelli Venetiis collegit et ibidem in lucem edidit apud Antonium Pinelli, 1616 in 12.9. Scala di Giacobbe ad istrutione de Predicatori.
ms.10. Scudo o specchio de' Predicatori
: ragionamenti 25. ms.11. Constitutiones 95
quas fecit tempore Vicariatus pro reformatione suae Congregationis et alia.(Cfr. Calvi, Delle Mem. Ist. della Congr. Osserv. di Lombardia, p. 423; Ossinger, 1. c. p. 101 ; Mazzuchelli, b. e. 1. c. Vol. II, parte I, p. 274; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 181 et alios)
Barberini Fr. Bartholomaeus
Augustinus, Papiensis, S. Theol. Mag., claruit saec. XVIII non minus humanarum litterarum cultu, quam vitae morumque integritate. An. 1760 erat studens Placentiae, an. 1765 cursor in patrio S. Augustini coenobio; an. 1767 Lector Mediolani ad S. Marcum,; an. 1771 Bononiae Bacc., ac tandem S. Theol. Mag., fuit renuntiatus. An. 1782 erat iterum Papiae, ac inibi edidit: Critico Storica esposizione della vita di S. Severino Boezio, Patrizio, Console e Filosofo celebratissimo. S. a. [1782, 28 iulii] nella stamperia del R. ed I. Monastero di S. Salvatore, in 8.(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 339)
Barbero Fr. Carolus Iuvenalis
, Carmaniolensis, Congregationis Augustinensium Discalceatorum Italiae, floruit saec. XVII, ac edidit: Vita di S. Pancrazio. Carmagnola, 1655. Ad Ordinem Servorum B. Mariae Virginis postea transivit, atque inibi nonnullas alias opellas typis mandavit.(Cfr. Della Chiesa, Catalog. cit. p. 152).
Barbieri Fr. Augustinus
, morum gravitate atque pietate clarus, floruit saec. XIX., et typis dedit: Brevi notizie istoriche sulla vita del B. Simone de' Fidati da Cascia, sacerdote Agostiniano. Firenze, Tip. del Giglio, 1835.Bariano Nicolaus
, Placentinus, floruit saec. 15 labente, praesertim ab an. 1477 ad an. 1508. Circa annum 1482 philosophiae schola ei commissa fuit Pisis, ubi erudiebat suos in rerum divinarum scientia. Fuit Academiae Pisanae Theologiae professor. "Scriptor praestans (ita Fabroni in Hist. Acad. Pisanae, Vol. I, p. 296) [Pag. 90] tum in deferenda veritate, tum in notandis corrigendisque deerantium vitiis et in instituendo docendoque prudentissimus plura emisit quae ad existimatione hominum dimanarunt. Ex his commemorantur orationes ad populum esurialibus feriis habitae, quas Herculi Atestino Ferrariensium principi nuncupavit, et in quibus saluberrima ad vitam moderandam praecepta continentur, elogia quoque sanctorum multa quibus Agiologiorum titulus fecit". Ex his literis nuncupatoriis, ad Herculem Atestinum datis, clare cernitur Borianum nostrum ad Insubricae Augustiniensium Congregationem pertinuisse, ac ideo corrigendus noster Torelli T. VII, p. 251, aliter scribens Barianus fuit et iuris Pontificii consuitissimus, ac ideo exorta controversia de praecedentia inter Augustinianos et Minores, ipse sui Ordinis causam acerrime defendit, atque victor evasit, primis iliius temporis iuris consultis, ipsius sententiae album calculum adiicientibus. Hi fuerunt Iason, Decius, Felinus aliique illius temporis iurisconsultissimi. Aliam item celebrem habuit contentionem de Montibus pietatis, quos ipse tamquam illicitos reprobabat. At in hoc certamine adverso marte pugnavit. Laudatur ab omnibus nostris, praesertim ab Herrera T. II, p. 194, Gandolpho, p. 268, Ossinger, p. 102 et a Lanteri, T. II, p. 130, nec non a quamplurimis externis, praecipue a Mazzuchelli, Vol. II, part. 1, p. 362, a Moreri, T. IV, p. 407, ab Henrico Warthon in Append. Hist. Lit. Guillelmi Cave, p. 216 et ab aliis qui recensentur ab Ossinger. Opera praeclarissimi Piacentini sunt:1. De Monte Impietatis
(In fine): Impressum in alma Civitate Cremonae anno Dominicae Salutis MCCCCLXXXXVI nonis octobris ? in 4° (Hain 2463) ff. 34 a - i, charact Rotund. 11. 40 f. 1°. Domino suo Rev.mo D. Georgio Albanensi Episcopo et sanctae Rom. Ecclesiae Cardinali dignissimo fr. Nicola Barianus de Placentia indignus professor Theologiae Ordinis Eremitarum divi Augustini regularis observantiae". Epistola dedicatoria data est: Mediolani Kal. Iunii, 1494 (Vide et Pellechet, n°. 1846, et Proctor, 6931). Hoc opus postea evulgatum fuit a doctissimo Saffi, et reimpressum in libro Dorothaei Asciani (Id est) Mathiae Zimmermanni de Montibus Pietatis, p. 964, Lipsiae typis Bavarianis, 1670 in 4°. Extat in Biblioth. Regia Parisiis, in qua etiam habetur: Defensorium Montis Pietatis contra figmenta aemulae falsitatis, praecipue in Nicolaum Barianum per Fr. Bernardinum de Bustio de Mediolano, Ordinis Minorum Mediolani, 1497 in 4°.2/3. Causa Vitaliana de praecedentia heremitarum et minorum per clarissimum Theologum Nicolaum Barianum de Placentia ordinis ipsorum heremitaram divi Augustini observantiae, decisa
. (In fine): Impressum Cremonae per magistrum Carolum Derlerium. Anno Domini millesimo quingentesinio octavo Idibus aprilis. In 4°. char. goth. duobus columnis cum registro - a - c. (Cfr. Molini, Operette Bibliogr., Firenze, 1858, p. 136. In cod. 1182 Bibl. Angelicae Urbis adest idem opus et est Card. Raphaeli Riario dicatum. Vide Narducci, catalogus cit. p. 492).4. Quadragesimale et quodlibeta 77 Quaestionum praedicabilium editum per clarissimum S. Theol. doctorem Nicolaum Barianum de Placentia Ord. Erem. S. Augustini
, Bononiae, per Ioannem Antonium Platonidem 1501, in 4°.5. Sanctuarium, Agiologus dictus, seu Conciones in festis Sanctorum.
6. Commentaria super logica nostri Pauli Veneti, quae citantur ab ipso Bariano, in opere
: De Montibus impietatis. [Pag. 91]Barilari Fr. Thomas de Talamello
, S. Theol. Mag., Provinciae Romandiolae alumnus, vir fuit, ut ait Ossinger, p. 887, in dicendi genere clarus, in concionando gratissimus, integritate vitae et eruditione commendabilis, nec non S. Scripturae expositor excellens. Creatus fuit S. Theol. Magister die 24 Octobris 1615; mense maii anni insequentis Prior monasterii S. Augustini Ticinensis, quo statim experiri potuit quam infensi erant nostratibus canonici Regulares Lateranenses. Propter eius prudentiam, doctrinam, morumque probitatem die 26 aprilis an. 1618 Comes Palatinus fuit institutus a Magistro et in Sacra Theologia Doctore Fr. Nicolao Bussetto Derthonensi eiusdem nostri Ordinis clarissimo alumno, atque an. 1620, in Capitulo Generali Romano fuit praefectus suae Romandiolae Provinciae. Adhuc vivebat circa an. 1630. Eius opera sunt:1. Rationale utriusque potestatis ecclesiasticae ac iurisdictionis S. Matris Ecclesiae Catholicae cum obedientia in utroque foro, nec non clericorum immunitate libertateque, collectum praecipue ex Augustini simulque Augustinianorum doctrina
. Ticini Regi, 1613 in 4°. Hoc in opere, pag. 102, fit mentio de Universitate Mexicana civitatis v. Vera Cruz ac editum fuit iterum ibidem an. 1617 et 1618 in 12°.2. Lectiones in psalmum De profundis
. Papiae, Iacobus Audizonus, 1616.3. Expositio in canticun B. semper Virginis Mariae, nempe super Magnificat
. Arimini, Symbenius, 1620. in 4°.4. Tractatus de corrigia Augustiniana
, Arimini, 1620.5. Speculum clarissimum verissimumque utriusque habitus nigri et albi heremitici Augustiniani
. Arimini, 1620 in 4°.6. Discursus praedicabiles saper Adventum Domini
, pro quibus edendis facultatem obtinuit sub die 1629.(Cfr. Baxium, Elssium, Herrera, T. II, p. 462; Maracci, Bibl. Mariana, Vol. II p. 416; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 82; Hurter, Nomencl. Litt., T. I, p. 241, 2dae ed.; Lopez, Addit. ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 348; Maiocchi-Casacca, Codex Dipl. cit. Vol. IV, pp. 248-260 et alios).
Barilli Fr. Ludovicus
, Bergomas, Congregationis nostrae Lombardiae theologus, fuit Ducis Mediolani confessarius. S. Carolus Borromaeus, ut scribit Ossinger, p. 104 atque Herrera, T. II, p. 22, eum summopere aestimavit, et anno 1565 Episcopo Brixiensi socium adiunxit, ut in locis suae iurisdictionis disponeret canones circa celebrationem Missarum et administrationem sacramentorum, quod negotium cum magna prudentia, atque doctrina peregit. Fuit etiam variorum conventuum Prior, et Archiepiscopi Mediolanensis theologus et consultor. Exorta Cremonae inter nostram et aliam religiosam familiam haud levi de re litteraria contentione, decretum fuit ut quaestio, proposito vincenti magno praemio, coram Episcopo in Cathedrali Ecclesia publice disputaretur. Ex nostris in arenam descendit iste Ludovicus Barilli, qui ita egregie se gessit ut et victoriam et praemium retulerit. Mortalem tunicam exuit an. 1597, die 18 maii. Celebratur a Io. Maria Mazzuchelli, Vol. II, part. I, p. 392, a Christiano Iöcher et a Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. III, p. 172 a quo haud fere ad verbum accepimus et male vocatur Barile. Praelo Ludovicus tradidit: Quadragesimale Ambrosianum, in quo unicuique Evangelio, praeter ipsius expositionem, speciales tractatus apponuntur... a R. P. F. Ludovico Barillo Bergomen. Congreg. Erem. S. Augustini [Pag. 92] observant. Lombardiae theologo editum. Bergomi, typis Comini Venturae, 1594, in 4° et iterum "Tabulae illustratum industria R. P. Iacobi Bergomen. a Sarnico eiusdem instituti Vic. Generalis" cuius Ludovicus extiterat peramatus praeceptor, iisdem typis, an. 1601 in 4°. Asservatur in Bibl. Angelica de Urbe sub litt. d. 6. 19.Bariola Fr. Aloysius
, Mediolanensis, alumnus Provinciae Lombardiae, ortus est secunda medietate saec. XVI. In Ordinis Regestis invenitur Studens Bononiae an. 1585, Cursor Perusiae an. 1587 et ibidem anno in sequenti magister studii, an. 1590 Lector Papiae atque ibidem mense Maii 1591 Baccalaureatus gradu decoratus; anno denique 1592 sacrae theologiae doctor declaratus fuit. Docuit postea in Ordinis gymnasia, et Mediolani, quo Insubricam Provinciam gubernavit, fuit Matricis Ecclesiae poenitentiarius, Congregationum S. Officii et Indicis consultor, ac librorum imprimendorum pro Ill.mo et Rev.mo D.no Friderico Card. Borromaeo Archiepiscopo censor. An. 1608, die 18 Iulii commissarius constitutus fuit in Conventu nostro Papiensi ob nonnullas perturbationes illic inter Patres circa celebrationem novi capituli atque electionem Prioris obortas. An. 1620 in Cap. Generali, Romae celebrato, propositus fuit, secundo loco, ad officium Procuratoris Generalis obeundum, sed electus evasit Mag. Guillelmus Fulginas. Dicitur ab Ossinger in Bibliotheca Augustiniana, p. 104: "vir insigni spectataque virtute praeditus et in sacris canonibus summopere versatus". Mortalitatis vestem exuit die 30 Aprilis 1628 aetatis suae 60. In lucem dedit quae sequuntur:1. Flores Commentariorum R.mi D. Francisci Pegnae in directorium Inquisitorum collecti. Opus sane pensile doctoribus, theologis, confessariis Relugiosis omnibus. His accessit Summarium Bullarum S. Officio deservientium una cum disputatione de auctoritate Extravagantium utilitate. Addita sunt notabilia circa Propositionum qualitates et mulierum sollicitationem in Sacramento Poenitentiae aliquando occurrentem. Novissime apposita fuere nonnulla consilia pro foro conscientiae satis utilia.
Mediolani apud Ieronymum Bordonum, 1610 in 8: Haec omnia fuerunt ab auctore recognita et aucta et typis iterum Mediolani apud Haeredes Pacifici Pontii et Io. Baptistam Piccalem Impressores Archiepiscopales, an. 1625, in 8 demandata sub hoc titulo: Flores Directorii Inquisitorum collecti a Fr. etc. Accesserunt hactenus de sollecitatione poenitentium, de Propositionum gradibus et qualitate. Plura hic consilia amborum praesertim utrique foro accomodata: una cum Bullis Apostolicis S. Officio pernecessariis. Opus non modo Consultoribus S. Officii sed doctoribus, Confessariis, et Religiosis omnibus perutile.2. Aphorismi alphabetico ordine dispositi in utroque foro interno videlicet et externo ex doctorum consiliis collecti Opus clericis Religiosis Sacerdotibus, Confessariis, Praelatis, Iudicibus, Procutatoribus, et advocatis valde accommodatum, ad Ill.mum D.num Marcum Antonium Montium in universa Mediolanensi dictione Senatorem amplissimum
. Mediolani, apud Heredes Pacifici Pontii et Io. Baptistam Piccalem Impressores Archiepiscopales, 1628 in 8: sunt in Angelica in X. 3,13.3. Summarium Bullarum S. Officio deservientium
. Mediolani, 1610 et 1620 in 8.4. Consilia pro foro conscientiae utilia
. ms. (Cfr. Argelati, Bibliotheca scriptorum Mediolanensium, Part. II. T. I. p. 122; Philip. Pinicelli in atheneo Litt. Med. p. 402, Mazzuchelli, Scrittori d' Italia, Part. II. Vol. II, p. 363: Herera, Alphabetum Augustinianum, Tom. II. p. 25; [Pag. 93] Elssium, Encomiasticon Augustinianum; p. 437; Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug. Vol. II., p. 433 et Hurter, Nomenclator Lit., Vol. III (1907) coll. 579, 876.Barnaba Fr. Felix
, cuius aevum a scriptoribus reticetur, sicut et patria, fuit in Congregatione Augustinensium S. Ioannis ad Carbonariam Theologus et Magister non spernendi nominis. Teste oculari Nicolao Toppio, Bibl. Neapolitana (1678-1683), T. I., p. 81, reliquit ms. Commentaria in Quadragesimam, quae asservabantur in nostra Bibl. S. Ioannis ad Carbonariam. (Cfr. et Mazzuchelli, Vol. II, part. I, p. 376, et Ossinger, p. 105).Bartei Fr. Hieronymus
, latine Barthaeus vocatus, Aretinus, clarus musices praefectus, floruit saec. XVI labente et saec. XVII ineunte. An. l607 erat chori canentium magister in Ecclesia Cathedrali Volaterrana, et an. 1619 in Ecclesia S. P. Augustini de Urbe. Musicae rationis fuit studiosissimus atque in ea excelluit. Typis mandavit:1. Il primo libro de' Madrigali a cinque voci, novamente composti et dati in luce
. In Venetia, appresso Ricciardo Amadino (MDXCII). Vol, in 4: Dicat opus sub die 15 aprilis 1592 "al Maestro Giacomo Gramignoli da Cortona del Ordine Eremitano di S. Agostino", pp. 1-20 (Cfr. La Bibliofilia edita da Leone S. Olschki, Firenze, an. VIII, 1906-1907, Vol. VIII, p. 246).2. Responsoria omnia, quintae ac sextae, Sabatique majoris Hebdomadae, Paribus vocibus. Ab Ad.m Rever. Fr. Hieronymo Bartheo Aretino Augustiniano, Cathedralis Volaterranae Ecclesiae Praefecto Musices in lucem edita, iuxta Breviarij Romani formam, una cum Zachariae cantico, ac David Psalmo, ipsis feriis accomodata
. Venetiis, apud Ricciardum Amadinum, 1607, in 4°. Cantus, Tenor, Altus et Bassus, opuscula quatuor, dicata "Rev. D.no Nicolao Tanio Canonico Volaterranae Cathedralis dignissimo", Vulteris III Kal. Iulij 1607 (Cfr. Gaspari: Cat. della Bibl. del Liceo Musicale di Bologna (1892) Vol. II, p. 175).3. Missae ad otto voci con basso continuato
. Romae, 1608.4. Il primo libro de' Ricercari a due voci
.5. Il secondo libro degli concerti a due voci accomodati per suonare con qualsivoglia stromento, con la parte continua dell'Organo. Haec tria postrema opera referuntur a F. J. Fétis, Biographie univer. de Musicien., Paris. 1860, T. I., p. 255.
6. Fr. Hieronymi Barthaei Aretini Ecclesiae S. Augustini de Urbe musices moderatoris liber primus sacrarum modulationum quae vulgo motecta appellantur duabus vocibus cum basso ad organum accomodato
. Ramae, apud Ioan. Baptistam Robbletum, 1619.(Cfr. Catal. Biblioth. Borghesianae, Parte I, p. 630, n° 4337).
Bartoli Fr. Gabriel a S. Maria
, Ferrariensis, alumnus Congregationis excalceatorum Italiae, vixit saec. XVII. Sui temporis fuit fervidus ac optimus concionator, nec non arti poeticae tam vulgari quam latinae magnopere deditus, habuitque particularem devotionem erga S. Teclam, in cuius honorem non tantum officium ecclesiasticum privatim sed etiam sequentia opera edidit. Plenus meritis mortem oppetiit an. 1673. Eius igitur laboris fructus sunt sequentes:1. Devoti cordis orationes iaculatoriae Ritmicis, modulationibus concinnatae Christi Sponsae D. Theclae Virg. et Mart. Urbis Auximi Protectric
., Ferrariae apud Sozzium, 1658, 1 vol. in 8°. [Pag. 94]2. Armonia Spirituale di cinquanta lodi composte in onore di S. Tecla
. In Ferrara, 1659, in 4°.3. Cantilena in honorem dictae Sanctae
, quae invenitur: nelle Rime scelte di Poeti ferraresi, fol. 351.4. Tecla illustrata
ms. Opus laudatum a Carolo Settala, Episc. Dertonen. in suo Trattato de' Misteri e sensi mistici della messa, p. 246.5. Prediche diverse
. Ms. 244 Biblioth. Cicivicae Ferrariensis, chart. in fol. saec. XVII, ff. 317, pulcherrime exaratus. (Cfr. Ossinger, p. 106; Mazzuchelli, Vol. II, part. I, p. 442; Antonelli, Indic. dei mss. della Civica Bibliotheca di Ferrara, Ferrara, 1884, p. 142 et alios).Bartolomei Fr. Antonius
, Signinus, Provinciae Romanae alumnus, die 4 iulii 1884 ortum habuit, nomenque Ordini nostro 7 die dec. 1900 dedit, eiusque regulam die 8 decembris professus. Studiorum curriculis confectis atque Praesbyter effectus, mature ad italas missiones in America Septentrionali missus fuit, ibique Philadelphiae suum apostolicum zelum explicavit. Moribus ac religione pius, Communitati S. Mariae de Bono Consilio, cuius extitit Prior, admodum profuit. Diu illum bonus Deus sospitet. Scripsit:1. Gli sposi cristiani istruiti nelle principali verità della fede e nei loro doveri
. Tip. Agost. del Buon Consiglio, 816 Christian Street Philadelphia Pa., 1915.2. La confessione difesa dagli attacchi dei moderni increduli Protestanti
, Philadelphia Pa, 1917.3. Canzoncine sacre per Scuole e missioni
, Philadelphia Pa. s. a. (1918). pp. 64, et alia quaedam.Bartolomei Fr. Guillelmus
, Lucensis, primam suam lucem aspexit anno 1803. A prima aetate habitum Fratrum Erem. S. Aug. in patrio coenobio induit, ibique grammaticam didicit, et anno 1822 Fulginiam missus in philosophicis ac theologicis disciplinis sedulam navavit operam. Ioanne M. Conti et Michaele Magnani studiorum Regentibus, in iis multum profecit, vitamque religiosam impense coluit et sereno ingenio, quamvis parum firma frueretur valetudine, Pro-Defendentis munus exercuit. Inde Perusiam iam ad Presbyteratus ordinem adlectus, missus, anno 1828 ad Lectoratus gradum promotus est. Optimo pollens ingenio in adolescentibus sibi commissis erudiendis mirifice incumbuit. Mense septembris an. 1829 Romae ad Collegium et Regentiam examinatus, approbatusque, Fulginiam reversus est. Dum hic munus suum exerceret, anno 1832 mense ianuario, "Terra (ut ipse P. Bartolomei in relatione Studiorum R.mo P. Generali scripsit) mota est a facie Dei Iacob et civitas Fulginia quasi in nihilum redacta est. Habitatores dispersi consternati et tristi afflictione percussi huc illuc errantes crudeli plantu lugent res amissas, civitatem eversam, quin habeant forsan spem reficiendi ruinas. Hei mihi! Dum diem decimum tertium hujus mensis, horam vigesimam primam, et vigesimam secundam mea mente revolvo, quis poterit me prohibere a lacrimis? Vidi oculis meis, lacrimabile dictu, vidi ruinas vere minaces nostrum coenobium quasi totali jactura ferire, ictu oculi, unico momento ire in dispersionem honorabiles labores tot praestantissimorum ordinis nostri virorum, nostrorumque Patrum, et vidi meipsum, omnes meos confratres sine tecto, sine habitatione atrae fortunae subiectos. Tunc fuit, me iniisse consilium, nullo salutis lumine remanente, citio citius, iter suscipere Perusiam versus cum omnibus meis discipulis, calcantibus pedibus rudera domorum eversarum [Pag. 95] et viam atro luto refertam, et pluvia continua cadente, coenobium SS. Philippi et Iacobi petivimus ora prima post mediam noctem itinere fessi, et summo timore percussi. Ab hinc puto, meo adimplere officio tibi reddendo rationem de illo profecto, quem juventus meae curae concredita retulit ab assidua mea instructione, licet inter timores et crebra mala dies per annum simus versati". Perusiae Guillelmus noster mansit usque ad annum 1833, quo mense octobris ab ipso Rev.mo P. Generali Laurentio Tardì laurea magistrali condecoratus fuit. Romam inde accersitus conciones quadragesimales in nostra ecclesia S. Augustini an. 1835 habuit, ex qua praedicatione magnum nomen concionatoris sibi comparavit. Cum fructu et laude praedicavit etiam in aliis civitatibus, et Romae S. Scripturae interpres fuit. An. 1840 Bibliothecae Angelicae theologus, anno insequenti Assistens Generalis et examinator Episcoporum nominatus, die 17 martii 1859 fato concessit. Ordine alphabetico Mss. latinorum Bibliothecae Angelicae Catalogum anno 1847 digessit et quamvis ab Henrico Narducci (Catalogus Codd. Mss. Bibl. Aug. Romae 1893 in principio) ipsius labor dicatur crassioribus erroribus scadens, tamen sine nostri Bartolomei catalogo forsan Narduccius catalogum suum nec incipere nec perficere valuisset. Scripsit insuper proeloque mandavit:1. Discorsi detti nel Duomo di Orvieto nel 1854
. Orvieto, Tip. Pompei 1854, in 8°.2. Corso di conferenze sopra la Religione e la Morale del P. ecc. dedicate al P. R. M. Paolo Micallef Vicario Generale di tutto l'Ordine Agostiniano
. Fuligno Tip. Tomassini 1857-58, vol. 2.3. Index mss. Bibliothecae Angelicae ms. in ipsa Bibliotheca Angelica
, an. 1840 confectum. Certe Bartolomei suum catalogum confecit ex alio praeexistente in memorata Bibliotheca, qui inscribitur: Index manuscriptorum ordine alphabetico descriptus a P. Basilio Rossegrier, patria Tolosano, in hac Bibliotheca per XXX ferme annos substituto, et die XIIII martii, anni MDCCXXXIIII aetatis annorum LXXVII in hac alma Urbe defuncto ut ex prima pagina iudicis magni hujus Angelicae antiqui clare apparet facta caracteris collatione; uti per aliam manum in frontespicio eiusdem indicis notatum fuit. Notandum insuper est, quod Henricus Celani, Bibl. Angelicae uti distributor addictus, scripsit in suo opusculo: La Bibliolioteca Angelica (1605-1870) Note ed appunti, Firenze, Leo S. Olschki, 1911, p. 18, quemdam nostrum religiosum, Bibliothecario illius Bibl. assistentem, Guillelmo nostro alludens, inter annos 1832-1837, pravo animo affectum, vendidisse quasdam rariores editiones librorum eiusdem Bibliothecae. Sed praefatus Celani hanc infamiae notam in nostros iniecit, sperans, hoc modo, latrocinia in damnum dictae Bibliothecae ab ipso patrata occultaturum; spes tamen eum fefellit; nam sui furtis detectis, et in iudicium accersitus, iuxte de furto damnatus fuit.4. Varie Orazioni Panegiriche
, quarum praesertim est notanda: Panegirico del Sacro Corporale di Orvieto, typis dat. et reperitur in Angelica.(Cfr. Lanteri, Postrema Saec. Sex Religionis Aug. Tom. III, p. 256).
Basadonne Fr. Ioan. Baptista
, S. Theol. Mag. floruit in nostra Congregatione Genuensi S. Mariae de Consolatione, saec. XVIII. An. 1751, mense augusti die 10, facultatem obtinuit a Rev.mo P. Mag. Augustino Gioja, Ordinis Generali, librum edendi, iam a revisoribus approbatum, cui titulus: Trattato compendioso sopra l'orazione mentale ordinaria per facilitarne l'uso ad ogni sorta di Cristiani. [Pag. 96](Cfr. Registrum litterarum R.mi Gioja, n° 193, p. 70.
Basanti Fr. Philippus Nicolaus
, Perusinus, floruit saec. XVIII, et scripsit: Compendio della vita del B. Alessandro Oliva Cardinale Agostiniano et ms. asservatur in Bibl. Angelica in cod. 238 (C. 3.22) inter ff 59-71 et est Fr. Augustino Gioia, Proc. Gen dicatum. In Archivo Postulationis Ordinis hujus vitae compendii asservatur aliud exemplar ms. sed in eo auctor dicitur Basanti. Medardus Morici in suo opusculo: Il Cardinale Alessandro Oliva Predicatore Quattrocentista, Firenze, 1899, p. 4, recensita Basanti Opella, haec adiungit: "Una copia ms. cart. dello stesso tempo (c. 14 delle quali 2 bianche in fine) che mi fu prestata gentilmente da un frate del convento di S. Agostino in Roma (frater iste fuit P. Angelus Caruso), è ora presso di me (nec unquam eam restituit); di questa mi servo per le relative citazioni". Idem Morici paulo superius, item habet: "Il posto più eminente fra tutti questi biografi di secondaria importanza spetta pur sempre al Torelli, Secoli Agostiniani, Bologna, 1682, che tratta più d'una volta dell'Oliva passim nei voll. VI e VII (p. 23 e segg.); ed in quest'ultimo riassume la Vita e virtù rare e stupende del Santo Cardinale F. A. Oliva da Sassoferrato; egli si servì anche di una biografia ms. di Guglielmo Cossio, frate fabrianese, la quale non giunse fino a noi". Haec Biographia dicti Card. Alexandri Oliva a fratre Cossio scripta, num est ea quae, suppresso auctoris nomine, asservatur in Bibl. Vaticana inter codd. mss. a Rev.mo Condelorio collectos, Miscell. XI, 47 inter ff. 21-28? Itidem exquiro: Sequentia alia opuscula, quae sunt mss. eodem caractere in eodem codice Biblioth. Angelicae n 238, nempe:a) Dissertazione istorica e polemica sovra le settanta settimane del Profeta Daniele;
b) De octo permissionibus quas Excellent.s D.nus Carolus Mezzabarba Neophitis sinensibus indulsit, cum a Clemente XI missus fuisset Legatus Apostolicus ad Sinas anno 1720, brevis ac accurata consideratio;
c) Speculationes de philosophia naturali
; sunt ne eiusdem Basanti?Basile Fr. Gregorius
, a Riccio Minieri memoratus in Notizie Biogr. e Bibliogr. degli scrittori Italiani fioriti nel sec. XVII, p. 13, qui ait illum scripsisse: "Un sonetto che sta in fronte alla relazione della vera immagine della Madonna di Montevergine di Amato Mastratto, Napoli, 1661 in 4°, ed un altro Sonetto in fine della 5a parte delle poesie meliche del Battista. Bologna, 1670 in 12°".Basini Fr. Raphael
, Venetus, vixit saec. XVII, et ex eius ingenio habentur: Carmina latina et italica, quae sunt in cod. 1214 Bibl. Angelicae f. 28 et segg.de Bassano Fr. Emericus, floruit saec. XV, qui notas glossasque apposuit sequenti operi, cui titulus: Dictionarium sine repertorium morale ex libris plerumque sacris, in usum concionum sacrarum, praesertim in monasteriis. Deest volumen primum. Quatuor quae supersunt volumina, quaternis ita distributis ut unumquodque chartaceum foliis duobus membranaceis includatur, ff. 279, 298, 345, 338 duplici columna, una manu scripsit, ut legitur in fine primi: "Explicit prima pars dictionarii sive repertorii moralis, scriptum (sic) per manus Costantini Iacobi de Xirixee: [Pag. 97] orate pro eo, quae quidem pars sub quatuor primis litteris contenta A. B. C. D. completa fuit anno Domini 1414 octavo die mensis augusti". Cuique Volum. notas glossasque apposuit Fr. Emericus de Bassano conventus Bitunti, ordinis fratrum eremitarum S. Augustini. Codd. 56-59 classis VI, membr. chart. saec. XV, Biblioth. ad S. Marcum Venetiarum (Cfr. Valentinelli, Vol. IV, p. 178-9).
Bassaretti Fr. Fulgentius
, alumnus Congregationis Augustinensium Carbonariae, eiusque Neapolitani coenobii, ab Antonio Teisser in Catalogo Auctorum et Bibliothecarum p. 96, inter scriptores recensetur. Dicitur ab Ossinger, p. 107, vir incomparabilis ingenii et eruditionis, qui magnam vitae suae partem eruendis recensendisque gestis dictae Congregationis dedit, cuius extat: Cronhistoria Carbonariae, quae agit de viris illustribus conventus S. Ioannis e Carbonaria et bibliothecis Eremitarum.Bassianino Fr. Ioannes Augustinus
, Vicentinus, S. T. Magister, alumnus Congregationis Lombardiae, quem Iosephus Pamphilus, f. 118, Thomas Gratianus, p. 104, Thomas Herrera, T. I. p. 483 et Philippus Elssius, p. 324, Bassianinum; Aloysius Torelli, T. VIII, p. 400, Bassaninum et Ossinger p. 107 de Bassano appellant, teste Pamphilo, adolescens philosophiae Platonicae operam navavit. Qui deinceps cum se iam corroborasset, ac vir inter viros esset, in studiis quoque divinarum rerum se adeo exercuit, ut ab omnibus praestantissimus philosophus et theologus facile iudicaretur, ac propterea locis omnibus, Romae maxime, ubi apud Paulum III Pont. Max. praecipue florebat, litteris, probitate, integritate, Ordinem nostrum plurimum decoravit et auxit. An. 1526 fuit suae Congregationis Visitator et Prior Regii; an. 1531 Prior Pontremuli; definitor et Prior Bergomi an 1538, et Prior Eremi an. 1549. Obiit Bergomi prope septuagenarius die 10 ianarii an. 1557 et in aede S. Augustini sepultus. Ab eo extant:1. Commentaria ex Sanctis patribus in Epistolas D. Pauli ad Timotheum
. Rev.mo Hieronymo Seripando dicata.2. Catechismus pro urbe Neapolitana
, per Oratium Salvianum impressus, 1577.(Cfr. et Lanteri, Postr. Saec. Sex, II, p. 420. Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., vol. II, part. I, p. 525 et Le Long, Bibl. Sacr. p. 628).
Basso Fr. Antonius Aloysius
, Savonensis, floruit saec. XIX atque edidit:1. Per la tornata solenne tenutasi dall'Accademia scientifica letteraria del Subasio di Assisi la sera del 5 ottobre 1852 - Versi del P. Antonio Luigi Basso, Savonese Agostiniano
. Perugia Tip. Santucci.2. Il mistero dello Immacolato concepimento di Maria Santissima. Nuova edizione con note
. Siena, 1863 in 8. (Cfr. Roskovany T. VI, p. 714).Basso Fr. Aurelius
, antiqua civilique familia in oppido Trivilio natus, ac litteris instructus, Augustiniano Ordini in Lombardiae Congregatione nomen dedit admodum adolescens. Eam vitae rationem amplexus cum pietate ac prudentia floreret, Philosophiae et Theologiae studiis totus incubuit. Inde Ordinis iuventuti erudiendae addictus, ita se probatum exhibuit, ut religiosis praefecturis, ceu Prior atque suae Congregationis ab an. 1584 ad an. 1588 Definitor, postea visitator, illustratus, tandem an. 1597, apostolica auctoritate, Vicarius Generalis sit renunciatus. Anno autem 1603 Capitulo Generali eiusdem Congregrationis praefuit, [Pag. 98] et omnibus his muneribus egregium sibi nomen usque ad mortem comparavit, quae illi Romae in conventu S. Mariae de Populo contigit an. 1616. Plura scripsit quae deperdita sunt, nec superest aliud quam: Historia S. Mariae de Populo, quae Romae excussa est. (Ita fere Argelatus in Bibl. Script. Mediolan. T. I., Part. II, col. 129; Mazzuchelli, Gli Scrittori d' Italia, Vol. II, Part. I, 535; Ossinger, p. 108; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 131, et Lopez, ad Monastici Aug. Addit. p. 501).Bastelli Fr. Innocentius Maria
, Apulus, a Lopez in Addit. ad Crusenii Monastic.,T. II, p. 516 e Genosano dictus, S. Theol. baccalaureus, vixit saec. XVII. Dicitur ab Ossinger, p. 108, vir gravis et ornatus moribus, atque edidit lingua vernacula:1. Il Diamante: Panegirico Sacro in onore di S. Giovanni di S. Facondo Agostiniano
. In Fermo. 1691 in 4° (Cfr. Mazzuchelli, Vol. II, P. I, p. 538).2. Sermoni della Novena del S. Natale e Panegirici Sacri
. Napoli nella Stamperia di Francesco Ant. Layno, 1717 in 4° (Sunt in Bibl. Angelica sub sign. c. 5. 7. Hi sermones sunt viginti duo. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 162).Basterio Fr. Nicolaus
, Carmagnolensis, S. Theol. Mag., alumnus Nomi, suum dedit nomen Eremitico Ordini in patrio Augustiniano coenobio. Plurimis in nostris gymnasiis, ac praesertim Romae, sua confecit studiorum curricula, ac tandem Lector ac Baccalaureus renuntiatus, scientias phylosophicas atque theologicas, quas didicerat, alios docuit, et speciatim Monachos Montis Oliveti loci Villae novae Laudensis, apud eos manens usque ad annum 1587, quo in Ticinensi S. Augustini coenobio de familia constitutus fuit et in illius Universitate S. Theologiae secundarius professor adscitus, quam cathedram non sine laude fere usque ad mortem tenuit. Deinc an. 1590 Papiensis nostri studii Regens creatur; anno vero 1592 tamquam Discretus suae Lombardiae Provinciae interfuit Capitulo Generali Romae celebrato; die 22 maii 1592 inter Patres seniores et graves illius conventus adnumeratur, et eodem anno cum de quoddam crimine a Mag. Theodosio Papiense falso esset accusatus, atque innocens a iudicibus inventus, eius calumniator iuxtas luit poenas. Die 17 iunii 1594 iam vitae privatus fuerat. Haec ab eo scripta remanent:1. Brevis ac utilis tractatus de sillogismo categorico, ad Il.m et Rev.m Hyppolitum de Rubeis S. R. E. Card. et Ticini Episcopum
. Carmagnoliae, apud Marcum Anton. Bellonum, 1590, in 4.2. Loculentissima in primum Summulae Pauli Veneti tractatum expositio, ad Ill.m et Rev.m Hieronymum de Ruvere S. R. E. Card. et Taurini Archiepiscopi
. Carmagnoliae apud eumdem, 1590, in 4. Sunt hi duo tractatus in Angelica Bibl. sub sign. [SS]. 7. 49.3. Tractatus super Magnificat.
(Cfr. Elssium, p. 503; Ossinger, p. 207; Della Chiesa, Catal. cit., p. 170; Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. II, p. 438 et alios, sed praesertim Maiocchi-Casacca, Codex Diplomaticus, cit. Vol. IV, Papiae, 1913, pp. 111-141).
Battaglia Fr. Franciscus Maria
, Mediolanensis, ab aliquibus dictus etiam Battalea, ortum habuit circa an. 1620. Sub R.mo P. Hieronymo de Rigoliis ad Ordinem receptus, multis nominibus commendatus evasit. Neapoli an. 1637 Philosophiae, Romae an. 1639 Theologiae auditor extitit, atque in Monte S. Sabini et Florentiae studentium Magister; an. 1642 provectus fuit ad Lectoratus gradum. Creatus inde Romae, an. 1645, [Pag. 99] Baccalaureus ad Patavium primum, Mediolanum postea missus, an. 1648 fuit S. Theologiae Magister renuntiatus. In Comitiis Provincialibus suae Lombardiae Provinciae an. 1654 habitis, Definitor electus fuit, atque anno 1658 Prior Provincialis. Hoc munere Capitulo Generali, an. 1661 Romae celebrato, interfuit, aliaque officia, maxima cum laude et Ordinis decore, obivit. Inter vivos an. 1683 adhuc agebat. Ut eius opera testantur, vir fuit eximiae pietatis et doctrinae, gallicamque linguam in praefatione libri, de quo n° 5 agemus, se didicisse comperimus. Quae praelo mandavit, sunt sequentia:1. Galleria spirituale copiosamente arricchita di varie e bellissime divozioni utilissime ed efficaci per incamminarsi nella via della perfezione
. In Milano presso il Malatesta, 1668, in 12° et iterum ibidem an. 1675. Haec opella inserta fuit in Indice Libr. Prohib. donec corrigatur.2. Guida sicura della confessione e comunione
. In Milano, tip. Malatesta, 1668 in 12°.3. Li fervori dello spirito
. In Milano, tip. Agnelli, 1676 et an. 1686, in l2° nec non sub hoc titulo: I fervori dello spirito, esercitii varii e fruttuosi di vera e perfetta divotione... estratti dalla "Galleria spirituale del padre maestro Francesco Maria Battaglia... 2a impressione. Magonzi, G. Meier 1708, in 12°, pp. 352.4. Il tesoro della divozione del Sacrificio della Messa, Sacramento della Penitenza, e Santissima Comunione
. In Milano, tip. Monza, 1696 in 12°, et cum additamentis: In Bassano, Tip. Remondini, sine anno, in 16°, necnon: in Bologna, 1725, in 24°. Ex idiomate gallico in nostram vertit linguam:5. Lo specchio che non inganna del Sig. della Serre
. In Milano presso Federico Agnelli, 1671, in 12° et in Bologna, 1692 in 12°.6. Il sepolcro delle delizie e dei piaceri del mondo del Sig. della Serre
. Ibidem, 1673, in 12°.7. La divozione facile ad ogni stato e condizione di persone del P. Pietro Le Moine della Compagnia di Gesù
. Ibidem, 1675, in 12°.8. La buona morte del cristiano, utilissima ad ogni stato e qualità di persone del P. Claudio Valvadorj della Comp. di Gesù.
Ibidemm 1675, in 12°.9. La Vergine moribonda sopra del Monte Calvario, del Sig. La Serre, tradotta in Italiano
. Hoc opus reperiebatur Mediolani in olim nostra ad S. Marchum. Picinelli autem in Ateneo de' Letter. Milan. p. 212 eidem Battaglia tribuit etiam sequentia, at non indigitat an sint impressa necne.10. Pratica sicurissima, e breve per purgargar l'anima dalli scrupoli.
11. Compendioso indirizzo all'amor di Dio.
12. Manuale dei devoti della Vergine, di S. Giuseppe e dell'Angelo Custode
. (Cfr. Argelati in Biblioth. Script. Mediol. T. I, P. II, col. 1731; Mazzuchelli, Scrittori d' Italia, Vol. II, P. I, p. 541; Ossinger, p. 108, et Lanteri, Vol. III, p. 48).Battaglia Fr. Iacobus
, Bononiensis Sacrae Theol. Lector, vixit saec. XV. In registris Ordinis sub die 14 aprilis 1433 ei conceditur posse attendere ad negotia Andreae fratris sui, et die 24 iunii an. 1434, Renunciante M. Andrea de Anglari, electo Regente Ariminensi, fit Prior Bononiensis. Die autem 17 martii an. 1437 datur illi facultas accipiendi quamcumque dignitatem, quae ei collata foret et per Sedem Apostolicam confirmata. An aliquam obtinuerit nobis incompertum. Peregrinus Orlandi, Notizie degli Scritt. Bolognesi (1714), p. 131, nostro Iacobo paternitatem tribuit operis, [Pag. 100] cui titulus: Decachordium profundae doctrinae refertum, male a nostratibus Christophoro Bononiensi eiusdem nostri Ordinis tributum, quodque in nostra Biblioth. S. Iacobi Bononiae ms. servabatur. Iacobus autem laudatur ab Herrera, T. I, p. 431.Battista Rev. P. F. Napolitano dell'Ord. di S. Agostino. Trattato utilissimo ciascuno per conservarsi sani nel tempo della peste e per liberare sicuramente che da quella fosse già tocco. Venezia, 1756, 1 vol. 12. perg. Ita Silvius Bocca, bibliopola romanus, descripsit in quoddam antiquiore suo catalogo, hunc singularem tractatum, librum offerens ementibus. Nihil aliud de illo deque eius auctore scire valui.
Battisti Fr. Paulus Augustinus
ex oppido v. Santafiora, floruit saec. XVIII, atque edidit:1. Istruzione pratica in cui si danno le Regole per indirizzare alla Regolare osservanza i Novizi e professi della Religione del gran Padre S. Agostino da fra Paolo Agostino Battisti da Santafiora, sacerdote del medesimo Ordine, dedicata al Reverendissimo P. Maestro Francesco Saverio Vasquez del Perù Prior generale di tutto l'Ordine Eremitano di S. Agostino
. Asservatur in Bibl. Angelica Urbis, cod. ms. 169. (B. 6. 21) in 4°, ff. 108, titulo, typis impresso, subjungitur tessera gentilitia eiusdem Vasquez. Hic die 1 nov. an. 1751 Vicarius Generalis Ord. S. Augustini a Benedicto XIV renunciatus fuit, obiitque die 2 febr. 1784. Angelicam Bibliothecam nedum ampliavit, verum etiam optimis scriptis ornavit, selectisque voluminibus auxit, teste R. P. Mag. Iosepho Lanteri, in Eremi sacrae August. Part. I. (Romae, 1874), p. 329-330. (Cfr. Narducci, in Catal. cit, p. 92).2. Vita della Serva di Dio Suor Maria Grazia Pelli da Firenze, Cappuccina conversa nel Ven. Monastero di Santafiora
. In Lucca, 1755, per Filippo M. Benedetti, in 8. Ista ven. Maria Grazia fuit germana soror P. Cosmi Ant. Pelli Ordinis Min. Oss. celebris commediographus. (Cfr. Moreri, Bibl. Stor. Ragionata della Toscana (1805) Vol. I. p. 97).Barsanti Fr. Bernardus Nicolaus
floruit circa an. 1770. Augustinianae Reipublicae gubernaculum tenens. P. Generalis Franciscus Xaverius Vasquez, Peruanus, qui cum novas illius constitutiones conficere statuisset, ac a Patribus Provincialibus totius Ordinis observationes et animadversiones in eas postulasset, noster quoque Barsanti suas ad eum misit, quae sunt in cod. 1335 (t. 3. 26) Biblioth. Angelicae Urbis inter ff. 44-63 sub hoc titulo:Ad sacras Augustiniani Ordinis praesentes leges Observationes et Animadversiones Fratris Bernardi Nicolai Bernardi, eiusdem Ordinis
. Notandum hic duco quod in eodem codice inter ff. 86 - 92 aliae Observationes existunt, praeter ea quae a fratribus nostris exterarum nationum inibi exaratae reperiuntur, a ffr. italis Io. Bapt. Maraviglia, Antonio Clementelli, Io. Chrisostomo Giavazzi et Augustino de Letizia subsignatae et d. Iuvenatii, die 13 mensis martii an. 1770.(Cfr. Narducci, Catal. Codd. Mss. praeter graecos et orientales in Bibl. Angelica olim coenobii S. Augustini de Urbe, Romae, 1892, p. 559).
Baudini fr. Iulius
a Cuneo in Pedemontio, Sacrae Theol. Mag. pluribus in nostris collegiis, ac praesertim Veronae in conventu S. Euphemiae et Papiae studiorum Regens, floruit saec. XVII labente, [Pag. 101] atque oriente saec. XVIII, et proinde corrigendus Ossinger in sua Bibliotheca August. p. 98 et 109, qui illum reponit saec. XVI. An. 1704 erat Rev.mi Nuncii apud Helvetios fidus theologus; ast iam ediderat, quae sequuntur:1. De vita communi Regularium. Dissertatio canonica
, Coloniae, apud Stephanum Lenti, 1695, opusculum asservatum in Bibl. Angelica sub sign. 7. 2. 38.2. Tumulus S. P. Augustini, Magni Ecclesiae Magistri, ac augustissimi Ticini Regii Protectoris, dissertatione historico-canonica illastratus...iussu Rev.mi Mag. Antonii Pacini Ravennatis, totius Ordinis Eremitar. S. Augustini Prioris Generalis
[qui clavum Ordinis tenuit ab. an. 1693 ad an. 1699]. Ticini Regii die 15 aprilis ex typ. Jacobi Andreae Ghidini in fol. Haec dissertatio inserta postea fuit ColIectioni actorum atque allegatorum de inventione reliquiaram S. P. Augustini. Venetiis, 1729, p. 3. et seqq.(Cfr. Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., Vol. II part. II, p. 226, et Lanteri, Postr. Saec. Sex. Vol. III, p. 170).
Bauria Fr. Andreas
, Ferrariensis, Sacrae Theol. Magister, vir eloquentia pergami, atque ingenii praestantia nulli secundus unus fuit ex permultis Augustiniensibus, qui contra Lutheri deliramenta in aciem descenderunt, typisque evulgavit: Apostolicae potestatis defensorium contra Lutherum, Ferrariae, 1521 in 4° et Mediolani, 1523 pariter in 4°. Cfr. Herrera, T. I. p. 57; Elssiuin, p. 50, Torelli, T. VIII. p. 61 n. 17 ; Ossinger, p. 109, qui falso illum vocat Burius et Mazzuchelli, .Vol. II, part. I, p. 582) qui animadvertit quod illud opus: "Si conserva anche in un codice cartaceo a penna in 4: nella Libreria Riccardiana di Firenze al Banco K. IV, n. V. e non è forse diversa da quella che col titolo De Potestate Papae si riferisce dal Cavalier Agostino Fontana (Cfr. eius Bibl. Legal., T. VI, col, 23) senza alcuna nota di stampa. Fu dal Bauria indirizzata, al Cardinale Marco Cornaro con lettera dedicatoria, la quale è stata pubblicata dal chiarissimo Dott. Giov. Lami nel catalogo dei manoscritti di detta Libreria Riccardiana, a pag. 64".Bazzani Fr. Antonius
, e Recinetensi Augustiniensium familia, omnium sacrae facultatis, ut ipse de se aiebat, auditorum minimus, floruit saec. XVIII, atque edidit: Excerpta de incredulorum sycophantiis. Recineti, Tip. Friderici Sartori, 1785 in 4. "Augustino Antonio Giorgi Eremitarum familiae immortali decori et ornamento. Altissima quarumque scientiarum profunditate ac amplitudine incomparabili viro cunctis egregiis virtutibus, beneficentia suis, comitate exteris, umilitate Deo acceptissimo, penes universam Ordinis sui rempublicam in Vicarii Generalis munere electo, communi plausu dicata.Bazzicchi Fr. Clemens
ortus die 19 Novembris 1819 in Etrusco Valliculae pago, aetate annorum novem supra decem, ereimiticum S. Augustini habitum induit, suoque unius anni tyrocinio expleto, solemnia vota emisit. Praeclaro praeditus ingenio in litterarum scientiarumque studio tanta animi alacritate versatus est, ut brevi tempore multum profecerit, nec ulli unquam inter condiscipulos fuerit secundus; atque pietate, rigidis moribus aliisque virtutibus apprime imbutus dignus iudicatus, qui ad sacrum Presbyteratus ordinem anno 1843 promoveretur. Lectoris, studiorumque Regentis, etiam que S. Theologiae Magistri, plurimos annos, [Pag. 102] conscientia fretus, munera obivit; postea delectus in Ven. Florentiae Seminario, in primis Mathematicae, dein longo temporis spatio moralis theologiae professor ita constanti sollecitudine, familiaritate ac benevolentia, alumnorum animos imbuit, ut omnium singularem existimationem dilectionemque sibi comparaverit. Triennio rexit Prior S. Spiritus Florentinum coenobium, atque uti Superior, Etruscam Provinciam annos fere duodecim. In Theologicum Florentinum Collegium cooptatus ibi honerosa munia sustinuit, maxima cum laude, quadraginta circiter annis; et Florentinae Faesulanaeque Dioec. eodem prope tempore iudex prosynodalis fuit. Praeter haec mentis merita tam bona indole ac animi nobilitate enituit, ut frater, amicus, atque omnium sua aetate, experientia, consilioque quasi parens haberetur, nullusque eius auxilium vel favorem nequicquam imploravit. Tandem an. 1889, mense Septembri, in Generali Capitulo Romae celebrato, universi Ordinis Procurator renuntiatus fuit, et proinde theologici Romani Collegii Iudex, nec non a Leone Pp. XIII S. Episcoporum et Regularium Congregationis Consultor. Semper validus, ultimo aegrotare coepit. Ordini continuo fuit navus, sedulus, studiosissimus atque in S. M. Monicae quoque collegio mathesim docuit, sed medicorum consilio Roma discedere coactus, prius in Florentinum, postea in Pisanum coenobium sese recepit. Ibi stomachi morbo quo diu laborabat, modo magis modo minus remisse increscente, religiosissimus vir suam supremam horam praesentiens, S. Ecclesiae Sacramenta sponte expetivit, quibus omnibus rite munitus, die 28 Februarii 1894 placide ac religiose animam Deo reddidit. Scripsit ac edidit:1. Gli Agostiniani in Livorno. Cenni storici
, Firenze, Tip. Barbera, 1856.2. Solutiones Casuum Moralium qui in calendario fiorentino ab an. 1881 ad an. 1884 recensiti fuere
. Florentiae ex Tip. SS.mae Conceptionis.(Cfr. Regestum 268 R.mi P. Seb. Martinelli, p. 235-6 et Raffaelli Fort., Notizie intorno alla vita del R.mo P. M. Clemente Bazzichi Procuratore Generale dell'Ordine Agostiniano. Firenze, Tip. Ricci, 1895).
Beccaria Fr. Athanasius a S. Carolo
, Mediolanensis, alumnus Congregationis Augustiniensium Discalceatorum Italiae, filius coenobii ad SS. Cosmam et Damianum Turbici ad ripas Ticini Novariam versus, vixit saec. XVII. Vir omni scientiarum genere excultus, egregio praeditus ingenio, bonus orator, facile, inquit Ossinger p. 110, eruditione et doctrina coaetaneos superavit. Lectoris Philosophiae et Theologiae functus est officio nec non Sacrae Inquisitionis Cremonae, in cujus conventu etiam Priorem egit et an. 1696 Moderatorem Provinciae Lombardiae. Francisci Arisii amicissimus ad eum misit epistolam, quae edita fuit ab ipso Arisio in sua Cremona Litt., Parmae, 1702, T. I, p. 366, circa Franciscum Bonhonium. Obiit Mediolani die 6 Octobris an. 1706. Eius opera sunt:1. De Sacro Annulo Pontificali et de Christi capitis inclinatione in Cruce.
2. De annulo signatorio S. P. Augustini
, pars 1a.3. De Christi capitis inclinatione et annulo signatorio S. P. Augustini
, pars 2a.4. De annulis litteratis
, partes duae.5. De annulo magico.
6. Miscellanea de annulis.
7. De majoratu Imperatoris.
8. De horologiis solaribus.
9. De Barbantismo.
10. Miscellanea de osculis.
[Pag. 103]11. De Eunuchis.
12. De Regibus Longobardorum.
13. De familia Vicecomitum, Ducum et regum Longobardorum derivata, quod certatim D. Theclae devoti fuerint.
14. De Saltationibus.
15. De jure-jurando.
16. De salutationibus.
17. Miscellanea de B. Maria Virgine et eius immaculata Conceptione
, 1706. (Ita Roskovany, T. III, p. 588).18. De Corde et latere Christi ac capitis inclinatione in Cruce.
19. De oculorum damnis.
20. De origine Reformationis Fratrum Eremitarum excalceatorum S. Augustini.
21. Novitas proscripta et antiquitas vindicata.
22. Discorsi sopra la passione di Cristo.
23. De infamiis priscorum gentilium.
24. Defensorium doctrinae S. P. Augustini.
25. De annulis sacris.
Haec mss. asservabantur in Bibliotheca Augustiniana Excalceatorum ad SS. Cosmam et Damianum Mediolani, et ex his nonnulla edita fuerunt.
(Cfr. Tani, p. 73 ex Ossinger et ex Philippo Argelati in Bibl. Script. Mediolanen. T. I. part. II, col. 133).
Becchi Fr. Guillelmus
, nobilis Florentinus, vir dicitur a nostrate Iac. Philippo Bergomensi eloquentissimus et litterarum sacrarum interpres celeberrimus, scientiaque astronomica, uti refert Tiraboschi, non parum calluit. Post susceptum Eremitarum Institutum, studiis, an. 1433, Patavii operam dedit, Florentiae inde ac Bononiae in cuius theologica Academia doctoralem lauream consecutus fuit. An. 1440 inter Florentinae Universitatis theologos recensebatur, eratque tunc praeter communem consuetudinem omnibus in patria sua tam propter morum probitatem, quam propter doctrinae laudem atque evangelicae eloquentiae gloriam acceptissimus. Anno 1454 regebat, uti Vicarius Generalis, Florentinum coenobium, quo tempore praefuit etiam congressui Pisanae Provinciae, aliisque ac variis apud Ordinem conspicuis bene gestis muneribus, ad Cardinalatum nostrate Alexandro Oliva promoto, primo eiusdem in generalatu vices gessit, ac postea in Capitulo Senensi die 27 sept. 1460 Ordinis Prior Generalis electus fuit. Idipsum obtigit Apamiis in Gallia an. 1465 die 2 iunii, et Perusiae an. 1469 die 23 maii. Ordinem itaque rexit decem annos, quo temporis spatio inter caetera ipsius egregia facta, memoranda est eius visitatio non solum per Italiae provincias, verum etiam Galiae, Flandriae, Angliae aliarumque nationum, quibus doctrina, verbo et exemplo plurimum profuit. Cum interim a Volaterrana Ecclesia pro pastore suo esset postulatus, eum obtinere non valuit, nam die 17 maii 1470 a Paulo II Episcopus Fesulanus creatus fuit. An. 1481, ut Scipio Ammiratus scribit, V Kal. iulii Episcopatum renuntiavit, et eum appellat "virum in Philosophia et theologia doctissimum". Obiit Florentiae an. 1491 aetatis suae 80 et ibidem apud nostrates sepelitur. Bibliothecae cathedralis florentinae reliquit suos libros et scripta, quae sunt:1. Abbreviatio primi Sententiarum Magistri Augustini de Roma conscripta a Fr. Guillelmo Becchio de Florentia dum esset Bachal. in conventu Bononiae an. 1439
. Florentiae in Cod. XIV Biblioth. Leopoldinae, saec. XV. Inc. "Cum doctoris clarissimi".2. Expositio in librum primum Sententiarum peracta Bononiae dum esset inibi Bachalaureus an. 1439
. Inc. "Dubitatur an Deus". In fine: "Explicit tabula titulorum omnium quaestionum [Pag. 104] hujus primi Sententiarum Fratris Guillelmi Becchii de Florentia, nunc magistri ac Generalis Ordinis Fratrum Erem. S. Augustini. Fr. Andreas de Fivizano scripsit 1467, XV Augusti". Florentiae in cod. XLII Biblioth. Leopoldinae, saec. XV, ff. 56.3. Commentum super decem libris Ethicorum Aristotelis
, scriptum Florentiae 1455 die 9 februarii. In eadem Biblioth., cod. CLIII, saec. XV in fol., ff. 128, binis columnis, caractere minuto et compendiario.4. In Libros Iconomicorum Aristotelis Commentarium
, quod Regi Neapolitano inscribit an. 1467. Inc.: "Post Aristot. Eticorum libros". Cod. CLII eiusdem Biblioth. saec. XV, ff. 42.5. Commentum super libros octo Polyticorum Aristotelis
, conscriptum an. 1476. Cod. CLIV eiusdem Biblioth. Chart. saec. XV, in fol., ff. 109. Inc.: "Quemadmodum in prioribus commentariis".6. Quaestiones Itinerariae in tres centurias distributae cum brevi prologo in principio
, Quaestio prima Centuriae primae: "An Divina Voluntas omnium quae fiunt sit prima causa efficiens". In fine Quaestiones Itinerariae feliciter expliciunt an. 1475. Cod. XLIII eiusdem Biblioth. saec. XV in fol., ff 130.7. Quaestiones super tres libros Aristotelis de anima.
8. Philosophia Moralis tripartita.
9. Guillelmi Becchi de Cometa ad Petrum Cosmi de Medicis civem clarissimum feliciter incipit
: "Cum ad S. Marci bibliothecam pergerem...". Opus inc.: "De multiplici aeris impressione, aer iste quem vidimus...". Des.: "haec nos itaque ut nostra egens officina tulit, brevi sermone dictavimus, quibus si quid est, quod emendari oporteat, quod profecto ita existimo, tuo aliorumque probatissimo atque aequissimo iudicio dereIinquo. Vale semper; 1436, iunii 15. Guillelmi Becchi Augustinianensis de Cometa feliciter explicit". Hoc opusculum est in Magliabechiana ms.10. Protestatio formata et composita a sacro theologo Magistro Guillelmo Becchio Augustiniano
. Asservatur ms. in Laurentiana.11. De falso dogmate Maumethi libri quinque
. Inc. prologus: "Cum Pius pontifex viveret, totius christianae religionis pius amator, ad expugnandos Turcos...". Cod. 6 classis V, a. 177, I. 108 [L. III, CXXX] MI. Biblioth. S. Marci Venetiarum, saec. XV, membr. ff. 68, eleganter excriptus, cum tabulis rubricatis, fronte libri egregie picta, refert insignia familiae Piccolomineae, unde idem dedicationis exemplar esse coniicio. (Cfr. Valentinelli, Biblioth. Mss. Lat. S. Marci, T. II, p. 117). Codex alter erat in Archivb Vat. Politic. Arm. X 35, nunc in Vaticana Biblioth.12. Apologia pro Ordine Augustiniano
. Florentiae edita an. 1491, ut testatur Emmanuel Leal, eruditus Augustinianus Lusitanus in suo opere Ulisypponae impresso, 1673.13. Statuta emanata an. 1463 a P. Generali Guillelmo Becchi pro fratribus in conventu Parisiensi commorantibus una cum Mare Magno aut Statutis S. Augustini
. Transcripta fuere per manus fratris Mathiae Maquerelli, ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini conventus Parisiensis an. 1468. Sunt in Cod. 774 (29. j. L), saec. XV ff. 16 in Biblioth. Parisien. De l'Arsenal. Ms. C. Eius Regestum Litterarum asservatur Romae in Archivio Ordinis ad S. Monicae.14. De potestate Ecclesiastica per modum dubitationis
. Inc.:"Dubitatur primo...".15. Passio Iesu Christi,
in cuius fine legitur: "Explicit Passio compilata per Fratrem Guilidinum [Pag. 105] (Guillelmum existimo) Antonii de Becchis de Florentia, Artium doctorem, et S. Paginae Professorem 1443, die 18 iulii. Ms. in 4°, nostra Bibliotheca Montis-Ilcini a me visa anno 1700. Ita Gandolfi pp. 147-9, a quo haec fere omnia accepimus.16. Opus quadragesimale editum a R.do M.o G.e de Bechis anno d.ni 1437 dum esset lector tempore pestis in Sancti Savini et in Crotonio (?) absolutum eodem die XXV iulii feliciter incipit
. Asservatur in cod. 176 (B. 7 - 5) chart. in fol., ff. 131, saec. XV. Biblioth. Angelicae Urbis, f. 2a habetur tit: "Quadragesimale Magistri Guillelmi B.; Sequuntur a) "Tabula dum predicavi Mediolani 1478", f. 3°. Tabula hujus operis. Expl. f. 129: "1437, 25 iulii. Cortone Guillelmi Becchi opus explicit anno aetatis meae 23 etc.". Fortasse autographus.17. Sermones ad clerum
Lib. 1.18. Sermones ad populum
Lib. 1.19.
Extat etiam eius Oratio habita ad Magnificos Reipublicae Dominos.20. Protesto fatto e composto dal sacro theologo Maestro Guglielmo Becchi
. Existit ms. in Plut. LXI, Cod. 38, Bibl. Mediceo- Laurentianae Florentiae.21. Expositio Isagoges Porphyrii et Categoriarum Aristotelis
. Florentiae in Bibl. Riccardiana Plut. MII, n.o XXI, dodex chart. in 4, directa et oblata Andreae Alamanni. Epist. nuncupatoria edita fuit a Doctore Ioanne Lami, in Catal. Auct. qui in codd. Bibl. Riccardianae continentur, p. 64.22.
Iuxta P. Fr. Iacob. Phil. Bergomensem in suis Supplementis Chronicarum ad. an. 1495, p. 333, et iuxta Konigum, Bibl. vetus et nova p. 95 ipse etiam abbreviavit opera Gerardi Senensis. (Cfr. Herrera, T. I, p. 299; Torelli, T. VII, p. 92, n. 3; Gandolfo, p. 147; Negri, Istoria degli Scrittori Fiorentini, p. 316; Mazzuchelli, Vol. II, Part. II. p. 596; Ossinger, p. 112-14, apud quem alii auctores sunt, qui de Becchio nostro scripserunt).Becchetti B. Joannes
, de Fabriano, fuit "non modo Aristotelicus, ut Coriolanus in Chronica ait, sed Platonicus maximus, et acerrimus disputator, philosophus et theologus egregius". Haec de illo scribit noster Herrera, T. I, p. 379: "Si Iosepho Pamphilo credimus, sub anno 1348 Bononiae decessit. At cum inter viros celebres non duplex, sed unicus Ioannes de Fabriano reponatur, Pamphilo in hac parte fides danda non est neque recentioribus quibusdam relationibus mss. quae sub anno 1350 Ioannem claruisse affirmant. Aevum enim Ioannis ex Registris aliud fuisse convincitur; et sepulcri locus ex tumulo Fabriani. Generalis enim BartholomaeusVenetus die 25 maii an. 1388 praecipit omnibus fratribus universitatis Oxoniae" quod Fr. Ioannes de Fabriano locum obtineat secundum post Fr. Ioannem Karvilem nunc Magistrum, si secundum formam praedictae universitatis in actibus scolasticis expediri poterit ante recessum Fr. Ioannis Brodem de praedicta universitate". Sed ipse iam fuerat Arimini Lector; in eiusdem Reg. enim legitur sub die 8 iulii 1385: "Mandavimus priori vel eius vices gerenti, quatenus debeant satisfacere fr. Ioanni de Fabriano de provvisione annuali pro tempore quo fuit Arimini Lector". Et reapse ille hoc anno Oxoniam missus fuit, cum idem Generalis eodem die et anno 1385 scripserit: "Ven viro fr. Iohanni de Fabriano lecturo in Anglia in universitate Oxoniensi. Quia tibi de cuius valetudine, tam in scientia quam in vita, fama praeclara a tota quasi Italica natione et vocum oraculis ac litteris plurimorum diversis laudabile et omni expectatione dignum [testimonium] [Pag. 106] suscepimus tamquam benemerito, nos et diffinitorium Generalis Capituli Strigonii celebrati, an. D.mi MCCCLXXXV, die 27 mensis maii, primum locum dedimus lecture Sententiarum in Universitate Oxoniarum alienigenis assignatum. Sic quod praesenti anno apponere debeas et sequenti immediate Sententias legere, ut patet per diffinitiones antedicti generalis capituli". Sub eodem die et anno scribit idem Generalis Bartholomaeus Venetus: "Concessimus licentiam fratri Iohanni de Fabriano Bachalario in Oxoniis (sic) eundi cum uno socio Londinas et Brugis (sic)". Et iterum: "Concessimus [facultatem] fratri Iohanni de Fabriano eligendi unum socium ydoneum ad studium, quem sic electum studentem fecimus in nostro studio Oxonensi"; ac sub die 9 iulii 1385 eidem Ioanni scribebat illum missum fuisse Oxoniam "ad Sententiarum lecturam et ad Magisterium consequendum". Magisterio assequuto rediit in Italiam, eique an. 1390 die 18 octobris Generalis concedit licentiam assumendi Fr. Ioannem ad gradum lectoriae. An. 1392 die 22 maii erat Regens coenobii Perusini, et Prior Generalis illi indulget, ut aliquos pueros et iuvenes de Fabriano possit mittere ad scholas grammaticales saeculares. An. 1420, die 8 martii inter vivos agebat et die 7 maii degebat in conventu Fabriani. Paulo post in coelum abiit. Eius pignora cum sacris ossibus B. Petri eius consanguinei, honorifice simul Fabriani in conventu S. Augustini tumulata quiescunt, ac magna populi veneratione coluntur. Eius beatitudinis honores et cultum Gregorius XVI confirmavit. Monumenta Ioannis ingenii sunt:1. Tractatus de concordia Platonis ad S. Scripturam.
2. Expositio Evangeliorum
libri IX.3. Compilatio quadragesimalis egregii doctoris magistri Iohannis de Fabriano, ordinis heremitarum Sancti Augustini
. Cod. 1127 (S. 3. 22) Chart. 4: ff. 46, binis col. ff. 46 Biblioth. Angelicae Urbis. Hoc opus non novit Ossinger, qui in Bibl. Aug. p. 234 vixisse ait saec. XIV ex illustrissima familia Becchetta, quae ex Anglia Romam se contulit, et inde Fabrianum petiit. (Cfr. Narducci, Catal. cit. p. 473).4. In Ethicam Aristotelis
libri X.5. In Politicam Aristolelis
libri XIII.6. Testimonia de adventu D. N. I. C. in carne, hinc inde recollecta per Magistrum Ioannem de Fabriano.
Inc: "Hermes Trismegitus libro de verbo perfecto". Hic brevis tractatus extabat in quodam codice, quem apud se habebat Io. Dominicus Mansi, ut ipse testatur in additamentis ad Bibliothecam Latinam Io. Alberti Fabricii, Florentiae, 1858, T. III, p. 361. Cfr. insuper Elssium p. 356; Ghirardacci, Stor. di Bologna, T. II, p. 192; Gratianum, p. 112; Ossinger, p. 111 et 324; Gandolfo, p. 214; Vecchietti, Bibliot. Picena. T. II, p. 128 et Analecta Aug. Vol. VI, p. 133.Belgrano Fr. Petrus
. S. Th. Magister ac Ordinis Vicarius Generalis vir fuit scientia, humilitate nec non insigni pietate praeditus. Bartholomaeus Belgrano et Angelica Bellone fuerunt eius parentes. Ortus est Oneliae Liguris in litore die 21 Augusti an. 1821; Augustinianam vestem induit aetate annorum septem supra decem in Augustiniano Interamnae coenobio, ibique tirocinium ad exemplar perfecit. Causa inde studiis vacandi prius in Viterbensem, postea in Brachianensem et Firmanum conventum missus fuit, ubi viginti tres annos natus, dignus habitus qui ad Presbyteratus ordinem promoveretur; inunctione consecratus, theologicae disciplinae defensor nominatur. At causarius, ut erat, etsi ingenio validus, a regularibus studiis [Pag. 107] absolutionem obtinuit, quamvis firmani professorii moderator maneret. Subinde pluribus annis Prior extitit in Romano S. Mariae de populo conventu et a Bono Consilio B. Mariae Virginis Genestanensi, ubi summam dedit operam quo cultus erga prodigiosam illam Imaginem quammaxime in dies adoleret. Anno 1870, Parisiorum Lutetiam pergere a superioribus iussus, ut Augustinianum Ordinem ad vitam ibi restitueret, vix ad rem nonnullum negotium inceperat, cum statim, ob bellum a Gallis susceptum contra Borusios, tractationem omnem suspendere debuit. Quadriennio transacto, excepit Pragae confessiones ex Imperatricis Austriae Mariannae, usque ad mortem eius, quae in nostra semper memoria et benedictione erit, quippe quae plura Ordini beneficia perpetuavit, suumque acceptissimum confessarium Equitem Ferrea Corona exornatum voluit. S. Th. Magister anno 1876, nuncupatus, decem post annis, pluribus jam dives meritis Generalis Assistens eligitur, confectoque biennio, ob repentinum obitum R.mi P. Generalis Pacifici Neno, Summi Pontificis mandato Vicarius Generalis Ordinis renuntiatur. Quo in munere recte prudenterque se gessit. Celebrato generali capitulo an. 1889, mense Octobris in Eugubii coenobio sese recepit, ubi cum Christo in Deo omnino absconditus vivere cupiens suaeque pietatis operibus studere prosequens, postremum vitae cursum in oratione transigebat, usque dum Ei qui suum servum ad aeterna praemia vocabat, omnimoda et christiana obtemperatione, SS.mis Ecclesiae Sacramentis recreatus, sontica bronchiorum causa, die 27 maii 1894 sancte reddidit animam suam. Scripsit typisque mandavit:1. La Madre del Buon Consiglio - Manuale di letture e di preghiere per i devoti di Maria SS.ma del Buon Consiglio la cui prodigiosa Immagine si venera in Genazzano nella Chiesa dei Religiosi Agostiniani, compilato dal P. M. Pietro Belgrano Agostiniano
. Roma, Tipografia della Pace, 1880, Vol. 1, in 12, pp. 532.2. Ordo servandus in Capitulo Generali Ordinis Eremitarum S. Aagustini.
Tipographia Poliglotta de Propaganda Fide. Romae 1889, in 4.(Cfr. Litteras circulares R.mi P. Generalis Sebastiani Martinelli diei 3 Iunii 1894 typ. impressas, et P. Perini, Studio Bio-Bibliografico sul Card. Agostino Ciasca, Roma 1903, in Appendice p. 138-139).
Bellabocca Fr. Angelus
, Mediolanensis, vixit saec. XV exeunte et XVI incipiente. Papiae sua studia peregit, atque anno 1471 erat inibi Lector. "Vir fuit, ut aiunt nostri historici, intellectus angelici, operationibus ingeniosus, ac aeterna memoria dignus". Apud Ossinger p. 117 vocatur: vir qui ab ingenio, pietate, doctrina, et mirifica litterarum notitia, magnam adeptus est laudem. Pamphilus, f. 108v, testatur eum floruisse an. 1522, ac Passevinus usque ad an. 1525. Laudatur a Gratiano, p. 31, ab Herrera, a Fabricio-Mansi, T. I, p. 94, a Lanteri in additamentis ad Crusenii Monasticon, T. I, p. 578 et a Gandolfo p. 62, qui ait: "Aliqua opera edidit, inter quae:1. Viridiarium S. Scripturae
, Venetiis 1519, in 4° et alibi impressum.2. Electuarium spirituale
in V libros et CXXXIV cap. distensum et asservatur Mediolani in Bibl. Ambrosiana in cod. C. 95. Cfr. et Mazzuchelli, Vol. II, Part, II, p. 633; Pinicelli, p. 7; Argelati, T. I, Part. I, col. 134 et alios.Bellandi Fr. Stanislaus
, Lector, in oppido S. Agathae Florentinae Dioec. [Pag. 108] die 13 nov. 1876 ortus, suavissimis moribus ac religiosissimis virtutibus imbutus, non uno de sua florentina Provincia nomine benemeritus cui nunc magno cum zelo praeest, religiosum Augustiniensium habitum vestivit die 4 maii 1893, ac die 15 iulii anni insequentis, nostram sacram regulam professus est. Primam litavit hostiam die 21 dec. 1901, ac renuntiatus Lector, nostram pubem aliquando docuit. S. Spiritus Florentini conventus extitit Prior; fuit inde Provincialis, ac variis Capitulis generalibus, ceu Provinciae Definitor aut eiusdem Praesul interfuit. Anno 1924 Ephemeridem "Bollettino Storico Agostiniano, fundavit, et anno 1926 aliae publicationi initium dedit, cui titulus "Biblioteca Agostiniana". Nunc diu vivat et Deus diutissime adhuc felicissimeque sospitet. Scripsit:1. S. Nicola da Tolentino - Piccolo compendio della sua vita
. Firenze, Tip. Salesiana, 1906.2. Luigi Marsili - Apostolo ed anima del Rinascimento letterario in Firenze. Anni 1342-1394. Firenze, Tip. Arcivescovile, 1911.
3. Il P. Benigno Pera (1838-1906) Un'anima d'asceta e d'Apostolo dei nostri tempi.
Firenze, Tip. Giannini, 1921.4. La Chiesa di S. Spirito di Firenze.
Una pagina di storia con illustr., Firenze, Tip Arciv., 1921.5. Le Confraternite delle Spose e Madri Cristiane. Vade-Mecum per i Direttori e le ascritte
. Firenze. Tip. Arcivesc., 1922.6. S. Rita da Cascia Agostiniana. Sunto storico della vita
. Firenze, 2 ediz., 1925.7. Spose e Madri Sante. Profili agiografici per la edificazione delle spose e Madri Cristiane
. Firenze, Tip. Arciv., 1924.8. Servitori santi. Profili agiografici per 1'edificazione delle persone di servizio
. Firenze, Tip. Arciv. 1925.9. Le vicende dell'antica e storica Biblioteca di S. Spirito di Firenze.
Firenze, Lib. Ed. Fiorentina.10. La Cappella Corsini nei Chiostri di S. Spirito di Firenze.
Firenze, Lib. Ed. Fiorentina.11. Gli Agostiniani in S. Gimignano ed il tempio monumentale di S. Agostino.
Firenze, Lib. Ed. Fiorentina.12. Le vicende del Corpo di S. Agostino attraverso 15 secoli. Suo stato attuale.
Firenze, Lib. Ed. Fiorentina.Bellandi Fr. Stanislaus
, (ADDITAMENTA, pag. 68) de quo in V. I, p. 107-8, scripsit insuper:1. Come pregava S. Agostino, Manuale di pietà
. Libreria Edit. Fiorentina, Firenze, 1928.2. I Capitoli generali dell'Ordine Agostiniano
. Firenze.3. La B. Giuliana di Cornillon O. S. A
.4. S. E. R.ma Mons. Agostino Zampini O.S.A. Vesc. Tit. di Porfirio - Sag. e Vicario Gen. di S. S. per la Città del Vaticano.
5. La primitiva Chiesa di S. Spirito in Firenze
.Bellelli Fr. Fulgentius
, cuius nomen omnibus eruditis potissimum innotescit propter immeritam ab anonymo scriptore illi impactam criminationem Bajanismi, atque Iansenismi redivivi, a qua tamem illum jam demortuum eruditissima apologia expurgavit noster perinsignis theologus Io. Laurentius Berti, cuius etiam aurea opera eiusdem calumniae livore denigrabantur. Verum hisce missis nonnulla de nostro Fulgentio dicamus. Itaque Fulgentius noster natus est Buccini, in Regno Neapolitano, ex honestiori illius oppidi familia, anno 1675, atque ubi ad decimum sextum aetatis annum pervenit, apud nostrates Neapoli in coenobio S. P. Augustini tunicam induit. Studiorum causa post peractum tyrocinium missus fuit primo Suessam, ac deinde Romam ad S. Augustinum. Anno 1695 instante P. Magistro Augustino Arpe Genuensi profectus fuit Senas magistrum Studentium agere, licet 18 tantummodo aetatis annos haberet. Senis autem paulo post ivit Florentiam opera P. Mag. Adeodati Nuzzi, qui postea illum secum Neapolim perduxit. Anno 1700 docebat Philosophiam in nostro Collegio Romano, 1702 rediit Senas Regens, et 1704 Neapolim. Anno autem 1710 se contulit Lucernam in Helvetiam, ut ibidem Nuntii Apostolici Iacobi Caraccioli theologum exerceret. [Pag. 109] Verum post annum aeris mutandi causa Lucernam deserere coactus, Mediolanum accessit, ibique mansit usque ad annum 1713 quo Montem Vici in Pedimontium ivit, ut ibidem quadragesimali tempore verbum Dei praedicaret. Subinde Studia moderatus fuit Venetiis, Perusiae, ac tandem Rome usque ad annum 1720, quo Ordinis Secretarius electus fuit. Clemens XI illum creavit Procuratorem Generalem, atque circa idem tempus fuit Angelicae Bibliothecae praefectus, et anno 1727 Perusiae ad Generalatum assumptus. Sexennio completo ad Bibliothecam rediit, ibique totum se notissimis operibus perficiendis addixit. A nostrate Ossinger dicitur vir omnibus virtutibus ornatus, clemens, et benignus, nec non in doctrina et operibus S. P. Augustini versatissimus. Fatis concessit: Romae anno 1742 die 22 ianuarii aetatis suae 67. Rev.mus P. Leoni in littera circulari mortem huius praeclarissimi viri universo Ordini nuntiante, inter caetera, haec habet: "Sappiano alla perfine ben tutti quanto Egli lodevolmente fè da segretario dell'Ordine e da Procuratore Generale e da Generale eziandio per sei anni e mesi, nel cui memorabile tempo la gloria e la sospirata sorte avemmo di udire per le di Lui industrie e singolarissima vigilanza dichiarata e autenticata in Pavia l'identità del corpo del SS. nostro Patriarca, e quanto in tutti questi impieghi, dignità, gradi ed onori, fosse Egli sempre amabile e cortese, manieroso ed obbligante, dando sempre colle opere e colle parole ben chiara testimonianza di aver sortita un'anima buona, di cui sempre distinta stima fecero i Personaggi più illustri e Noi stessi possiamo dire la somma benignissima e parzialissima amorevolezza che in ver di Lui mostrò il SS. nostro Pontefice Benedetto XIV". Extat Fulgentii nostri sepulcrale marmoreum monumentum in Ecclesia S. P. Augustini de Urbe, Buccinensium Fratrum cura et aere excitatum. Ita, fere ad verbum, Lanteri, Postr. Saec. Sex, Tom. III, p. 53. Opera eius typis edita et manuscripta sequentia sunt:1. Mens Augustini De Statu creaturae rationalis ante peccatum. Polemica dissertatio adversus aliquot Pelagianos, Bajanos, Iansenianos errores recentesque quorundam Doctorum opiniones
. Lucernae, l711. Vol. I, in 8°. Typis Annae Felicitatis Haultin per Innoc. Theodor. Hautt.2. Collectio actorum atque allegatorum quibus ossa sacra Ticini in Confessione S. Petri in Coelo aureo anno 1695 reperta esse sacras S. Augustini
. Venetiis, l729, Vol. 2 in 4° cum tab.3. Mens Augustini de modo reparationis humanae naturae post lapsum, adversus Baianum et Iansenianam haeresim iuxta Apostolicas Constitutiones exposita
. Romae an. 1737, 1738 et 1740, Vol. 2 in 4°. Prima pars huius operis authographa extat in Bibl. Angel. in Cod. 1443 (T. 8. 15), pp. 474, D.no Iosepho Card. Firrao, Neapolitano dicata.4. Apologia authographa P. Bellelli Augustiniani, qua librum suum, cui titulus "Mens Augustini" tuetur adversus adnotationes Nicolai Girken Augustiniani Coloniensis, desumpta ex quodam codice Biblioth. Imperialis
. Copia huius apologiae asservatur in Arch. Ord. N° 16, in fol. ff. 56.5. Epistola seu opusculum apologeticum, d. Romae die 4 iunii an. 1717
. Incipit: "Rev.me Pater. Quod in votis habueram" Codex Bibl. Angel. Chart. in 4°, N. 386 (II. 2-18) ff. 22. Huius fit mentio a P. Berti in opere cui Tit. "Augustinianum sistema de Gratia", Romae, 1747 pars II, p. 362, ubi de Ant. Arnaldo. Praenotatur folio 1° manu eiusdem Berti codicem hunc ab eo repertum fuisse die 20 aprilis 1747. [Pag. 110]6. Benedicto XIII Sum. Pontefice. Variarum notitiarum collectio ad Romanam Synodum pertinentium, per me F. Fulgentium Bellelli S. T. Mag.um, Proc.rem Gen.lem Ord. Er. S. P. Aug.ni, Bibliothecae Angelicae Praefectum, Synodi Praefatae Theologum, qui cunctis actionibus praesynodalibus ac synodalibus interfui
. Codex Bibl. Angel. 1111 (S. 3. 6) Chart. in 4°, ff. 187.7. De Incarnatione Verbi Divini dissertatio
. Incipit: "Ex Sacrae Doctrinae parte, quae de Deo agit". Explicit: Scripsit Fr. Aegidius Augustinus Porticelli Viterbiensis Dictante Ad. Rev. P.re Fulgentio Bellelli Regente. Perusiae 1716. Cod. Angel. Biblioth. 1359 (T. 4. 24) Chart. in 8°, ff. 1 - 159 et 200 - 206. (Cfr. Ossinger in Bibl. August., p. 118; Hurter, Numencl. Litt., T. II, p. 1263; Nuovo Dizionario Istorico, Napoli 1791, Vol. III, p. 320; Mazzuchelli, Scritt. d'It., Vol. II, Part. II, p. 665; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., part. I, p. 325, et alios). Opus theologicum Rev.mi P. Bellelli, cui titulus: Mens Augustini de modo reparationis humanae naturae post lapsum adversus Baianam et Jansenianam haeresim acriter impugnatum fuit ab anonymo Gallo sub tit: Baianismus et Iansenismus redivivi in scriptis PP. FF. Bellelli et Berti. Verum post mortem Bellelli, Laurentius Berti suo opere: Augustinianum Systema de gratia ab iniqua Bajani et Ianseniani erroris insimulatione vindicatum. Romae 1747, vol. 2 in 4°, reimpressum denuo tum Bassani, an. 1766 in 8°, cum Lugduni an. 1768 pariter in 8°, fortiter dimicavit in anonymum Gallum auctorem operis Bajanismi et Iansenismi redivivi. Tunc hic sese detexit in persona Ioannis d'Yse de Saléon, Archiep. Viennensis in Delphinatu, scriptum P. Berti refutare satagens per documentum pastorale signatum die 12 aprilis 1750 et impressum Parisiis. Postea etiam archiep. Senonensis Ioan. Ioseph. Languet de Gargy theologorum Augustiniensium doctrinam agressus est, cui P. Berti respondit: In opusculum Ioan. Io. Languet, iudicium de operibus theologicis Fr. Bellelli et Berti aequissima hujus expositio. Liburni, 1756, et 1757, vol. in 4. Sed de hoc satis.Bellesini Fr. Stephanus Augustinus
, Romanus, de quo Lanteri, Eremi Sacrae Aug., parte I, p. 333 haec habet: ex honestis parentibus Romae ortum habuit an.1723. Eremitarum Ordinem amplexus atque per consuetos gradus Regentis munus adeptus, nostrates alumnos docuit Genuae, Papiae, Mediolani, ac Bononiae. Magistrali deinde laurea decoratus eligitur hujus Romanae Provinciae Praeses, quo in munere altera vice plenis suffragiis confirmatus fuit. Sub Vic. Gen. Augustino Ant. Giorgi fit Italiae Assistens, atque in comitiis Gen. Romae an. 1786 coactis universi Ordinis gubernaculum accepit, quod an. 1792 in Capitulo Gen. Bononiae celebrato omnium electorum consensione iterum in illius manibus remansit. Vir fuit valde pius, et multum dilexit Ordinis decorem et domus Dei splendorem. Anno 1795, die 6 septembris ictu apopletico tactus, fere per duos annos vitam miserrimam vixit usque ad diem 8 iunii an. 1797, quo piissime obiit, annos natus 74. Eius praeconia celebrata fuerunt ab eius in officio successore P. Mag. Dominico Lippici quae legi possunt in Regesto duodecimo ipsius Bellesini fol. 10. Reliquit:1. Eius officii Generalatus litterarum Regesta
, 12 vol., in fol. in Archivio Ordinis Asservata.2. Raccolta di lettere del Rev.mo P. Stefano Agost. Bellesini al Priore di S. Agostino dall'an. 1786 all'an. 1789
. Ms. n. 652 Biblioth. Classensis Ravennae in civitate. [Pag. 111]Bellesini B. Stephanus
, cuius praeconia perbelle concinnat Pius Pp. X in Breve illius beatificationis edit. in Analectis Augustinianis, Vol. I, pp. 4-8, cuiusque vitam pulcherrime exararunt nostrates Magistri Philippus Balzofiore, Paulus Billeri et Gelasius Lepore, natus est Tridenti ex parentibus nobilitate atque opibus conspicuis an. 1774, die 25 novembris. Anno 1790 a P. Fulgentio Meinchembek, tunc Tridentini Augustiniani coenobii priore, eius avunculo, habitum nostrum accepit, ab eoque post aliquot dies Bononiam ad novitiatum S. Iacobi Maioris perductus fuit. Post peractum tyrocinium se contulit Romam sub generali Stephano Bellesini, atque post confectum Philosophiae cursum Bononiam rediit ad theologicas disciplinas addiscendas circa an. 1797. Factus pro-defendens, ob gallicas pertubationes, ac praesertim propter edictum, quo exteri religiosi e Statu Ecclesiae a Gallis occupato egredi cogebantur, in patrium coenobium remeavit nondum sacerdotio initiatus. Ibidem sacrario addictus praedicandi munus suscepit. Factus subinde sacerdos ac facultate audiendi confessiones donatus, verbo et exemplo multam populo contulit utilitatem. Non obstante Napoleonica suppressione, Stephanus noster in conventu remansit ac inibi gratuitam puerorum institutionem suscepit, quam institutionem prosequutus est per aliquot annos etiam cum e coenobio eicieretur, et habitum monasticum dimettendi cogeretur. Pensionem tamen accepit a Gubernio Bavarico an. 1808 et tribus sequentibus, postea ab italico et tandem ab imperiali usque ad an. 1817. Mense Decemb. eiusdem anni Romam redivit ad S. Augustini, ubi habitum reassumpsit, adfiliatusque fuit Conventui Genestani. Mansit tamen Romae ad S. August. novitiorum magister, erga quos ita se gessit, ut quilibet in eo patris benignitatem, fratris amorem, servi officia, amici consilia, angeli consolationem, atque omnium virtutum compendium inveniret. Sublato Romae novitiatu mansit ibidem supprior atque professorii magister usque ad annum 1822 quo ad dirigendum novitiatum Civitatis Plebis in Umbria missus fuit. Quippe quod perfectam vitam cummunem summopere expetebat, accidit ut an. 1826 a Generali Iosepho Mistretta hujusmodi vitae genus in Genestani coenobium invectum fuerit, quod ubi noster B. Stephanus rescivit, ut illuc mitteretur petiit, atque obtinuit, tyronum institutioni iterum praefectus. Iam quadriennio hoc munus fungebatur, cum ex obedentia parochi officium suscipere debuit. Quo in munere ita omnes virtutes boni pastoris exercuit, ut velut sidus mattutinum respenduerit. Praesertim eius caritas non habuit fines quibus contineretur; et vere mira atque heroica fuerunt quae erga pauperes illius oppidi egit, quaeque legi possunt apud memoratos scriptores illius vitae. Ex qua nimia caritate exercita, dirum typhi morbum contraxit, praeclare, ut fortis miles, occumbens Genestani in festo SS. Purificationis, an. 1840 aetatis suae 65. In vita et post mortem clarus miraculis, Pius Pp. X, illum inter Beatos coelites die 1 nov. 1904 solemniter annumeravit. Scripsit:1. Litterarum sive epistolarum volumen
quod ms. asservatur in Archivo Ordinis. Item:2. Sermonum volumen
, inibi pariter asservatum ms. Haec e Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, pp. 322-328.
de Bellinzona Fr. Gerardus
, alnmnus Provinciae Stiriae et Carintiae, ut eruitur ex Actis Capitulorum Generalium (Analecta August., Vol. X, p. 146) et non Congregationis Lombardiae, sicut ait Ossinger p. 120, per quatuor annos, scilicet ab an. 1575 ad an. 1579, vixit studens Papiae in conventu [Pag. 112] S. P. Augustini. Vi Diplomatis Gregorii Pp. XIII diei 25 iunii 1583, anno insequenti in Capitulo gener. Romae celebrato, S. Theol. Magister fuit renuntiatus. Dicitur ab Ossinger: Vir varia scientiarum suppellectili instructus, qui totum se poesi dedit, et multa opuscula tam versibus italicis quam latinis composuit, atque inter alia: a) Sixteis Fr. Gerardi a Bellinzona Augustiniani Eremitani, sive: Poema latino heroico carmine, magna Sixti V facinora decantans, an. 1600 Codex 67 (42 - I - 44) chart. (m. 14 x 21) Biblioth. Giavardianae in civitate Verulana; b) Canzone e Corona al Rev.mo P. M. Gregorio Petrochino Generale di S. Agostino. Il Card. Montelpare, Venetiis, 1590, typis Moretti, in 4°.(Cfr. Mazzuchelli, Vol. II part. II, p. 692 qui inter alia haec habet "di lui si hanno pure sparsamente stampate alcune rime. Una
Corona di X Sonetti con altri due si leggono dietro alla sua Orazione funerale recitata nel Teatro di Vicenza l'anno 1586 in morte del P. Spirito Pelo Anguisciola; Priore Generale dell'Ordine Eremitano di S. Agostino, colle composizioni di Poesie Toscane e Latine di diversi raccolte e poste in luce da Fr. Armonio Rossi Agostiniano. In Vicenza, appresso Agostino della Noce, 1587 in 4. La detta Orazione con esse Composizioni si legge anche dietro al Poema d'Alfonso Pelo Anguisciola intitolato: L'albergo degli Infelici amanti. In Vicenza per Giorgio Angelini, 1602 in 4°. Un suo Sonetto sta dietro alla Flori, favola boschereccia (in versi) di Maddalena Campiglia. In Vicenza, per gli eredi di Pierin Libraro e Tommaso Brunelli Compagni, 1588 in 8°. Altro Sonetto è stampato in lode della Mora, Commedia di Giov. Battista Calderari cavalier di Malta. In Vicenza per gli eredi di Pierin Libraro, 1588, in 8°". Herrera, T. I, p. 312 et Lanteri - Addilamenta ad Crusenii Monasticon, p. 731).Belloni Fr. Paulus
, alumnus Provinciae Lombardiae, filius coenobii Vercellensis, vixit saec. XVI. Qui cum ingenium vividum et ad discendum promptum sortitus fuisset, facili et tam felici cursu minora studia pertransiit, ut artis oratoriae peritissimus evaderet, in cuius testimonium Parmae an. 1598 in lucem dedit orationem quam habuit in Capitulo generali et alia multa. (Cfr. Mazzuchelli, Vol. II, Part. II, p. 107 et Ossinger, p. 120).Belloni Fr. Vincentius
, Italus, ortum habuit in oppido Carpasio e Paulo et Ioanna Sacco die 9 Octobris 1839, atque postera die in baptismatis fonte renatus est. Habitum Augustinianum mense Octobris 1856 suscepit, et, novitiatu peracto, ad Lucanum nostrum coenobium missus, magistrum habuit P. Ioannem Belluomini, qui sub die 18 febr. 1859 hoc de illo dedit testimonium: "Bono ingenio, et bona memoria praeditus multum proficit in studiis philosophiae ac in scientia sanctorum: uno verbo: dilectus Deo et hominibus". Anno inseguenti P. Ioanni Belluomini in officio Regentis illius conventus suffectus fuit P. Fridericus Masini, qui de Belloni sequens contexuit elogium: "Iuvenis angelicis moribus indutus, et, ni fallor, ita animum habere puto. Plurimum studiorum promittit, si ea voluntate qua usque adhuc ductus est, ac ingenii dexteritate in eis prosequatur. Dolendum autem est, non tam sana valetudine gaudere". Et an. 1862 haec insuper de discipulo scribebat: "Iuvenis ingenio ac memoria valde praeditus; optimae spei, praesertim in philosophicis disciplinis, in quibus quamplurimum est exercitatus: nunc iam ab aliquo tempore studio[Pag. 113] Dogmaticae Theologiae vocat, die qua pro defendens fieri meretur. In omnibus autem Deo ac hominibus dilectus". Post autem annum ordinatus fuit sacerdos, et, Romam accersitus, die 12 augusti 1865 ad Lectoratus gradum fuit promotus. Docuit inde Biblicas Quaestiones et locos Theologicos, semper commendabilem se exhibendo. Ivit postea Brachianum et an. 1870, feliciter superatis examinibus, nominatus fuit Studiorum Regens, missusque Melitam, ubi mansit usque ad annum 1875, in quo Romam revocatus atque Savonam missus, tribus post annis e vivis excessit. Scripsit atque edidit:1. S. Paolo a Malta. Poema del P. Vincenzo Belloni Agostiniano
. Malta, 1875. tip. Guttemberg, Piazza Britannica N° 5, in 8°, pp. 375. De hoc Poemate Ephemeris La Civiltà Cattolica, an. 26, vol. VI, Serie IX, p. 325, sequens protulit iudicium: "È un racconto poetico ben ideato nella invenzione, fiorito di vari interessanti episodii, e condotto alla finale soluzione con begli artifizii poetici. E' scritto in ottava rima e con istile che mostra nel ch. Autore un ingegno squisitamente poetico ed educato nello studio dei grandi esemplari antichi e moderni".2. Agli Illustri Martiri Giapponesi Agostiniani - Versi
- S. 1. (Romae) et an. (1867).(Cfr. Perini, Studio Bio - bibliogr. sul Card. A. Ciasca, Roma, 1903, p. 201) et Relationes studiorum asservatas in Arch.Ordinis.
Belluomini Fr. Ioannes,
ex honestis ingenuisque parentibus Philippo, et Margherita Bartolomei fortunae bonis haud mediocriter instructis in oppido S. Margheritae prope Lucam ortum habuit die 28 febr. an. 1814. Post navatam in Lucensi Lyceo philosophiae operam undeviginti annos natus monasticam vitam apud Augustinianum ordinem amplecti deliberavit. Interamnae in Umbria tyrocinium confecit ac postea studiorunt causa an. 1833 Viterbium missus, P. Philippo Cascia Magistro Regente, utpote optimae spei adolescens, ingenii acumine, facili memoria et optimis moribus praeditus, prae caeteris in studiis Theologicis, quamvis valetudine gracilis, antecelluit. Romam deinde an. 1837 vocatus studiorurn cursum sub Mag. Guillelmo Bartolomei complevit, atque Lectoris gradum an. 1841 adeptus Recinetum anno insequenti contendit, ut ibidem nostrates alumnos etiam graecas litteras edoceret. Egit deinde (1843) philosophiae professorem in Aesino Clericorum Collegio, unde non ita multo ad nostra gymnasia rediit. Regentiae, ad quam die 4 aprilis promotus fuit, quinquennio Recineti transegit, ac postea ad Magisterium iam promotus nostrates iuvenes docendi provinciam cum Lucae, tum Florentiae prosecutus fuit. Ibidem cum regularis disciplinae profectu plures quoque annos, prioratum laudabiliter gessit, eodemque tempore confessarii monialium, atque examinatoris pro-synodalis munia cum plausu exercuit. Cum inter varia huiusmodi officia magnam sibi probitatis, doctrinae prudentiae atque dexteritatis laudem apud Ordinis superiores comparasset an. 1859 a R.mo P. Gen. Paulo Micallef in Ordinis Procuratorem Generalem assumptus fuit, quo nomine etiam socius evasit Collegii theologici Archigymnasii Romani, ac paulo post S. Congr. SS. Rituum consultoris locum obtinuit. Tandem in comitiis Generalibus ob renuntiationem praefati DD. Pauli Micallef, tunc Ep. Tifernatis in pervigilio Pentecostes, Romae an. 1865 coactis, fere omnibus Patribus suffragrantibus ad universi Ordinis regimen ex decreto SS. D. Pii PP. IX in Cap. gen. an. 1859 promulgato, 12 annis duraturum evectus fuit [Pag. 114] ac postea ad nutum eiusdem Pontificis confirmatus fuit. Inter medias horum temporum calamitates, iacturas et tempestates, ordinem rexit usque ad an. 1880, quo caeterarum rerum cura omnino dimissa soli Deo et sibi vacare animum induxit. Verum parum temporis praeoptata quiete frui valuit nam hora secunda cum dimidio ante meridiem diei 30 septembris 1883 post aliquot decubitus dies ab acceptis repetitis apoplexis ictibus Ecclesiae Sacramentis roboratus hujus terrenae peregrinationis sibi ab Ornnipotenti Domino praefinitum tempus explevit. Quae ab ipso scripta fuerunt sunt:1. Vota aliqua in sessionibus Concilii Vaticani
, quibus fere omnibus interfuit, ab ipso prolata.2. Regesta sui Generalatus
ab an. 1865 ad an. 1880 sub signatura Dd. 261, 262, 263, asservata in Archivo Ordinis. (Cfr. Lanteri, Eremi Sacrae Augustinianae. Part. I, Romae 1874, p. 348 et seg. et Reg. R.mi P. Neno, Dd. 264 p. 182 et seg.).Belluomo Fr. Angelus
, S. Theol. Doctor, a nonnullis Firmanus, ab aliis Pisauriensis dictus, habitum Augustinianum sumpsit in nostro conventu de Rocca Contrata, ac proinde etiam de Rocca Contrata nuncupatus fuit. Vixit saec. XVII, et laudatur propter eius theologicam scientiam et in utroque iure peritiam. Extat in Biblioth. Universitatis Bononien. quoddam carmen (v. canzone) D.ni Ciampoli in cod. 1141 (1877), ita illi nuncupatum: Il ferragosto di Montalto al P. M. Angelo Belluomo Barbato Agostiniano, et inc.: "Neve, catidida neve...". Typis mandavit Angelus noster, quae sequuntur:1. Theorica iustitiae tam politicae quam theologicae per XV honoraria distincta
. Firmi 1625 in 12°. (Cfr. Bocca, Cat. 25, n° 445).2. Vita della B. Rita da Cascia
. Macerata, 1624, in 4°.(Cfr. Iacobilli, Biblioth. Umbriae, p. 42; Elssium, p. 59; Ossinger, p. 120; Mazzuchelli, Vol. II, Part. II, p. 715; Vecchietti, Biblioth. Picena, Vol. II, p. 138; Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 123).
Beltrami Fr. Ambrosius
, alias Beltramini, Venetus, S. Theol. Mag. "vir fuit, ait Lanteri, in Crusenii Monasterii parte tertia cum additamentis, p. 722, rnorum probitate, atque ingenii praestantia paucis comparandus, qui potissimum theologica scientia excelluit". Ex actis Capituli Gener. Bononiae an. 1551 celebrati constat illum licentiatum fuisse ad suscipienda insignia magistralia post annum (Cfr. Analecta Aug. Vol. IX, p. 381) cum esset in studio Mediolanensi, ubi factus fuit Regens Veronae. Ex Regestis Generalis Thaddaei Perusini vero, scimus hic ad eum scripsisse sub diebus 12-19 maii 1576 "ut elemosinas collectas pro conventu Papiensi per fidos et tutos tabellarios ad nos mitteret, et quod pariter custodiret Sargiam ex Flandria missam" (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex dipl. cit., Vol. IV, p. 52). Obiit Ambrosius Venetiìs an. 1602. Scripsit:1. De voto paupertatis in religione quod est abdicatio proprietatis in proprium non habendo P. M. Ambrosii Beltrami Venet. Ord. Erem. S. Aug. S. Theol. professoris,
Venetiis 1581, Muschius excudebat in 4°.2. Sommario delle Indulgenze e de' Privilegi de' cinturati
. (Cfr. Alberici, Catal. Breve degli Illustri Scritt. Veneziani, Bologna 1605, p. 6; Ossinger, p. 121, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. II, p. 388).Benassai Fr. Ioannes Maria
, S. Theol. Mag. et Congregationis Perusinae Vicarius Generalis, vir fuit in quo pietas cum doctrina contendit. [Pag. 115] Ad meliorem vitam transivit an. 1602. Praelo mandavit:1. La devotissima rappresentazione di S. Maria Maddalena, specchio di penitenza
. In Perugia, Tip. Petrucci, 1590, ed a spese di Pietro Francesco Petrucci in Foligno, 1598.2. Il mortorio di Cristo
, in Foligno, 1601 et alia. (Cfr. Mazzuchelli, Vol. II, Part. II, p. 782; Ossinger, p. 121; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 165, et Iacobilli in Bibliotheca Umbriae, p. 160, qui ait, quod Fr. Ioannes noster fuerit "insignis musicus ac Regens plurimorum Gymnasiorum,et quod ediderit alia quamplurima opera").Bencivenni Fr. Alexander
, Florentinus, vir non minus virtute, quam scientia praestans, ut vocatur ab Ossinger, p. 121, floruit saec. XVII ineunte. Reliquit: Vita e miracoli della B. Rita da Cascia, in Firenze, 1628 in 8°. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 118).Benedetti Fr. Thaddaeus e Foro Sembronii
, floruit saec. XVI labente, atque edidit: Significati e meditazioni del SS. Sacrificio della Messa, raccolti da diversi Autori dal Ven. P. Fr. Taddeo Benedetti da Fossombrone dell'Ordine di S. Agostino. In Macerata appresso Sebastiano Martinelli, 1594, in 8°. Opus dicatum fuit nobilissimo Aequiti Flaminio Cattabeni epistola data e S. Genesio die 20 octobris 1594, et iterum reimpressum ab eodem Martinelli an. 1608, in 8°.(Cfr. Vecchietti, Biblioth. Picena, Vol. II, p. 163 et Hurter, Nomenclator Litt., T. III, Oeniponti, 1907, col. 1199).
Benedictus a S. Iacobo
vide: Mazzoni Fr. Benedictus.Benincasa Fr. Philippus
, e Pausilipo, alumnus Congr. S. Ioannis ad Carbonariam, studia sua Neapoli in primario suae Congregationis coenobio ab an. 1728 ad an. 1736 impense coluit. Extitit ibidem studentium magister, et an. 1733 Lector renuntiatus fuit. Anno vero 1738 fit Baccalaureus; an. 1756 Definitor; an. 1759 Vicarii Socius et Congregationis Secretarius, et an. 1763 electus fuit S. Mariae Constantinopolitanae Leucopetrae Prior. Typis ab eo mandata fuerunt:1. Storia della vita, canonizzazione, sangue, panellini e prodigii di S. Nicola da Tolentino, composta da un religioso di S. Giovanni a Carbonara.
Napoli, 1768, in 8°.2. Vita del Servo di Dio il P. Fr. Giannicola Chiesa della Congregazione di S. Giov. a Carbonara
, divisa in tre punti, Napoli 1787, nella stamperia di Amato Cons, in 4°. Est in Bibl. Angelica sub sign. 1, 61.(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 363).
Berdozzi Fr. Ioannes
, primam lucem Validi in Dioec. Camerinensi die 26 Augusti anni 1836 aspexit et habitum Ordinis Erem. S. Aug., tamquam filius Conventus Sarnanensis, Provinciae Picenae, Tolentini assumpsit die 6 iunii anni 1854. Novitiatu ibidem exacto et die 17 Iunii 1855 religiosa professione emissa, Firmum missus fuit ut studiis philosophicis, magistro P. Iosepho Concetti, operam daret. Anno 1857, praefatus magister ita de eo scribebat: "omnia pacifice solerter agit, sive methaphisicam, cui animum adiicit, mente revocat, sive pietatis opera exerceat. Cuique ostendit suam conversationem in coelis esse...". Anno 1859 Tolentinum reversus, a P. Loretani hoc habuit testimonium sub die 22 Ianuarii an. 1860. "Ab ipso cum praecitatis [Pag. 116] (Augustino Gentili et Nicolao Verdelli) ternarium habemus aedificantem domum solitudinis, studii, nec non plurimae virtutis exercitio praeclara et continua praebet argumenta". Mense Iunii die 19 eiusdem anni sacerdos ordinatus est, ac sacrae Theologiae studio adhuc incumbebat cum, ob Regularium civilem suppressionem in Piceno peractam, exire coactus fuisset et in suorum domum se recipere. An. 1863 a Superioribus Ordinis obtinuit ut in studio Viterbiensi, Provinciae Romanae, admitteretur, ibique studia theologica perfecit. Lectoris gradu decoratus (an. 1864) et Professorum Magister nominatus, anno 1866 etiam Conventus Supprior effectus est. Quinquennio integro philosophiam laudabiliter docuit, quo transacto Prior eiusdem conventus electus fuit, et sic docendi muneri valedixit. Prioratum Viterbiensem, difficillimis etiam superventae suppressionis temporibus, usque ad annum 1889 optime gessit. Capitulo Generali eiusdem anni 1889 tamquam Discretus Provinciae Romanae interfuit, atque eiusdem Provinciae in eodem Capitulo Prior Provincialis fuit renunciatus; in hoc munere anno 1892 confirmatus fuit atque eodem anno regimini conventus S. P. Augustini de Urbe, tamquam Vicarius Prior, praefectus. Iam anno 1882, quo Magisterii laurea a R.mo P. Pacifico Neno fuerat donatus, ad Provinciam Romanam transierat, ex filiatione eius e conventu Sarnanensi et adfiliatione conventui SS.mae Trinitatis Viterbiensi ab enunciato R.mo Patre auctoritate apostolica factis. In Capitulo Generali anni 1895 primus electus fuit inter Assistentes Generales Ordinis et deinde etiam Vicarius Prior Collegii S. M. Monicae Urbis, quo in munere mansit usque ad annum 1901. In Congregatione Generali Intermedia anni 1901 iterum Prior Provincialis Provinciae Romanae fuit nominatus et Collegio Viterbiensi, paucis ante annis a R.mo P. Thoma Rodriguez instaurato, praepositus. Hisce muneribus, anno 1904 a Capitulo Provinciali suae Provinciae et a R.mo P. Generali respective iterum demandatis, fungebatur, cum sacramentis, eodem petente, devote susceptis, die 14 Ianuarii 1907 ex hac vita migravit. Vir bono ingenio praeditus et ingenita pietate ornatus, religiosae vitae omnibus praelusit. Superioribus tam in religiosa disciplina promovenda, quam in rerum temporalium administratione curanda admodum curavit; praelo etiam tradidit, opuscula non parvi facienda, scilicet:1. 1° Corso di Conferenze per le Madri Cristiane
, Siena Tip. di S. Bernardino, sul Periodico "La Madre Cristiana".2. Vari articoli istruttivi e religiosi
, ibidem.3. Spirito della Religione Agostiniana ossia Regola del S. P. Agostino spiegata al Novizio e preceduta da istruzioni analoghe allo stato religioso
. Viterbo, Tip. Soc. Agnesotti e Comp. 1884 et 1901, in 8°, pp. 329.4. Vade Mecum dei Superiori Maggiori dell'Ordine Erem. di S. Agostino nell'esercizio di alcune principali loro funzioni
. Viterbo, Tip. Agnesotti 1891. Opusculum anonymum.5. Regole e Costituzioni dell'Ord. Erem. di S. Agostino adattate alle Monache dello stesso Ordine
. Roma, Tip. della Pace di F. Cuggiani, 1895. Opusculum anonynum.(Cfr. Perini, Studio Bibiografico sul Card. Ciasca, pag. 96; Littera Circularis R.mi P. Rodriguez diei 16 Ianuarii 1907; La Madre del Buon Consiglio nelle famiglie cristiane del 1907, an. Xl, N. 3, p. 113 et seq.)
de Bergolio Fr. Georgius, vixit saec. XIV ineunte. Bergolium, oppidum natale nostratis Fr. Georgii, illud esse puto quod italice Bergolo dicitur, [Pag. 117] quodque in Cunei provincia existit. De fratre Georgio autem, haec a P. Saturnino Lopez (Analecta August. Vol. IX, p. 198-200) exarata habentur. An. 1331, die 30 novembris Ioannes Pp. XXII Guillelmo de Cremona, Priori Generali Ordinis scribit et iniungit: "quatenus Georgium de Bergolio, eiusdem ordinis, qui pro acquisitione scientiae theologicae in Parisiensi et Bononiensi studiis studendo laboravit diutius et deinde illam in Ianuensi et Avenionensi fratrum ipsius Ordinis conventibus docuit, si idoneus reputetur, destinet in Studio Parisiensi ad legendas Sententias in futuris vacationibus, (Reg. Vat. 116, f. 344, 1. 1614), et die 23 maii an. 1332 ipsemet Pontifex Canceliarium et Universitatem Magistrorum Studii Parisiensis hortatur, quatenus ipsum (Georgium de Bergolio, Ord. herem. S. Aug. in sacra pagina baccalarium), cum ad studium Parisiense, ibi librum Sententiarum lecturus, accedat, recomendatum propensius habeat (Ibid., f. 221, l. 1132; cfr. etiam Denifle-Chatelain, Chartularium Univer. Parisiens., T. II, p. 399-400), qui utique errorem commissum in Codicibus Vat. his verbis notant: "Vocatur ibidem quandoque perperam Gregorius". Id praecipue evenit in testimoniis ex Registris Avenion. Clementis VI, T. 18 a P. Franc. Erhle in suo praeclarissimo opere Historiae Biblioth. Roman. Pontif. p. 151 allatis. Maiorem in errorem delapsus fuit M. Francon in opere: La librairie des Papes d'Avignon (Paris, 1886) qui ad p. 37 sic habet: "Le 23 mai, una table de Saint Augustin sur la Genèse, payèe, lettre ornèe et enluminure comprèses, 10 sons de gros tournois a Philippe de Bergolio, de l'ordre des Eremites, probablement un Camaldule". Francon ergo erravit et circa nostri Fratris Georgii nomen et circa eiusdem professionem. Ipse autem Georgius pro Papa sequentia composuit, quae dicuntur:
1. Tabula in omeliis Sancti Augustini super Evangelium Joannis.
2. Tabula Sancti Augustini super Genesim ad litteram.
3. Tabula librorum Dionisii.
4. Tabula librorum Boetii.
5. Liber vocabulorum Bibliae.
6. Alius
(liber) est aliqualis doctrina super accentuatione certorum libroram quos libros fecerat fieri fr. Georgius pro domino nostro papa. (Cfr. P. Erhle, op. cit. 153).Pro quibus operibus conficiendis, pro pergamenis, scriptura et eorum illuminatione auctor a Camera Apostolica, diversis temporibus, recepit florinos aureos 109 et sol. tur. gross. 10.
de Bergamo Fr. Augustinus, clarus Insubricae Congregationis alumnus, vir egregie doctus, vitae sanctimonia et regularis observantiae zelo maxime enituit, plurimumque suae congregationi, apud quam gratia et auctoritate florebat, prudentia sua et in agendis dexteritate, profuit. Quinquies enim fuit eiusdem Visitator, semel atque iterum Definitor, iterum ac tertio Vicarius Generalis, primaque vice an. 1501 hoc in munere electus in comitiis suae Congregationis universis in patrio ad S. Augustinum conventu celebratis. Plenus dierum obiit Bergomi an. 1513. Scripsit libros quibus tituli:
1. De Deo uno et trino
, opus iuxta doctrinam famosissimi Gregorii Ariminensis per quaestiones compositum, atque Gratiano de Fulgineo totius Ordinis Priori Genenerali dicatum.2. De cultu et veneratione Ecclesiarum libri II.
3. Ecclesiasticae traditiones variis quaestionibus illustratae.
[Pag. 118]4 Consilia diversa;
ac insuper:5. Commentaria per quaestiones et dubia in quatuor lib. Sententiaram,
nec non6. Parva logica pro tyronum instructione.
(Cfr. Aloys. Torelli, Sec. Agost., T. VII, pp 525, 640 ex Donato Calvi).
de Bergomo Fr. Augustinus, alter, cognomento Ballini, et ipse Insubricae Augustinianae Congregationis clarus alumnus, in actis Papiensis conventus S. Mustiolae ab. an. 1504 ad an. 1520, apparet inibi de familia constitutus, et hoc ultimo anno ut Visitator. Plurium coenobiorum insuper fuit Prior non semel suae Congregationis Definitor et an. 1547 in comitiis generalibus eiusdem Congregationis in conventu S. Ioannis Evangelistae prope Faventiam habitis, quibus praefuit Generalis Hieronymus Seripandus, Vic. Generalis eligitur, ut componeret simultates in sinu eiusdem Congregationis obortas, quod et fecit. Mira enim fulgebat vitae integritate, magno consilio praeditus, et doctrina. Vixit usque ad an. 1550, quo Bergomensi in coenobio, cuius erat Prior, pientissime obiit, aetatis suae 74. Scripsit quae sequuntur:
1. De oratione mentali libri III;
2. De sensuum mortificatione libri II;
3. De contemptu sui ipsius Liber I;
4. De excellentia creaturae rationalis, et ipsius erga Deum obbligationibus liber I.
(Cfr. Torelli, Sec. Agost., T. VIII, pp. 309, 324; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 169 et Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. cit., Vol. III, pp. 22, 24, et 111).
de Bergomo Fr. Paulinus, Congregationis Lombardiae alumnus, vir in historia Ordinis nostri iugi studio exercitatus, floruit saec. XVI labente, ab eoque typis mandatus fuit: Liber de privilegiis Ordinis nostri, Romae, 1599 in 8°.
(Cfr. Ossinger, p. 122, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 440; notandum vero est quod hic Paulinus non sit alius nisi Fr. Paulus Olmo Bergomensis ut puto, de quo postea).
Berlendi Fr. Ioannes Paulus
, communiter dictus P. Protto, ortum habuit Bergomi secunda medietate saec. XVI. Istum docendo, tum disputando, atque concionando, praesertim Alexandriae, ubi an. 1610 extitit S. Th. Lector, Praedicator atque conventus Prior, magna Religionem nostram gloria cumulavit. Qua de re Maraccius in Bibiotheca Mariana, Vol. I. p. 773, non dubitavit quin eum diceret: "theologica doctrina et evangelica divini Verbi declamatione insignem". Alumnus fuit Congr. observantiae de Lombardia, atque theologi et confessarii munere Ferdinandi Ducis Mantuani, pergrande cum existimatione et veneratione functus est. Decubuit anno 1623 dum esset Prior conventus S. Crucis civitatis Casalensis. Laudatur a Giorgio Maria Konig, Christiano Iôcher, Antonio Possevino aliisque bibliothecarum auctoribus. Scripsit quae sequuntur:1. Metaplasmus divinae ac simbolicae visionis mulieris amictae sole
etc. 1596.2. Oratione fanebre nell'esequie del P. Ambrogio Frigerio di Bassano
. In Ferrara, 1598.3. Esca del divino amore
. In Bergamo et Brixiae.4. Scala di Giacobbe applicata alle Beatitudini Evangeliche dal P. Gio. Paolo Berlendi da Bergamo, Predicatore e Lettore di Sacra Theologia / Agostiniano dell'Osserv. di Lombardia / all'Illustrissimo e Reverendissimo Monsignore / Il Sig. Leonardo Mocenico Vescovo et Principe di Ceneda
. In Bergamo, per Comin Ventura, 1601 in 8°. Est in Biblioth. Angelica. [Pag. 119]5. Elogi della Gloriosa Vergine sopra le Litanie del P.
etc. Divisi in sette parti / all'Ill.mo e Rev.mo Principe D. Alessandro d'Este Card.le. In Regio, appresso Flaminio Bartoli, 1618, in 12°. Pars quarta inscribitur: Elogi di Maria Vergine sopra le Litanie che si cantano nella Santa Casa di Loreto. Sunt in Angelica; et olim in bibliotheca nostra Monachii extabat eorumdem elogiorum latina versio peracta a Wolfango Weisshanbt Ord. S. Benedicti ac edita Lyncii an. 1677.(Cfr. ac Rosenthal Cat. 95, n. 297, atque Donatum Calvi, Scena Letteraria degli Scrittori Bergamaschi, Bergamo, 1664, p. 257, ubi et eius effigiem refert; Mazzuchelli, Scrittori d'Italia, Part. II, Vol. II, p. 955; Elssium, Encomiasticon Augustinianum, p. 392; Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, p. 123; Lanteri, Postrema Saec. Sex Religionis August., Vol. II, p. 423 et alios).
Bernardinus a SS. Faustino et Iovita
, Brixiensis, Congregationis Excalceatorum Augustinensium Italiae alumnus, edidit opus: De divinae pietatis vinculis, quibus quilibet vitae status Deo artius coniungitur, sacramentis scilicet in genere et in specie a P. Stephano a S. Gregorio exaratum et ab eodem Bernardino ampliatum. Mediolani, 1668, vol. in 4°.(Cfr. Bocca, Catal. n°. 6).
Bernardus a S. Cajetano
, alumnus Congregationis Excalceatorum Italiae, floruit saec. XVIII labente, atque edidit: Vita del Santo Padre Aurelio Agostino, Vescovo d'Ippona, Dottore di S. Chiesa, scritta da S. Possidio, ricorretta nel testo e nelle note. Milano, Tip. Agnelli, 1780, in 12°.Bernori Fr. Ioannes Baptista
, Plumbinensis, alumnus Provinciae Senensis, S. Theologiae Mag., postquam sacrarum litterarum notitiam Salmanticae in Hispania ausisset, in Italiam reversus, an. 1579 Senense studium regebat, an. 1580 Perusinum et postea, anno 1592, Procurator Generalis totius Ordinis electus est; atque in capitulo generali Romae habito an. 1598, cum esset tunc et prior S. Matthaei de Urbe et in Sapientia Romana publicus Sacrae Scripturae lector in munere Procuratoris Generalis reelectus seu potius confirmatus fuit, in eo manens usque ad an. 1608, in quo habita Patrum generali synodo, longissima eius muneris functione defessus, officium abdicavit, atque illustrissimus Cardinalis Protector et Capituli praeses, "in praemium suorum laborum et meritorum Summi Pontificis nomine, sic aiunt Regesta, Cathedralem aliquam se dignam Ecclesiam brevi consecuturum" est pollicitus. Dignus quidem ille Episcopali sede, verumtamen pollicitatio in irritum recedit. Romae an. 1613 concessit in fata. Ita Herrera, T. I, p. 448. Eius mss. asservantur in Biblioth. Angelica et sunt:1. Ad theologica divinorum Auxiliorum puncta a Sanctissimo D. N. Paulo V, anno sui pontificatus II assignata, brevis ac dilucida responsio
. Inc.: "In quibus differant error Calvini et Sententia Thomistarum...". Expl: "Ego fr. Io. Bap. de Plumbino, Ord. Erem. S. Aug.ni Proc.or Gen., collegarum sacrae divinorum Auxiliorum Congregationis minimus, ut supra pro captu, sub Apostolicae Sedis correctione respondi ac censeo, et manu propria subscripsi, die 16 Augusti, 1606". Cod. 858 (R. 1, 5) in fol. ff. 13 Bibl. praedictae.2. P. Ioannis Bapt. Plumbini, Proc. Gen. Ord. Erem. S. Aug., scripta sex propria ipsius manu exarata, quibus censuram fert in propositiones Molinae, et ipsarum defensiones impugnat
. Codex eiusdem Bibl. Angelicae n. 865 (R. 1. 12) in 4. Opus nostratis Bernori est inter ff. 465-526. [Pag. 120]3. Io. Bapt. Plumbini Ord. Erem. S. Aug. de cultu nondum canonizatorum; et an liceat et expediat, sanctorum hominum mortuorum corpora et reliquias externo cultu proprie venerari et adorare, sine licentia expressa Summi Pontificis
. Haec duae dissertationes sunt in cod. 909 (R. 3. 26) eiusdem Bibl. inter ff. 92-93 et 112-115. Huius apud Ossingerum in Bibl. Aug., non fit mentio.Berti fr. Ioannes Laurentius
, natus est Seravetiae in Hetruriae finibus non longe a Carferoniana die 27 iunii anni 1696 ex patre Luca Berti, ac matre Dominica Boncia, quae hunc filium septimestrem se peperisse affirmabat. Adhuc puer ex incendii periculo per fenestram ereptus fuit, quod quia contigit pervigilio S. Laurentii, idcirco Laurentii nomen apud Ordinem accipere voluit. Ante Augustiniani habitus susceptionem juvenis crassioris minervae videbatur; nam parvum admodum in litteris profectum faciebat, unde aliquando acrem patris reprehensionem in se concitavit. Postquam autem Bargae Eremitarum Ordini nomen dedit, tantam ostendit mentis perspicaciam, ingenuique feracitatem, quantam eruditissima ejus opera testantur. Jam inde a 22 suae aetatis anno concionari exorsus, nobiliora postea Italiae pergama conscendit, tantam nimirum eloquentiae laude ut illum Fanensis populus civitate donarit. Anno 1725 Liburnii in Hetruria hebraeorum conversioni operam dare coepit, atque ex iis nonnullos suis concionibus Christo lucrifecit. Dum eloquentiam excolebat, operam etiam navabat linguae graecae et hebraicae atque poesi, unde non paucos plausus retulit inter Apatistas Florentinos carmina extemporanea recitando. Potissimum autem studium Theologiae impendit, quam facultatem docuit Senis, Florentiae, Bononiae, Patavii, et Romae. Jussus a Generali Antonio Schiaffinati opus de theologicis disciplinis ad usum scholarum Ordinis conficere, huic molitioni totum se dedit, atque ante omnia caeteris omnibus occupationibus deonerari postulavit. Exinde illum quotidie vidisses vel intra Angelicae Bibliothecae parietes inclusum legendo atque scribendo integros dies insumentem, vel in cubiculo inter theologicas lucubrationes noctes insomnes ducentem, vel cum iisdem studiis per vias ambulantem, vel demum etiam cum illis autumnali tempore rusticantem. Nam postquam huic tam improbo labori manum admovit, non aliquid de pristino scribendi ardore ante remisit, quam majorem suscepti operis partem complevisset. R.mus P. Mag. Augustinus Gioja statim ac factus fuit totius Ordinis Generalis Bertium nostrum aliquo honore prosequi cupiens, illum in suum epistolarum latinarum scriptorem assumpsit, quod muneris genus antea in Ordine numquam viguerat. Hoc ubi rescivit Benedictus XIV Generalem arcessivit, eique imperavit ut Bertium vacuum atque ab omni officio liberum sineret, aut si vellet illum aliquo gradu decorare Angelicae Bibliothecae praefectum constitueret. Quibus Pontificis jussionibus sine mora R.mus Gioja obsecutus fuit. Item praefatus Summus Pontifex eidem Generali postea praecepit ut Bertium Italiae Assistentem crearet, quae res mutuam inter utrumque amicitiam aliquantulum imminuisse videtur atque causa fuisse cur Berti Romam relinquere animum induxerit, atque Pisas se conferre ut apud illam celeberrimam Universitatem historiae ecclesiasticae professorem ageret, ad quod munus exercendum a Magno Duce, qui postea fuit Franciscus I Imperator, invitatus fuerat, assignata ingenti pensione cum titulo theologi imperialis. [Pag. 121] Refert Angelus Fabronius vol. XI quod laudatus Summus Pontifex Benedictus XIV Bertium nostrum ad purpuram designarat; ast aemulorum invidia ne hunc honorem consequeretur obicem posuit. Dum Pisis degebat consultus fuit a Lucensibus de quadam controversia, quae inter ipsos et Pontificem Clementem XIII versabatur. Quid pro Lucensibus Bertius egerit publicae luci non patuit; constat tamen propterea illum apud eumdem Pontificem offendisse, qui suam indignationem per Generalem Vasquez illi acerbis verbis notam facere voluit. Huiusmodi obiurgatio mortem illi accelerasse videtur. Nam non ita multo post Florentiae dum Missam celebrabat, apoplexi correptus fuit, atque exinde pristinam sanitatem numquam recuperare potuit quamvis ad debilitatas vires reficiendas itineri se commiserit atque Venetias usque pervenerit. Inde postea Pisas reversus dum in choro orationi vacabat, alio apoplexis ictu percussus fuit, atque novem post dies verbis ac nutibus confirmans magnam pietatis opinionem, quae de illo habebatur, ad immortalem vitam transivit die 26 maii anni 1766 aetatis suae 71. Consule potissimum laudatum Fabronium, qui inter caetera de Bertii scriptis haec habet: Admonendi omnes sunt qui dant operam Theologiae ut hos libros numquam de manu deponant. Praeseferunt enim genus scriptionis grave et argumento plane dignum... lucidum ubique ordinem cum brevitate conjunctum, summam in rebus maximi, momenti diligentiam, in disputationibus moderationem, tantam autem eruditionis copiam ut ad theologicas disciplinas percipiendas amoenam non minus quam compendiariam aperiant viam. Ac fuere quidem nonnulli, quibus videretur Bertius subobscure aliqaando, et veteranis potius quam tyronibus scripsisse, et interdum festinantis calami indicia dedisse; quarum primum rerum, non verborum obscuritati, alterum necessitati qua premebatur celeriler perficiendi operis concedendum... Postquam Bertius suam de theologicis disciplinis opus absolvisset, calamum iterum sumere debuit ut illud a calumniatoribus defenderet. Hi enim et voce et scripto et privatim publiceque disseminabant ab illo prava et perversa multa edoceri... Exaravit itaque Bertius, vulgavitque Romae anno 1747 dissertationes sex, quarum haec est inscriptio: Augustinianum systema de gratia ab iniqua Bajani et Janseniani erroris insimulatione vindicatum, sive refutatio librorum, quorum titulus: Bajanismus et Jansenismus redivivi in scriptis PP. FF. Bellelli et Berti Ordinis Eremitarum S. Augustini etc. Conscripserat hos libros de Bajanismo et Jansenismo redivivo Joannes d'Yse de Saleon Episcopus primum Segodanensis, mox Archiepiscopus Viennensis in Gallia, aliorum magis vocibus, quam sua sponte inflammatus in illa duo Augustiniani Ordinis lumina; ejusque postea vestigia persecutus est Joannes Josephus Languet de Gergy Senonum Archiepiscopus iis tamen praeeunte canonico quodam Augustae Suessonum cognomine de Gorgne, qui primus omnium Berti Theologiam, postquam quartum illius volumen in lucem exierat, apud Summum Pontificem Benedictum XIV criminatus est. Hac re Pontifex commotus negotium dat duobus religiosis viris Fortunato Tamburinio, et Joachino Bessozzio, quorum doctrinae in theologicis rebus tanta erat opinio, ut hac commendati ad Cardinalatum pervenerint, ut cognoscant de Gorgnii animadversionibus, et Bertii scriptis, seque de iis admoneant. Hi postquam diligentissime examinassent verborum omnium pondera, retulerunt Pontifici injuria Bertium insimulari; nihil esse in ejus libris quod Jansenismus [Pag. 122] redoleat, quinimmo omnia esse in ipsis exarata docte scienterque ad sententiam S. Augustini, mentemque Catholicae Romanae Ecclesiae. Hoc prolato judicio licuit Bertio in eo gloriari sicut aurum igne, ita suum opus censoria severitate probatum fuisse, nec minus illi gloriosum fuit doctores omnes Lovanienses, celeberrimamque ejus urbis Academiam secum stetisse, et Clerum Gallicanum in suis comitiis anno 1747 palam rejecisse supra memoratos libros de Bajanismo et Jansenismo redivivo, utpote iniurios in summos theologos, acceptamque disciplinam ab Augustino, quo nemo diligentius, ut aiebat Prudentius, divinarum scientiarum arcana exquisivit, nemo verius invenit, veracius protulit, effusius examinavit. Nos tamen iisdem libris gratiam aliquam habere volumus quod extorserint a Bertio sex illas quas commemoravimus dissertationes in quibus dum se Bellellum, et Augustinianam Scholam ob omni erroris suspicione vindicavit tantum doctrinae lumen sparsit, ut nusquam melius fraudes, et prolaptiones Baji, Iansenii, et Quesnellii cognosci possint".Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. III. p. 274. En tandem catalogus operum nostri Bertii:
1. Opus de theologicis disciplinis
. Romae, Typ. De Rubeis, apud Pantheon, 1739-1745, 8 vol, in 4; Pedemonti, 1749, t. 5, in fol.; Venetiis, 1750 tom. 3 in fol.; item Venetiis 1760, Vol. 7 in fol. ex typographia Remondiniana; Neapoli, 1762, vol. 10 in 8; Romae, 1764, vol. 4 in 8; item Romae, 1765, vol. 4 in 8; item Romae, 1764, vol. 4 in 8; item Romae, 1765, Vol. 6 in fol.; Romae, sumptibus Remondinianis 1769 ; Neapoli 1769, Vol. 10 in 8; item Neapoli, 1776, Vol. 10 in 4.; Bassani 1777, Vol. 5 in 8; Neapoli 1779, Vol. 10 in 4; item Neapoli 1780, vol. 9 in 8; Bassani, apud Remondini 1789, vol. 5 in 8; Item Bassani 1792, 10 vol. in 4. Una cum supplemento P. Hieronymi M.ae Buzi.2. Augustinianum sistema, ab iniqua Baiani et Ianseniani erroris insimulatione vindicatum,
Bassani, 1766, Vol. 2 in 8; Romae, 1747, 2 vol, in 4; Monachi, 1750;3. Augustini quaestionum de scientia, de voluntate, et de provvidentia Dei atque de gratia reparatoris dilucidatio
. Bassani Typ. Remondini, 1766, tom. 2. in 8, et Pisis, 1766, apud Agustinum Pizzoni, tom. 2 in 8.4. Ragionamento apologetico
. Taurini (Lucae) 1751, et Venetiis 1752 in 8.5. Disinganno del P. Fulgenzio Moneta da Bagnone (suppresso nomine) all'autore dell'opera intilolala "Storia Letteraria d'Italia" intorno alla lettera nel 4° volume inserita e ad altri discorsi di penna dello stesso scrittore, contro un Agostiniano apologisia
. Arbengae, 1753.6. De rebus gestis S. P. Augustini librisque ab eodem conscriptis. Accedit historica lucubratio de SS. eiusdem Sancti Augustini parente Monica et quibusdam aliis ipsi necessitudine et religiosae vitae professione coniunctis
. Venetiis, 1756, in 4.7. Historia Ecclesiastica sive disertationes ecclesiasticae quas habuit in archigymnasio Pisano,
Bassani 1769 tom. 4 in fol. Iam prodierat Florentiae apud Andream Bonduccium a. 1753 vol. 3 in 4., et Augustae Vindelicorum, 1761.8. Historiae Ecclesiasticae Breviarium,
Pisis 1750, 2 vol, in 4. Item Pisis, 1760, 2 vol., in 4; Venetiis 1761, 2 vol. in 8; Neapoli, 1761, vol. 2 in 8; Venetiis, 1763, 2 vol, in 8; Bassani 1767, vol. 2 in 8; Neapoli, 1774, et Bassani 1774, 2 vol. in 8; item Bassani, Typ. Remondini 1784, 1803, 1838, vol. 2. in 8; Patavii, apud I. Manfré, 1817 vol. 1 in 8, Cura et studio Augustini Iusephi Ryckewaert anno 1837, et Vailisoleti 1889 tom. 2 in 8, a Patre Tyrso Lopez usque ad annum 1880 perductum. [Pag. 123] R. Pater Adrianus Saraceno Oratorii praepositus, impudenter edidit Augustae Taurinorum eumdem historiae ecclesiasticae compendium a PP. Berti et Lopez conscriptum, tamquam opus suum absque ulla auctorum mentione.9. Prose volgari. Dissertazioni dieci riguardanti i primi secoli della Storia Ecclesiastica
. Firenze, Tip. Bonducci, 1759 un vol. in 4.10. In opusculum inscriptum RR. I. Languet Archiep. Sen. Iudicium de Operibus theologicis FF. Bellelli et Berti, aequissima expostolatio
. Liburni, 1756 in 4.11. De Haeresibus trium priorum saeculorum
. Bassani, 1799.12. Panegirici sacri e profani
. Firenze, 1764 in 4.13. Delle Lodi di Corneto Orazione
. Roma per Antonio de Rossi 1745 in 4.14. Delle Sacre Spine della Corona del nostro Signore conservate nel tempio di S. Daniele in Fano
. Fano 1733 in 4.15. Orazione delle lodi della città di Pistoia
. Perugia, 1725, in 4, presso il Costantini.16. Predica in cui si prova che il vero Messia è già venuto
. Livorno 1725 in fol.17. Sul palio se solo convenga a' Metropolitani
. mss. in Bibl. Angelica.18. Theses ab ipso defensae Perusiae
in Bibliotheca Angelica.19. Tractatus historico-theologicus de haeresibus trium priorum saeculorum
. Venetiis, 1769 in 8, nisi idem sit n° 11 recensitus.20. Apologetici scritti contro l'autore della Storia Letteraria d'Italia
. Napoli, 1757 in 4.21. Dissertazioni tre sopra la dottrina teologica di Dante contenuta nella di lui Divina Commedia
. In appendice alla Divina Commedia, Venezia presso Antonio Zatta, 1757, in 4. Tom. III.22.
Sub nomine: Fr. Guidone Zoccolante Lettera I. a Frate Zaccaria Gesuita, nella quale si dimostra chi sieno quei religiosi che debbonsi chiamare Frati. In Cosmopoli all'insegna, della Stella, 1751. Lettera II al medesimo in cui ragionasi della biblioteca Gianseniana. In Filippopoli, all'insegna del Sole, 1756. Lettera III al medesimo, la quale serve d'Apologia al R.mo, P. Segretario della Congregazione dell'Indice, in Nicopoli all'insegna della Luna, 1756 in 16.23.
Sub nomine, Fr. Giovanni, Fr. Paraclito e Fr. Andrea Fucecco Sonetti teologici, Livorno, 1763 in 4.A Fabroni in vita Fr. Laurentii Berti asseritur ipsum scripsisse etiam quoddam Poema sub titulo La Zaccareide in decem cantis quod ipse Fabronius legit; at de hoc poemate nihil scimus.
(Cfr. quotquot de eo scripserunt, Ossinger p. 126; Hurter, Nomen. Litt. Tom. III. p. I, p. 285; Fabroni, Vite degli Italiani che per dottrina si sono distinti vol. XI; Enciclopedia Ecclesiastica, Venezia 1854, T. 1. p. 875 et alios).
Berti Fr. Lucas
, Hetruscus Lucensis, circa annum 1620, Praxim criminalem Regularium, quae est tomus 4 ad quaestiones regulares Emmanuelis Roderici superadditus typis mandavit. Ita ex Elssio Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 432. Rectissime vero Mazzuchellius, Vol. II, part. II, p. 1049 notat: "Una simile opera e circa lo stesso tempo fu altresì pubblicata dal P. Paolino Berti, pure Agostiniano come si dirà nell'articolo di questo, e potrebbe dubitarsi che con isbaglio d'un autor solo se ne fossero fatti due".Berti Fr. Paulinus
, Lucensis, S. Theol Mag. alumnus Congreg. Lombardiae vir egregie doctus, multum litterariae reipublicae sua eruditione, [Pag. 124] atque industria profuit; nam non solum de suo parum aliquot haud contemnenda opera in lucem emisit, verum etiam aliorum scriptorum volumina correxit, illustravit, typisque edenda curavit. Potissimum autem suam industriam exercuit in evulgandis operibus nostratis Aegidii Columnae, Alberti Magni, et Ioannis Scoti. Plurimum versatus fuit in notia Sacrae Scripturae et Sanctorum Patrum, itemque iurisprudentiam ecclesiasticam optime coluit. Prior fuit Florentiae in coenobio S. Iacobi. Ad mortalis vitae terminum pervenisse videtur circa an. 1617. Opera quae ab ipso edita fuerunt, sunt:1. Tractatus de monialibus
. Placentiae, 1616 et Coloniae per Ioannem Cochium, 1617, in fol. (Cfr. Sylvium Bocca in suis Catalogis).2. Clavis regia sacerdotum casuum conscientiae, sive Theol. Moral. a Fr. Gregorio Sayro Ord. S. B. composita, cui accesserunt utilia additamenta nec non Catena aurea de comparatione peccatorum Rev. P. Fr. Paulini Berti Ord. Er. S. Aug
. Venetiis, 1615, in fol.3. Vita Doctoris Subtilis
, praemissa operi, cui titulus;4. Berti Paul. Luc. Ord. Erem. S. Augustini, Ioannis Duns Scoti Quaestiones in quattuor libros sententiarum et quodlibetalis cum collationibus atque resolutionibus
, Venetiis 1617, 5 vol. in 4. Quibus ab eodem P. Paulino Berti additum fuit Vol. 6. (Cfr. laud. Bocca, Cat. 7, nn. 537 et 688) continens;5. Tabulam Generalem rerum scibilium sive Mare magnum scoticarum speculationum ex universis sententiarum voluminibus
. Venetiis, 1617, pariter in 4: ab Antonio de Fantis exaratam et ab eodem Bertio reformatam atque editam. Ac ideo si primus qui Oxonentia Scoti scripta praelo commisit, paulo post impressoriam artem inventam, Venetiis nempe per Albertum Stendal, an. 1474, fuit Augustinianus S. Theol. Doctor Thomas Penket, Anglus, ita per alterum Augustinianum Doctorem, nempe P. Paulinum Berti, an 1617 idem opus Scoticum accuratissime recusum fuit Oxoniensibus Commentariis praefigiens ornatissimum elogium de vita et doctrina Ioan. Duns Scoti, doctoris subtilis Serafici Ordinis.6-7. Manualis praelatorum regularium Fr. Ludovici Miranda Ord. Min. opera ac diligentia P. Fr. Paulini Berti Ord. Erem. S. Aug
. una cum recensito tractatu de Sacris Monialibus eiusdem P. Fr. Ludovici Miranda accuratissime a P. Paulino emendatum ac ed. Placentiae, an. 1616, 3 tomis in unum Vol. in fol.8. Tostati Alphonsi Episc. Abulens. Opera omnia; Commentaria nempe in Genesim, in Exodum, in Leviticum, in Numeros, in Deuteronomium, in Iosue, in Iudices et Ruth, in libr. Regum, in Paralipomenon, in Mathaeum etc. Opuscola varia, praesertim: Quaestionum, Conceptum ad Praedicatorum usum, et Sententiarum Sac. Scripturae obiter ab Auctore expositarum. Opera nuperrime vetustissima originali configurata et tribus indicibus insignita a Fr. Paulino Berti Ord. Herem. S. Aug. ac edita
, Venetiis, 1615, Tom. 29 in fol. 22 voll.; ac item Venetiis 1731, 16 voll, in fol.9. Alberti Magni theatrum omnium scientiarum, artiumque, sive opera omnia impressa et manuscripta in unum collegit
. et Venetiis typis edidit an. 1613, in fol. "Tribuunt ipsi Sodales hoc opus (inquit H. Hurter S. I. in Numenclatore Litt., Oeniponte, 1907, T. III, p. 369) Paulino Berti Ord. Erem. S. Aug., verum alii adscribunt iilud congnomini P. Berti Ord. Praed., quem et Bartium dici in Actis Capituli Generalis Romae 1612 habiti, censent. Quid verum sit alii iudicent". A Praedicatoribus probandum est utrum apud [Pag. 125] eos extiterit aliquis Fr. Paulinus Berti; nam idem minime est Bertius atque Bartius. Haec notavit P. Fr. Tyrsus Lopez-Bardon in Additamentis ad Monasticon Augustinianum Nic. Crusemi, Vallisoleti, 1907, p. 369, sed id facillime enucleari potest inspiciendo frontem praedictae editionis, in qua certe nomen editoris apparere debet.10. Aegidii Romani Opera
, Venetiis, 1617, sed quae?11. Praxis criminalis Regularium et Roderici, nova collectio et compilatio
. Privilegiorum Apost. Regularium et non Mendic. Antuerpiae, 1626, vol. 6 in fol. (Cfr. Catalogum 228, n. 490 bibliopolae Romani Alberti Bocca).12. Selva d'Oratione di diversi Santi Dottori raccolte e tradotte da Niccolò Aurifico- de' Buonfigli Sanese Teologo Carmelitano
. Edizione rivista e corretta dal P. Paulino Berti da Lucca Agostiniano. In Venezia, appresso Vincenzo Fiorino, 1616 in 12. (Praeter nostrates Herrera. T. II, p. 287 et 458; Ossinger, p. 127, et Lanteri tum in Postr. Saec. Sex, T. II, p. 358, cum in Addit. ad Cruseni Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 719; etiam Mazzuchelli, Vol. II, part. II, col. 1050; Draudius; H. Hurter, S. I. op. cit. ed. 1907, coll. 369, 581, et 601; Rosenthal, Catal. 150 n. 1747; Bocca, Catal. 133 et passim in caeteris, aliique exteri).Bertieri Fr. Ioseph a Ceva
, Cunei Provinciae, ibique ortus die 9 novembris 1734, atque inter fratres Eremitanos adscriptus, an. 1751, studia philosophica atque theologica Florentiae et Papiae perfecit, in qua ultima civitate die 27 Ianuarii 1759 S. Theol. Lector renuntiatus fuit. Docuit inde atque moderavit Ordinis gymnasia, et die 13 Ianuarii 1765 Romae examinatus fuit ad Regentiam atque approbatus omnium votis aureis. Missus Vindobonam die 30 Maii 1768 renuntiatur S. Theol. Doctor, et die 5 iunii eiusdem anni constitutus fuit Praefectus Studiorum conventus Viennensis cum iam in Imperiali Universitate Magistro Fr. Augustino Gervasio eius sodali in S. Theologiae cathedra successisset, in qua magno cum plausu Theologiam docuit usque ed annum 1789 quo per Imp. Iosephi II praesentationem die 14 dec. ad Episcopatum Comi in Insubria promotus fuit. Paulo post, anno scilicet 1792 die 26 martii Leopoldo II instante ad Papiensem Ecclesiam translatus fuit, ac proinde Amasiensis Archiepiscopi titulo insignitus. Duodecim circiter annis illam dioecesim laudabiliter rexit, atque anno 1804 die 15 Iulii ad meliorem vitam proficiscens pastorale pondum dimisit. Qualis fuerit, quidque egerit eximius Praesul patebit legentibus sequens fragmentum epistolae quam Canonici Ficinenses R.mo P. Rey scripserunt: "Animis nostris insidet semper, nec ullo temporis spatio eam possumus oblivisci, qua nos civesque omnes complectebatur umanitatem. Mentibus semper obversatur blanda, et morigera eius vivendi ratio, iustitia, ardor fidei, atque mira in tanti honoris et dignitatis culmine prae virtutum omnium, scientiarumque praestantia, humilitas, qua duce charitate, omnibus omnia factus esse videbatur... Testamentaria dispositione quidquid sibi reliquum esset Clericorum Seminario, et orphanorum subsidio adscribi voluit. Divo vero Augustino, cujus praetiosas exuvias ad Cathedralem Eclesiam ex diruta Luitprandiana Basilica transferri curaverat, ut eius arca, et altare temporum iniuria magna ex parte labefactata reficerentur, atque refecta in eadem cathedrali ecclesia erigerentur aureos bis centum legavit, fidens fore ut quod ipse morte praeventus exequi prohibereretur, fidelium oblationibus, nec non Ordinis sui praestantioribus perficerentur". Eius scripta sunt: [Pag. 126]1. De incarnatione; de legibus; de Sacramentis in genere et de sacramentis baptismi et confirmationis in specie, Tractatus
. Vindobonae 1771-1774, in 8. Vol. 3. Sunt in Biblioth Angelica in P. 3. 45 et seq.2. Theologiae Dogmaticae in sistema redactae Pars altera
[Pars Prima edita fueret P. Petro Gazzamica, Dominicano, Ingolstadii 1786] Vindobonae Typ. Io. Thomae de Tratternen, 1778, in 4. Item Venetiis apud Thomam Bettinelli 1780, item ibidem 1790 in 8.(Cfr. Lanteri, Postrema Saec. Sex Relig. Augustinianae, Vol. III, p. 22, et Erem. Sacrae August., Vol. I, p. 131; Hurter, Nomenclator Litterarius, Vol. III, p. 314 et 546, et Ordinis Regesta, Dd. 243 ad annum 1804, p. 31. In biblioth. Angelica sub signo m. 8. 31 adsunt:
Applausi poetici per la sua traslazione all'Arcivescovado di Pavia, ivi 1792 in 8).Berzetto Fr. Aegidius
, floruit saec XVII ineunte, et in Catalogo degli Scrittori Piemontesi di Fr. Francesco Agost. della Chiesa, Torino 1614, p. 61, de illo haec habentur: "Fu dei Signori di Buronzo, Eremitano di S Agostino e compose molti Sermoni fatti al popolo et a' frati, et una Maccaronea ad imitazione di Merlin, le quali due opere non sono uscite ancora fuori".Bianchetto Fr. Laurentius Maria
, Bononiensis, alumnus Congregationis Lombardiae vixit saec. XVII. Fuit S. Theol. Magister et vir integritate vitae et eruditione commendabilis ac iterato evulgavit:Resolutionem dubitationis de Missa pro defunctis nostri Fraxinelli.
(Ita Ossinger in sua Biblioth. August., p 552 ex Elssio, Monasticon August. p. 427).
Bianchi Fr. Augustinus Nicolaus
, Mantuanus, S. Theol. Lector emeritus, atque S. Officii Consultor, floruit saec. XVIII, atque proelo dedit:1. S. Anselmo Vescovo di Lucca monaco benedettino, protettore gloriosissimo della città di Mantova, purgato e difeso dalla pretesa macchia di aver errato col prendere la investitura del suo Vescovado dal Re Arrigo IV di Lamagna. Dissertazione apologetica del P. Agostino Nicola Bianchi, Lettore emerito Agostiniano di Mantova, consultore del S. Uffizio dal medesimo dedicato ai suoi concittadini
. In Ferrara per Giuseppe Rinaldi, s. a. in 8.2. Sopra i XIII libri delle Confessioni di S. Agostino annotati e dalle censure difesi
. Bologna, 1767.3. I due libri del S. P. Agostino composti per ispiegare e commentare il divino ragionamento fatto ai discepoli dal Redentore sul monte, Libri due,
Mantova, Tip. Pazzoni; 1767 in 4°.(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 337).
Bianchi Fr. Ioan. Baptista
, [PRAETERMISSI p. 279] Genuensis, S. Theol. Bacc. floruit saec. XVII, fuitque organi pulsator ac capellae Magister. Edidit: Madrigali a 2 e 3 voci (oper. I), Bologna, Monti, 1675 (Cfr. Astengo, o. c., p. 20).de Biella Fr. Augustinus, theologus, scripsit librum titulo: Exempla virtutum et vitiorum, qui hodie (circa an. 1580) sine auctoris nomine impressus ubique circumfertur. Hunc etiam fertur composuisse prosam defunctorum; Dies irae dies illa; verum in quibusdam Fratrum Predicatorum annalibus observavi auctorem hujusce prosae fuisse Humbertum Burgundum, quintum illius Ordinis Magistrum Generale, seu melius incertum. Hucusque P. Ios. Pamphilus, Chronicon, f. 94v; ex actis vero Mag. Gener. Anselmi de Montefalcone, haec de illo habemus: "Die 21 maii 1495. Fecimus lectorem et locavimus eum in conventu Patavino fratrem Augustinum de Bugella (fol. 25v); ac insuper "die 8 aug. 1495. Scripsimus conventui Patavino et locavimus fratrem Augustinum de Bugella in conventu [Pag. 127] nostro de Papia in loco quem ei regens assignabit (ibidem f. 25v); et iterum die 2 decembris 1495. Remisimus fratrem Augustinum de Bugella lectorem formatum per litteras nostras particulares Priori directas ad studium conventus nostri Sancti Augustini de Padua (ibidem fol. 129). Verum, igitur scripsit Io. Felix Ossinger, Bibl. August. p. 585, quando ait: Augustinum de Meschiatis alias de Bugella an. 1496 lectorem S. Theol. extitisse in studio Patavino, ac inibi cognitione scientiae philosophicae atque theologicae clarissimum evasisse. Quod quidem id loculenter ex eius scriptis comprobatur; nam praeter opus Exemplorum, extat etiam ab eo: Liber elencorum Aegidii Columnii, quem extraxit in nostra Bibliotheca S. P. de Bugella et Rev.mo Episcopo Vercellensi Ioanni Stephano Ferrerio, eius affini, postea Cardinali, nuncupavit. In fine proprio marte adiunxit: Quaestionem de medio demostrationis, de qua in dedicatione haec habet "Quaestionem quandam defensivam opinionis Aegidii Romani de medio demostrationis a nostris doctoribus, quanto potui studio labore et vigilantia ab illis ubicumque de hac materia dixerunt, notata excerpsi in ordinemque redegi, et prece nonnullorum commilitonum meorum coactus, nuperrime imprimendam curavi", Venetiis, 1496 per Locatellum in fol.
(Cfr. Della Chiesa Franc. August., Catal. de' Scritt. Piemontesi etc. (1660), p. 4; Elssium, p. 681 ; Iöcher, T. III, col. 473; Torelli, T. VII, p. 396; Gandolphum, p. 76, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 196).
Biglia
aut de Biliis Fr. Andreas, nobilis Mediolanensis, filius Petri, ortum babuit circa an. 1395. Adhuc puerulus patrio ad S. Marcum coenobio suum dedit nomen, ibique optime maiorum nostrorum institutis et disciplinis eruditus fuit atque institutus, evasitque, ut ait Pamphilus, l. c. f. 78, "philosophus, historicus et theologus celeberrimus, ac in universa Italia non solum eruditione, sed et probitate et gravitate morum admirabilis, cum Latinam, Graecam, atque Hebraicam linguas optime calleret, ad multorum etiam eruditionem edidit opuscula". Ex testimonio autem Bartholomaei Fratris, ipse "studia quoque humanitatis coluit... et inter oratores non multo minor, quam inter philosophos iudicatus, ex praedicationibus quoque magnam laudem promeruit". Nec de illo minora aliorum sunt praeconia, cum a nostrate Ambrosio Corano vocetur in arte Oratoria alter Cicero, in philosophia secundus Aristoteles, in theologia patris Augustini pedissequus perfectus". Adolescens missus fuit Patavium manens ibi usque ad an. 1418, quo lauream doctoralem inibi consequutus est. Mense septembris eiusdem anni mittitur Florentiam, in qua ab an. 1419 ad an. 1423 philosophiam atque rethoricam docuit; sed suum scholasticum annum non explevit, cum mense aprilis an. 1423 Bononiam peteret inter theologorum illius archigymnasii collegium adscitus. Hac in urbe an. 1425 Ordinis generalia comitia fuerunt habita, atque in hiis eximius theologus noster "longam et accuratam (ut refert Pamphilus, l. c. f. 74), habuit de Ordinis disciplina orationem. Oborta interim an. 1428 populare inibi seditione, ac exulare coactus in patria se confugit, Bononiam repetens anno insequenti, ast non e Mediolano, verum e Papia ad quam Vincomes Mediolanensis eum miserat. Parum utique inibi commoratus est, nam paulo post Perusiam petivit, ac inde Senas, Sacram quadragesimam an. 1430 illuc praedicaturus. Dum autem Generalis Prior Augustinus Romanus Ferrariae moraretur sequentem in eius favorem hanc emisit dispositionem: "die 22 martii 1432 [Pag. 128] fecimus magistrum Andream de Mediolano magistrum regentem Bononiae pro 4° anno a capitulo generali immediate praeterito, scilicet pro anno nobis assignato; et quandocumque vellet manere Bononiae in conventu possit sicut magister senior cum scriptore et comuni vita fratrum et cum provisione quando est regens, et quod habeat condecentem cameram" (Cfr. Analecta cit. Vol. VI, p. 339). "Ferunt (ait Pamphilus, 1. c. p. 79) hunc tantae memoriae tenacitatis fuisse, ut quidquid vel legisset, statim memoriae commendaverit. Qui tandem cum Christi ecclesiam, nostrumque ordinem et scriptis et praedicatione et exemplo plurimum iuvisset, apud Senas" iuvenis quippe scribit Ambrosius Coranus, e vita discessit; qui si diu vixisset aeternum posteris reliquisset nomen". Obiit, iuxta meliores nostros historicos, an. 1435, cum esset Senarum Provinciae Vicarius Provincialis, certe post diem 24 septembris, cum eo die fiat de eo mentio in Registris Ordinis, ac ideo corrigendi sunt qui scripserunt Andream istum Oecumenico Florentino Concilio interfuisse et qui tradiderunt illum valde senem beato fine quievisse. Eius scripta sunt:1. Fr. B. Andreae Mediolanensium rerum historia ab an. 1402 ad annum 1435
, edita primo a Vander Aa in Thesauro antiquit. et histor. Italiae, Craevii, T. IX, part. VI, ex codice Apostoli Zeni 306, nunc in Bibl. S. Marci Venetiarum, postea a Muratorio in Script. Rer. Ital., T. XIX 110, ex cod. membr. Ambrosiano, collato Trivultiano, Pertusatiano. Novariensi. Reperitur hoc opus itaque in Bibliothecis Ambrosiana G. 87 sup.; T. 42 sup.; in Trivultiana nn. 1383; 1430 et 1502; in altero cod. Biblioth. S. Marci Venetiarum et est n. 305 [280, I, 215 LXCCLV. N] (Cfr. Valentinelli, T. VI, p. 272); in Biblioth. Perusina, F. 71 (Cfr. Mazzatinti, T. V. 125); in Vaticana, codd. Vat. Lat. 5298 et 5297 et aliis in Bibliothecis. Variantes lectiones editionis Muratorianae ex quatuor mss., summo cum labore Philippus Argelati hausit. Ad calcem vero Codicis Ambrosiani, qui est antiquior litteris rubro-nigris in pergamena scriptus, legitur "Siluit (v. Fr. Andreas) postea ab opere, quia mortuus est. Thomas Curtius Presbyter Mediolanensis transcripsit hoc opus et id expedivit XVI mensis maii MCCCCLXXII". Ita Bernardus Monfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum Mss. T. I, p. 119.2. Paniscolaria ad Alphonsum Regem Aragoniae adversus Schisma Benedicti XIII Antipapae alias Petri de Luna
. Asservatur hoc opusculum in Bibl. Ambrosiana, cod. H. 117 inf., membr. saec. XV, cum scoliis et correctionibus manus auctoris. Inc.: "Nullo pacto adduci possumus" et inscribitur Paniscolaria a loco in quo hic Benedictus vixit et mortuus est. Nec solum illud exaratum fuit in Benedictum Antipapam, sed et in Aegidium Muñoz eius in schismate successorem, an. 1425 (Cfr. Pastor, Geschicte der Papste, I, 208.3. Ad Reginaldum Remensem Archiepiscopum de concordia et meritis Ordinum
. Epistolae duae et sunt in eodem codice Ambrosiano H. 117, inf. inter ff. 28-42.4. Admonitio ad fratrem Manfredum Vercellensem Ordinis fratrum Praedicatorum de vita sua
. Ibidem inter ff. 57-73. Inc. "Nolo aut tu, aut quisquam...".5. Libri II, sive Epistolae duae: De institutis, discipulis et doctrina fratris Bernardini ordinis minorum
. Ibidem inter ff. 73-103. In Cod. Vat. Palat. Lat. 607 habetur eiusdem Fratris Andreae opusculum alter: De laudibus disciplinarum Senis; ex S. Bernardino de Senis.6. Ad Barchinonenses de litt. h in Ihesu
. In eodem cod. Ambrosiano H. 117, inf. inter ff. 103-112. [Pag. 129] Argelati indicat alium codicem qui asservabatur Mediolani in olim nostra ad S. Marcum. Inc.: "Omnes ut existimo...". Hoc opusculum sub tit.: Andreae de Biliis O. S. A. Tractatus ad Barcinonenses de Littera H in nomine Iesu impressum fuit, praemissa perdocta praefatione in Ephemeride, cui tit.:Antonianum, III, 1928, N. I, inter pp. 73-86 a P. Ioanne B. Wuest, O. F. M., qui affirmat illud exaratum fuisse circa an. 1427.
7. De concessione et de translatione B. Monicae Matris S. P. Augustini Sermo
. In eodem cod. Ambr. inter ff. 112-125. Inc.: "Gaudeo mihi quoque...".8. Ad Fratrem Ludovicum de Ordinis nostri forma et propagatione Tractatas
editus Parmae an. 1601 (Cfr. A. Zeno, Diss. Voss. I, 48 et ms. asservatur in eodem cod. Ambrosiano inter ff. 125 et finem codicis. Inc.: "Non sane videtur...".9. Quaerellae Pacis
. In Cod. Ambrosiano N. 280 sup. (olim H. 66, inter ff. 1-14) membr. saec. XV. Inc.: "Etiam iam ne me ex omnibus terris".10. Ad Alphonsum regem Aragonum de pace cum Philippo Duce Mediolanensi componenda
. Ibidem. ff. 14-17. Hostilia respicit inter Mediolanensem Ducem et Aragonum Regem an. 1423-24. Inc.: "Si ut plerisque, hac praesertim honiinum aetate".11. In exequiis Ioannis Galeazzi Vicecomitis
. In commemoratione anniversaria mortis eiusdem, ab Andrea prolata Bononiam profecturo; in ea oratione enim legitur: "Et ipse iam iter institui, quo, his habitis, Bononiam proficiscar". Extat in eodem codice, ff. 17-20. In cod. Vat. Pal. Lat. 607, f. 156 habetur eiusdem: Secunda anniversaria Io. Galeatii Visconti ducis Mediolanen. sequente anno habita oratio altera. Prior in codice desideratur uno avulso folio; secunda authogr. asservatur etiam in Cod. Ambros. F. 55 sup. ff. 49-57.12. Pro suscipienda in Bohemos expeditione Iordano Ursino presbyteri
(sic) Cardinali... Ex Bononia idibus martiis (1426). In eodem cod. Ambrosiano 280, ff. 20-26. Inc.: "Nihil puto inane pro hac mea cura..."13.
(anepigraphica) De beatissimi Angustini coram Sigismundo Rege, Senis. Rex Sigismundus fuit Senis a die 11 iulii 1432 usque ad finem illius anni. (Cfr. Muratori: Annali d'It. ad an. 1432).14. Collaudatio funerea Iohannis Gisilerii millitis
(sic) Bononiensis. In Cod. Vat. Palat. Lat. 607.15. Orationes funebres in laudem Laurentii, Jacobi doctoris, Stephani et Nicolai iurisconsulti
. In eodem codice Vat. Pal. Lat. 607.16.
Eiusdem (?) Oratio ad doctorum insignia atque ornamenta suscipienda. Inc.: "Saepe audieram, viri prestantissimi...". Ibidem.17. Oratio de philosophiae laudibus
(imperfecta). Inc.: "Non existimo ego vos, nobilissimi iuvenes..." et est ibidem.18. Fr. Billia Andreas Aurispae suo s. p. d.
edita a R. Sabbadini in Biografia docum. di G. Aurispa p. 41.19. Commentariorum historicorum de defectu fidei in Oriente libri XII, ad Ioannem a Rupescissa S. R. E. Cardinalem
. In cod. Vat. Lat. 5298, post eiusdem libr. duos de Rebus Italicis. In Biblioth. Angelica Urbis, Cod. 1136 (S. 4. 5) saec. XVI, in 4, continet idem opus, sed non videtur esse Cod. Vaticani apograph., nam habet pro tit: Fr. Andreas Mediol.s Commentarii historici de detrimento fidei et Orientis; est dicatum ad Guillelmum de Estoutovilla, et fuit transcriptum an. 1560 quinto Kal. Aprilis (28 mart.) Mediolani. Huius codicis Phil. Argelati in Bibliotheca script. Mediol. T. I., Mediolani, 1745, p. 161, ita meminit: De Turcharum origine commentarius, ex Lasor a Varea (Savonarola) et ex Vossio, qui Operi isti titulum dat: [Pag. 130] Tractatus de detrimento fidei Orientis, sive de origine Turcharum.20. De pace et victoria Romanae Ecclesiae ad Nicolaum Bononiensem ex Cisterciensi Ordine S. R. E. Cardinalem libri III
. Inc.: "Non possum, pater optime...".21. De amore et magnitudine Crucis ad eumdem Cardinalem
. Inc.: "Ubi te inveniam, Deus meus...".22. Sermo de S. Dominico
. Inc.: "Nihil ego hoc, viri optimi, precor". Extat in cod. 1139 (S. 4. 8) inter ff. 129-135, saec. XV, Biblioth. Angelicae Urbis. Eum praecedit Epistola, qua fr. Andreas Auctor orationem mittit "Abbati religiosissimo F. B." (Cfr. Narducci, Cat. cit. p. 280).23. Annotationes in Evangelia Quadragesimae
. Cod. Bibl. Ambrosianae E. S. VII, 2, saec. XV cum subscriptione auctoris, ff. 375, binis coll. In prima litera deornata, quae est O, apparet Auctor super eminentem cathedram in actu legens librum cum auditoribus regularibus variorum Ordinum atque ad calcem primae paginis adsunt insignia familiae Biliorum. In fine legitur: "Hic finis libri Annotationum in Evangelia quadragesimae Fr. B. Andree mediolanensis ordinis heremitarum sancti Augustini deo semper gratias. Amen. Cepta bonononie, producta perusii, completa senis, nam multa alia intervenere ad annum millesimum quadrigentesimum ac trigesimum primum in die festo Augustini quod obtaveram. Date laudes et preces Deo. Amen. Fr. Andreas Mediolanensis, cognomine billiadarum explicit". Cod. stabat prius in olim nostra ad S. Marcum; fuit postea apud familiam Gonfalonieri; ad Ambrosianam intravit an 1862. Apographus hujus operis est in Biblioth. Angelica, cod. 1109 (S. 3. 4) in 4, ff. 151, saec. XV, binis coll. Post Argelatum recensuit hoc opus Ossinger in Bibl. Aug. p. 132, ubi perperam p. 373 Andreas Mediolanensis, cuius sunt, Commentaria in Genesim seorsum affertur, cum revera sit idem ac Billius (Cfr. Narducci, Cat. cit, p. 460).24. Sermones ab Adventu usque ad resurrectionem Christi
, seu melius: Sermones in evangelia totius anni, ut in proemio colligitur: " Idem (sunt eius verba) in evangeliis quae per annum leguntur faciam quod in exponendis quadragesimae effeci". Asservantur in codice Ambrosiano E. S. VII. 3, membr. saec. XV, ff. 227, binis coll., qui erat, sicut praecedens, Mediolani in nostra ad S. Marcum, postea apud familiam Confalonieri, et ultimo ab Ambrosiana acquisitus.25. Libri IV in libros evangelicos
nisi sint iidem ac praecedentes.26. Hexameron, seu de mundo sex diebas condito
. Mediolani ad S. Marcum. Ita Argelati, sed animadvertendum est una vice pro semper, illam nostram divitem Bibliothecam conventus S. Marci Mediolanensis dispersam fuisse a Gallico gubernio labente saec. XVIII vi iniquae legis suppressionis religiosorum Ordinum.27. Comment. in Genesim
. Codex pergam. in fol., pp. 40, imperfectus qui asservatur Mediolani in Bibl. Ambrosiana.28. Comment. super Missus est et canticum Magnificat
, teste Hippolyto Maraccio.29. Dominicale et festivale libri II.
30. Sermones festivi de B. Virgine.
31. De excellenti dignitate B. Mariae Virginis.
32. De necessario mortis metu
. Dubito ne isti ultimi quinque tractatus sint in operibus n° 23 et 24 recensitis interclusi.33. In primum librum Sententiarum
. Cod. membr. in fol. imperfectus cui aliena manu inscriptum est. Mediolani in Abrosiana.34. Comment. in Methaphisycam Aristotelis
. Cod. membr. in fol., cum literis rubro-nigris et stemate Biliorum. Ibidem. [Pag. 131]35. Quaestiones Metaphysicales libri XII
. Incipiunt "Auctoritas sane plurima est Aristotelis".36. Interpretatio Physicorum Aristotelis
. In fine sic legitur: "Explicit Fr. B. Andreae Mediolanensis interpretatio libri Physicorum Aristotelis ex graeca in latinam". Codex in fol. parvo membr. ab auctore egregie scriptus literis rubro-nigris et deauratis cum stemate Biliorum. Ibidem.37. Interpretatio in libros Ethicorum.
38. Fr. B. Andree Mediolanerisis Aristotelis liber de anima ex greca in linguam latinam translatus
. In Bibl. Ambrosiana cod. membr. in 4 parvo, autographus, quem indigitat Bernardus Quaritch's Rough List n. 164, 1896 Historical Mss. and Autographs.39. Expositìo super Universo/io Porphinii et Penihiermenias Anistotelis.
40. Libri IV de coelo et mundo.
41. Terentii Comediae a Fr. B. Andrea Mediolanensi scriptae in membranis cum suis variis commentariis marginalibus, atque variationibus lectionibus interlinearibus
. Cod. membr. in 4°, saec. XV, pp. 180, in Biblioth. Ambrosiana Mediolani.41 bis. Exordia super practica Rethorices libri III.
42. Libri VIII Grammaticae, sive de VIII partibus orationis.
43. Libri III de arte dicenda.
44. Libri II Orationum et epistolarum
, in quibus forsan continebantur orationes et epistolae a nobis iam recensitae.45. Liber Historiarum Mediolanensium
. Num hoc opus confunditur cum primo hic a nobis recensito? Nihil adhuc possumus respondere.46. Liber Historiarum Longobardorum
.(Cfr. Herrera, T. I, p. 54; Gratianum, p. 27; Gandolphum, p. 60; Argelati, T. I, part. II, col. 159; Phil. Pinicelli, Ateneo di Lett. Milanesi, p. 28; Mazzuchelli, Vol. II, part. III, p. 1219; Ossinger, p. 130; Fabricium-Mansi, T. I, p. 87 et 228; Muratori, Rer. Ital. Vol. XIX, in praefactione, Tiraboschi, St. della Lett. It., Modena, 1776, T. VI, part. II, p. 63 et 366; Elssium, p. 51; Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. I, p. 231; R. Sabbadini, Andrea Biglia, in Rendiconto Istituto Lombardo, Serie II, Vol. XXXIX, an. 1906, pp. 1087-1102 et alios).
Billeri Fr. Paulus
, S. Theol. Mag. haud spernendus orator, philosophus, historicus nec non iurisconsultus, Pisis die 25 Octobris an. 1838 primam aspexit lucem. In regenerationis fonte Palmirus vocatus, palmam in bonis studiis tum in Patria cum in Urbe, qua celebrem audivit Audisio, in seminariis obtinuit, usque dum in theologia et in iure utroque fuerit laureatus. Sacris initiatus, divinam litavit hostiam die 21 Sept. 1861, ac inde Pisarum Ecclesiae Cathedralis canonicus theologus renuntiatus fuit. Anno 1883 inter nostrates Romanae Provinciae adscitus, nomen Pauli in memoriam nostratis Rev.mi Pisarum Archiepiscopi Pauli Micallef sumpsit, religiosam emittens professionem in Collegio S. Monicae Urbis die 1 nov. 1884. Ecclesiasticam inde historiam et jus canonicum diu, in eodem collegio, nostram docuit iuventutem, studiorumque pro-praefecti functus est munere. Ob eius iurisperitiam inter S. R. Congregationis Concilii Consultores fuit adscriptus. Inde Hetruriae Provinciam a die 26 Iulii 1904 usque ad Cap. Generale an. 1907 rexit, et postea per triennium Genuense S. Mariae Consolationis coenobium gubernavit. Concinnus fuit scriptor, perspectusque auctor. Simul cum studiis pietatem adamavit, amicitias coluit, recessus dilexit, reique gerendae tempus non amisit. Obiit Genuae die 24 februarii 1916. [Pag. 132]Quae typis mandavit sunt:
1. I frutti della Croce. Lezioni teologali nella primaziale di Pisa
. Roma, Tip. Poliglotta della S. Congreg. di Propaganda Fide, 1878, ed. 2 in 8°.2. S. Agostino e Giambattista Vico, ossia della teorica scientifica della filosofia della storia e della sua applicazione
. Pisa, Tip. Mariotti, 1887, in 8°, pp. 403.3. L'Enciclica "Aeterni Patris". Sua necessità, suo senso e risposta alle obiezioni. Nuovo commento
, Pisa, Tip. Mariotti, 1899.4. Vita del B. Stefano Bellesini, Parroco Agostiniano
, Roma, Tip. della S. Congr. di Propaganda Fide, 1904, in 4°, pp. 288.5. Voti e speranze a proposito dei discorsi del tempo
. Genova, Tip. della Gioventù, 1908.(Cfr. Analecta Augustiniana, Vol. VI, p. 314, et meas literas circulares sub die 27 Febr. 1910).
Bini Fr. Paraclitus
, antea Ioannes, praesbyter de S. Angelo in colle agri Senensis, an. 1484 die 10 octobris aetatis suae an. 32 e manibus celeberrimi Mariani de Genestano Iliceti nostrum Eremitanum habitum suscepit. Putat Herrera contra Landuccium non quidem Iliceti, sed Florentiae in coenobio S. Galli nostratem Paraclitum tunicam induisse. Tyrocinii tempore sacristam egit, et deinceps toto vitae tempore aliquod semper munus exercuit, Saepe Iliceti et S. Geminiani coenobia rexit, et utrobique annona deficiente plenam manum aperiens, modico licet tritico et creditis sibi fratribus, quorum redditibus longe maior erat numerus, et innumerae ad eum ceu publicum solamen confluentium turbae satis occurrit, et sic dignum sibi eleemosinarii cognomen conciliavit. Vicarii generalis suae Congregationis pluribus vicibus electus, dum coenobia lustraret, pedester semper iter faciebat, atque panneis vestibus iuxta carnem induebatur. Communiter creditum patrata ab eo fuisse miracula ex nostrate Hieronymo Bonsignorio refert Herrera, T. II, p. 248. Notant praeterea in nostrate Binio scriptores peculiarem quemdam in sacro faciendo fervorem, quo adstantes omnes ad pietatem provocabat. Anno 1513 a Generali Aegidio Viterbiensi praeficitur regimini Monialium S. Mariae Magdalenae Senarum, quibus usque ad obitum summa cum laude praefuit. Monasterium ipsum sexaginta Monialibus constans et numero et fama auxit, in eoque mortalis vitae cursum explevit die 19 decembris 1521. Illius corpus Ilicetum translatum fuit. Recensetur inter Ordinis nostri Beatos, ac reliquit in carta pergamena propria manu exaratum librum professionum Iliceti ab anno 1348 ad an. 1518. Ita Lanteri Crusenii monastici parte tertia cum additamentis, Vallisoleti, 1890, T, I. p. 567.Biondi Fr. Franc. Antonius
, Florentinus, floruit saec. XVIII, posteris relinquens: Lexicon hebraicum Eliae Hutteri, ex impresso ab eodem accurate transcriptum, ac per tabulas, cabalistica methodo redactum. Praemittitur epistola nuncupatoria R.mo P. Mag. Augustino Antonio Giorgi, totius ord. S. P. August. Vicario Generali a D. MDCCLXXXV. Asservatur in Bibl. Angelica Urbis in cod. 1271 (T. 1. 6) chart. in 4, ff. 22.(Cfr. Narducci, Cat. cit., p. 537).
Bisogni Fr. Vincentius
, Neapolitanus, S. Theol. Mag., floruit XVII labente saeculo ac scripsit: Campione ovvero libro nel quale si notano gli Territori, Masserie e Case che possiede il Monastero di S. Agostino Maggiore di Napoli con quello che fruttano, ordinato nella presente forma dal P. Maestro Fr. Vincenzo Bisogni Napolitano nell'ultimo [Pag. 133] anno del Priorato del M. R. P. M. Fr. Agostino Trentalancia da Benevento, e comincia nell'anno 1693. Asservatur ms. in arch. Status civitatis Neapolitanae (Offìcio amministrativo, Monasteri soppressi - S. Agostino Maggiore - Campione dell'anno 1693). Vol. in fol. magno, ff. 200, et continet accuratum censum historicum omnium bonorum illius conventus, cuius historia primis septem foliis diligenter scribitur. Ut Discretus Congreg. Dulcetanae iste Vinc. Bisognus interfuit Capitulo gen. Romae an. 1661 celebrato (Cfr. Analecta Aug. Vol. XI, p. 45), cum iam esset in sacrae Theol. Magister.Bizzaccheri Fr. Gaspar
, Romanus, floruit saec. XVII, atque reliquit ms. Sacrarium Augustinianum in quo propriorum officiorum Sacri Ordinis Erem. S. Angustini observationes includuntur auctore P. Fr. Gaspare de Bizzaccharis Romano Ord. eiusdem professore et in regio conventu S. Augastini studentium magistro. Opus asservatur ms. in Archivo Ordinis sub sign. Ee. 22, revisum atque approbatum, ut typis ederetur, a P. Mag. Coelestino Bruno, Italiae Assistente Gen., et a P. Mag. Gabriele Foschi Anconitano, Ordinis Secretario, mense maii an. 1647.Bocci Fr. Augustinus Maria
, a Lanteri, Prostr. Saec. Sex, T. III, p. 384, dictus Bergomensis, initio saec. XVI, ortum habuit Bossenae, terra Vallis Brambanae Superioris. Augustinianae Congregationi Insubricae ab adolescentia nomen dedit, ac in ea Lector ac eloquentia clarus evasit. Anno 1543 monasteriurn S. Nicolai de Membri incolebat, ac postea in monasterio Bergomensi claruit. Dicitur a Lanteri, l. c., eximius sui aevi concionator. Suum diem clausit saec. XVI post medietatem. Scripsit:1. Librum
cui titulus: Flosculi aurei ex D. P. Augustino super psalmos selecti.2. Sermones quadragesimales super psalmos
.(Cfr. etiam D. Calvi, Scena Lett. degli Scritti Bergamaschi (Bergamo, 1664) Part. I, p. 505).
Bocella Fr. Gabriel
, Lucensis, an. 1505 ortus, ac Augustinianam Insubriae Congregationem an. 1523 ingressus, ita profecit tum in studiis tum in virtutibus ut brevi in magnam existimationem apud omnes venerit. Sacerdos effectus, celebris praedicator evasit et apud Elvetios, haeresi calvinistica infectos, plures missiones habuit. Ob sua merita in sua Congregatione multorum conventuum extitit prior; an. 1558 visitator ac reformator vitae religiosae in coenobiis Novariensi et Vercellensi; decem post annos, cum esset Procurator Generalis suae Congregationis, ad Vicariatum Generalem evectus fuit, quod accidit an. 1567 omnium plausu: tandem sua dexteritate conventus S. Mariae de Populo Urbis quasi complanatus pulchrior et solidior surrexit. Obiit an. 1583. Composuit varios tractatus contra haeresim Lutheranam, qui circa annum 1669 adhuc in Bibliothecis suae Congregationis ms. adservabantur.(Cfr. Calvi, Delle Memorie Istoriche della Congr. Osser. di Lombardia, in Milano 1669, p. 309).
Boggia F. Augustinus Maria
, Savonensis, ortum habuit an. 1593 ac inter alumnos Divi Augustini Congregationis Lombardiae adscitus fuit die 25 Octobris 1609. S. Theol. Lector creatus, ac deinde Prior, semel Secretarius, bis Visitator, inde Ad.m R. P. Caroli Imolen. Vic. G.lis socius, nusquam suggestum relinquens, magno animarum fructu, inter concionatores non [Pag. 134] infimum sibi vindicavit locum: tandem anno 1650 Cremonae in capitulo generali suae Congregationis, summo omnium bonorum gaudio, ad dignitatem primam evectus est. Romae moritur die 16 septembris 1653. Edidit Orationem capitularem latinam in capitulo generali habitam.(Cfr. Calvi, Delle Memorie Istoriche della Congreg. Osserv. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agostino, Milano 1669 p. 490).
Bollino Fr. Iacobus
, Mediolanensis, sacrae Theologiae Magister, dicitur a Philippo Argelati, Biblioth. Script. Mediolan. (Mediolani 1745) T. I, Part. II, p. 185: "vir eximiae majestatis et venerationis, ingentis animi, et maximae auctoritatis". Post studiorum curricula, sacrae Theologiae Doctor renunciatus fuit, et an. 1576 theologorum collegio Universitatis Ticinensis cooptatus (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. Ord. S. Aug. Papiae, T. IV, p. 280). An. 1581 erat praeceptor Benedictinorum Mantuae. Paulo post eligitur Provincialis Prior in sua Insubrica provincia et, ut Provincialis, interfuit Capitulo Generali Romae an. 1587 celebrato ac inibi in suo munere confirmatus. Item, an. 1598 Generali Capitulo interfuit Romae uti suae Provinciae Definitor, et an. 1608 uti Discretus. Fuit et patrii coenobii ad S. Marcum Prior, et ab Ossinger, p. 137, in philosophicis ac theologicis disciplinis clarissimus dictus. Inter alia beneficia quae suo conventui largitus est, numerantur candelabra argentea, quae templo D. Marci donavit. Obiit an. 1610. Scripsit:1. Tractatum de anima.
2. De elementorum formis
. Uterque mss. in 4. asservabantur saec. XVIII in nostra Bibliotheca ad S. Marcum.(Cfr. Lanteri, Add. ad Crusenii Monasticon, T. I., p. 734. et in Prostr. saec sex, T. III, p. 160, nec non Analecta Aug., Vol. X, pp. 140, 276-302, et Ossinger, p. 137).
Bolognini Fr. Philippus
, Panormitanus e Congregatione Augustiniensium Discalceatorum Italiae, floruit saec. XVII atque reliquit:1. Manifestazione all'Altezza Reale
. Palermo, presso Pietro Coppola, 1649 in 4.2. Anatomia Sacra dell'anima e Corpo Santissimi di Cristo Salvatore nostro, raccolta dal sacro testo, da Santi Padri, dalla Scuola theologica e filosofica, et aforismi dell'una e dell'altra medicina
. ms. in fol.(Cfr. Mongitore, Bibl. Sicula, Vol. II, p. 169).
Bolognini Fr. Seraphinus
, Bononiensis, S. Theol. Mag. an. 1551 erat magister studii in nostro conventu Neapolitano ad S. Agustinum et an. 1559 in comitiis generalibus, Venetiis celebratis, renuntiatus est Provinciae Romandiolae moderator. Illic, iuxta Ossinger, p. 137 omnibus non solum moralibus virtutibus, sed scientiis maioribus, praecipue arte oratoria ita effulsit, ut a quamplurimis Italiae urbibus illum audire cupientibus, postularetur. Anno 1564 ei gubernium concreditum fuit patrii monasterii, et paulo post coenobii Romani quo in munere mortuus est. Asservatur in Biblioth. Angelica Oratio de laudibus Theologiae per Rev. S. Theologiae doctorem fr. Seraphinum Bologninum Bononiensiem Ord. Erem. S. Aug. in ecclesia cathedrali in die Sancti Hieronymi habita. Bononiae, Peregrinus Bonardus excudebat. (In fine) [M]DLXI.(Cfr. etiam Torelli, Vol. VI, p. 702, n. 35).
Bonacci Fr. Augustinus
, Provinciae Marchiae Anconitanae alumnus, vixit saec. XIX ineunte et ms. reliquit:Tracce d'esercizi Spirituali e sacro ritiro per le Anime Religiose obbligate a voti solenni an. 1827
, Vol. II, in 8, ms. chart. asservata in nostro Conventu Castrifidardi. [Pag. 135]Bonafede Fr. Ioseph
, Cheriensis, Ordinis nostri S. Theol. Magister, et Verbi Dei annunciator, floruit saec. XVII, atque edidit librum, quem inscripsit: Successi della miracolosa Imagine della Santissima Annunziata, nuovamente scoperta nella città di Chieri. Torino, presso Pietro D'Ambrosio, 1655 in 4. (Cfr. Rossottum, Sillabus Script. Pedomontii, p. 381 et Lanteri, Postr. Saec. Sex. Vol. III, p. 398).Bonafede Fr. Ioseph
, [PRAETERMISSI p. 279] de quo p. 135, edidit insuper: a) Regalo di Dio alla Real Corona di Savoia: Panegirici sacri ai misteri della S. Sindone di N. S. Gesù Christo. In Asti per il Giangrandi, 1654, in 4. (Cfr. Manno, Bibliogr. cit., Torino 1884, Vol. I, n. 301); b) Il cavalier del Cielo: Panegirico sacro alle glorie di S. Secondo. In Asti, per il Giangrandi, 1654 in 8 (Cfr. Manno ibidem).Bonafede Fr. Ioseph
, Lucensis, S. Congregationis Indicis consultor, ac serenissimi Principis Mathiae ab Hetruria Theologus, et concionator eximius, an. 1649, cum esset S. Theol. Bacc. in comitiis generalibus Romae habitis die 4 maii insigni panegyrico de laudibus S. Monicae concionatus est. An. 1659 erat prior conventus civitatis Aretinae atque edidit quae sequuntur:1. De sacro Clavo D. N. Iesu Christi, qui Colle in Hetruria veneratur
. Senis, per Bonettum, 1653, in 4.2. I Ghigi Augusti
, Venezia, 1659 in fol. parvo: item ibidem per Francesco Valvasense, 1660, in fol.3. Atti di S. Niccolao il grande, Arcivescovo di Mirra, Protettore di Bari. Discorso Historico
, Napoli, per Francesco Savio, 1639.4. Super missus est Angelus de Laudibus B. M. Virginis, pro Novena ante partum Virgineum. Discursus IX.
5. Pro eadem Novena, super illud Proverbiorum
: Quasi navis institoris De eiusdem laudibus, Discursus totidem.6. Super omnes Deiparae festivitatibus. Discursus plures.
7. Saper Psal
: Fundamenta eius in montibus sanctis, et Magnus Dominus et laudabilis nim