I-J

[P. 458] a S. Jacobo Benedictus, Excalceatus, natione Italus, Patria Ferrariensis, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Saeculo 17. Erat Lector S. Theologiae, dein in Provincialem Provinciae Romanae electus fuit propter profundam suam doctrinam praesertim in Theologia, erat enim Theologus sui temporis nobilissimus. In lucem dedit:

Axiomata Metaphysica ex S. P. Augustino. Ferrariae 1668, in 12.

Enchiridion Theologiae Augustinianae juxta seriem Summae et mentem S. Thomae Aquinatis Doctoris Angelici. Ferrariae 1673; item Romae 1578, typis Varesii.

Axiomata de sanctissimae Trinitatis Mysterio. Romae 1674, in 4.

Omnia exstant in nostra Bibliotheca Monacensi.

**************************************************************

[P. 459] a S. Jacobo majore Joannes, Excalceatus, natione Italus, Patria Panormitanus, Alumnus Congregationis Italiae, vixit Saeculo 15. Fuit Prior Romae, Panormi et Messanae, nec non Provincialis Panormitanus. Reliquit plura eruditionis ac diligentiae suae monumenta, scilicet:

Diarium Ordinis Excalceatorum quod M. S. Romae in Archivo Ordinis asservatur.

Manuale domesticum Excalceatorum. Habetur in eodem Archivo.

Indicem universalem Professorum Ordinis Excalceatorum.

Catalogum universalem defunctorum Excalceatorum.

Antonius Mongitor in appendice ad Bibliothecam Siculam ad primum tomum, pag. 23.

**************************************************************

a S. Jacobo Petrus, Excalceatus, natione Hispanus, Alumnus Congregationis Hispanicae, vixit Saeculo 17, anno 1633 regius Philippi IV Ecclesiastes declaratus fuit, dein suae Congregationis Vicarius Generalis, et anno 1639 a Rege Infula Episcopali Celsonensi in Catalonia, et anno 1642 Ilerdensi ornabatur. Eruditionis ejus vestigia in sequenti opere Hispanico habentur:

Relacion del transito que hizieron a las Indias los Padres Agustinos des calcos de Espanna el anno de 1605 y progressos, que antenido en entrambas hasta el de 1630. Madriti 1630.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 275, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 569. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Jacobus Albericus, vide Lit. A. Albericus Jacobus.

Jacobus de Aloysio, vide Lit. A. Aloysio Jacobus.

Jacobus de S. Angelo, vide Lit. A. de S. Angelo Jacobus.

Jacobus de Appamiis, vide Lit. A. de Appamiis Jacobus.

Jacobus Bergomensis, vide Lit. B. Bergomensis Jacobus.

Jacobus Berson, vide Lit. B. Berson Jacobus.

Jacobus Bollinus, vide Lit. B. Bollinus Jacobus.

Jacobus van Bossuit, vide Lit. B. van Bossuit Jacobus.

Jacobus Cappoccius, vide Lit. C. Cappoccius Jacobus.

Jacobus Carracciolus, vide Lit. C. Carracciolus Jacobus.

Jacobus Eugubinus, vide Lit. E. Eugubinus Jacobus.

Jacobus Fiorelli, vide Lit. F. Fiorelli Jacobus.

Jacobus Folquerius, vide Lit. F. Folquerius Jacobus.

Jacobus Le Graunt, vide Lit G. Le Graunt Jacobus.

Jacobus Hommey, vide Lit. H. Hommey Jacobus.

Jacobus Joannes, vide Lit. I. infra Joannes Jacobus

Jacobus Marines, vide Lit. M. Marines Jacobus.

Jacobus Martinez, vide Lit. M. Martinez Jacobus.

Jacobus de Neapoli, vide Lit N. de Neapoli Jacobus.

Jacobus Parvus, vide Lit. P. Parvus Jacobus.

Jacobus Patavus, vide Lit. P. Patavus Jacobus.

Jacobus Perez, vide Lit. P. Perez Jacobus.

Jacobus Perusinus, vide Lit. P. Perusinus Jacobus.

Jacobus Petit, vide Lit. P. Petit Jacobus.

Jacobus Philippus Bergornensis, vide Lit. F. Forestus Jacobus.

Jacobus Philippus de Poirino, vide Lit. P. de Poirino Jacobus.

Jacobus a Porta, vide Lit. P. a Porta Jacobus.

Jacobus Pratensis, vide Lit. P. Pratensis Jacobus.

Jacobus Rigos, vide Lit. R. Rigos Jacobus.

Jacobus Sanctius, vide Lit. S. Sanctius Jacobus.

Jacobus de Valentia, vide Lit. V. de Valentia Jacobus.

Jacobus Veldius, vide Lit V. Veldius Jacobus.

Jacobus de Viterbio, vide Lit. V. de Viterbio Jacobus.

Jacobus Wilemaert, vide Lit. W. Wilemaert Jacobus.

Jacobus Zevecotius, vide Lit. Z. Zevecotius Jacobus.

**************************************************************

[P. 460] Jaithe Aurelius, natione Germanus, Patria Bohemus, Micro Pragensis, Alumnus Provinciae Austriae, Filius Coenobii Graecensis, vixit Saeculo 18. Ab anno 1712 usque ad annum 1717 Capellanum Campestrensem tanta laude egit, ut per sex menses Superior Campestrensis exstiterit. Variis officiis functus usque in mortem. Conventus Leuckensem et Badensem rexit. Anno 1726 ut Discretus Provinciae ad Capitulum Generale abiit, et die 26 Junii anno 1732 ex hac vita ad aliam. Exstat ab eo:

[P. 461] Sermo Germanicus Viennae in Austria 1721 impressus, quem dicto anno Dominica 4 post Pentecosten in festo dedicationis Capellae S. Brigittae, quam ipse aedificaverat, habuit.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Austriae et Hungariae.

**************************************************************

de Janua Antonius, natione Italus, Alumnus Congregationis Januensis, Filius Coenobii Januensis, vixit Saeculo 15. Interfuit Concilio Constantiensi, in quo contra Hussitas disputavit. Erat vir inaestimabilis ingenii, et in lectione S. Scripturae, et Sanctorum Patrum exercitatissimus. Haud satis mirari possum, quod hic author nostris Scriptoribus fuerit incognitus, cum tamen ad nostros scripserit, et teste Thomasino ejus M. S. bis in nostra Bibliotheca Patavina existat, seque posteris memorabilem effecerit per:

Tractatum, seu librum Figurarum moralem ad Fratres nostri Ordinis. M. S. hoc exstat in Bibliotheca principalis Monasterii ad S. Emmeramum Ratisbonae. Codex 383. Item bis in nostra Bibliotheca Patavii. Primi M. S. titulus est. Figurae Fr. Antonii Rampazoli de Janua Ord. Heremit. in fol. minori cum miniaturis; alterum exemplar in fol. min. absque miniaturis optime scriptum incipit: Religiosis viris in Christo dilectis etc. Hic Codex custoditur etiam in nostra Bibliotheca Ratisbonensi.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 52, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 63, col. I. Tiguri 1583.

Jacobus Philippus Thomasinus in Bibliothecis Patavinis Manuscriptorum, pag. 73, col. I.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro I, pag. 333.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo I, pag. 126, col. I. Patavii 1574.

**************************************************************

de Janua Benignus, natione Italus, Patria Januensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii Genuensis, vixit Saeculo 15. Vir in Divinae Scripturae studium propensissimus, de hujus scriptis, teste oculari nostro Thoma de Herrera, exstat in nostra Bibliotheca Genuensi.

Comment. in Cantici Canticorum.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 100. Romae 1581.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 113, col. II. Madriti 1644.

**************************************************************

Jaupen Henricus, natione Germanus, Patria Belga Hasselensis, Alumnus Provinciae Belgicae, ad initium Saeculi 17, nempe die 26 Junii anno 1608 Mechliniae extremum spiritum effudit. Vir de Provincia Belgica optime meritus, eximiae venerationis [P. 462] ingentis animi, et maximae auctoritatis, Conventus Leodiensem, Hasselensem ac Mechliniensem laudabilissime moderatus est; postea ipsam Provinciam annis 1589 et 1598. In hoc suo officio acerba vixit tempora, nam in visitatione Conventus Vesaliensis per haereticos captus, anno 1599 non nisi lytro 2000 florenorum redemptus fuit. Ejus cura et diligentia Conventus Bruxellensis, et quaedam Gymnasia humaniorum litterarum erecta fuere, Mechliniae sepulto hoc factum est Epitaphium: H. S. E. Venerabilis Pater Henricus Jaupen, S. Theologiae Baccalaureus, qui, postquam 35 annis in Conventibus Priorem egit, et bis Provincialem, aetatis 67 relictis Fratribus suis multis, et optimis pietatis, et Religionis exemplis obdormivit in Domino anno 1608 die 26 Junii. Reliquit ingenii monumenta: Conciones manuscriptas, quae in nostra Bibliotheca Mechliniensi custodiuntur.

Ioannes Franciscus Foppens in Bibliotheca Belgica, tomo I, pag. 450, col. II.

Franciscus Swertius in Athenis Belgicis.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 90. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 40. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 357, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 277. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Icenus Benedictus, natione Anglus, Patria Nordofolcensis, Alumnus Provinciae Anglicanae, vixit Saeculo 14. Erat tam dissertus et varia scientiarum supellectile ita dives, ut vix non omnes sui temporis Theologos (Theologus et ipse) anteierit; erat Episcopus Cardicensis, et propter suas ad vulgum declamationes a Reverendissimo Episcopo Nordovicensi Antonio de Beck adeo aestimatus, ut eum prae aliis omnibus in Suffraganeum seu suae potius functionis socium admiserit. Circa annum 1349 e corporis vinculis evolavit. Nomina operum ejus sunt:

Alphabetum Aristotelis. Incipit: Homo nosse tuam vitam.

Sermones per annum.

Epistolae hortatoriae.

Thomas Tannerus, in Bibl. Brit. Hibernica, pag. 96. Londini 1748.

Ioannes Baleus in cathalogo Scriptorum illustrium majoris Britanniae centuria V, fol. 422. Basileae 1559.

Conradus Gesnerus in appendice ad suam Bibliothecam, fol. 18. Tiguri 1555.

In ejusdem Bibliotheca per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 383, col. II. Tiguri 1574.

[P. 463] Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome I, pag. 105, col. II, a Paris 1718.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro II, pag. 556.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo I, pag. 206, col. I. Patavii 1574.

Christianus J÷cher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 957. Lipsiae 1750.

Josephus Pamphilus in Chronicis Ordinis nostri, fol. 57. Romae 1581.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 50. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 15. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 105, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 122. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli neĺ Secoli Agostiniani, tomo VI, num. 4 et 5. In Bologna 1680.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 97. Romae 1704.

**************************************************************

Jeschke Augustinus, natione Germanus, Patria Bohemus, Alumnus Provinciae Bohemiae, Saeculo 18, adhuc in vita fuit, nam die 5 Martii anno 1722 Tustae rebus humanis exemptus est. Erat sedulus rerum memorabilium compilator, hujus rei testis est libellus intitulatus: Ilias compendiosa (id est) historia de nostro Monasterio ad S. Catharinam Pragae. Typis Joannis Wenceslai Helm.

Catalogus Scriptorum Provinciae nostrae Bohemiae

**************************************************************

a Jesu Felix, natione Lusitanus, Patria Ulyssipponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia Olyssippone, vixit Saeculo 17. Post Professionem in Indias transfretavit, ibique Conventui Goano adfiliatus fuit. Absolutis Sacris et profanis literis, totum se investigandis notitiis sui Ordinis sacravit, huic laboriosae occupationi multis incubuit annis, demum labore fractus in Conventu Goano anno 1640 lucis usuram reddidit. Ab eo Bibliotheca Coenobii regii Dominae nostrae de Gratia Olyssippone M. S. habet, cujus titulus: Cronica da origem e progressos da Congregašaon da India dos Eremitas de S. Agostinho ab anno 1572 usque ad annum 1637.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, et cronologica, tomo II, pag. 5, col. II. Lisboa 1747.

**************************************************************

a Jesu Ludovicus, Excalceatus, natione Lusitanus, Patria Transtaganus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Conceptione in Monte Oliveto, vixit Saeculo 18. In dicto Conventu die 31 Januarii anno 1693 habitu nostro indutus est; [P. 464] finito Novitiatu talia doctrinae, prudentiae et virtutum dedit specimina, ut Prior Conventus Portuensis de bono Jesu, Visitator Generalis et Vicarius in Capitulo anno 1725 celebrato electus fuerit. Die 31 Decembris anno 1742 spiritum Deo reddidit aetatis 68. Luci per prelum exposuit in lingua Lusitana:

Historia Miscellanea, que comprehende a fundašaon dos Religiosos descalsos de S. Agostinho na Villa de Santarem. Lisboa por Pedro Ferreira impressor de Serenissima Rainha 1734, in 4.

Typis vero jam paraverat tomum primum anni Virginei complectentem Menses Januarium, Februarium et Martium.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, et cronologica, tomo III, pag. 107, col. I. Lisboa 1752.

**************************************************************

a Jesu Paulus, natione Lusitanus, natus in civitate Guarda, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Olyssipponensis, vixit Saeculo 16. Anno 1558 fuit Rector Collegii Conimbricensis, et Prior Conventus Villae Viciosae. Magna eruditionis historicae laude floruit. Ab eo exarata in lingua Lusitana habetur:

Chronica dos Reys de Portugal. M. S. in fol.

Didacus Barbosa in Bibliotheca Lusitana, tomo III, pag. 525, col. I. Lisboa 1752.

Antonius a Purificatione de viris illustribus Ordinis nostri libro III, cap. II.

**************************************************************

a Jesu Sebastianus, natione Lusitanus, Patria Ulyssipponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia, vixit Saeculo 17. Noster per sacram professionem factus, in Indiam Orientalem missus fuit anno 1595 ibique honorificis muniis fungebatur, erat enim Goae Rector Gymnasii civitatis, postea 1644 Confessarius Monialium Conventus S. Monicae constitutus fuit. Anno 1655 in civitate Goana ad aliam vitam properavit, notitiae vero posterorum transmisit in idiomate Lusitano: Jornada de Goa a Visapor: nam tanquam Legatus ad Regem Cuncanum, qui in civitate Visapora residebat, mittebatur.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, et cronologica, tomo III, pag. 691, col. I. Lisboa 1752.

**************************************************************

a Jesu Maximilianus, Excalceatus, natione Germanus, Alumnus Congregationis Germanicae, vixit Saeculo 18. Erat Lector Theologiae emeritus, vir tam in humanis, quam Sacris disciplinis clarus, magna industria congessit: Sermones morales in regulam nostram.

**************************************************************

[P. 465] a Jesu Maria Eliseus, natione Polonus, Excalceatus, vixit Saeculo 17, vir sapiens, et clarus ingenio, nec non magnae doctrinae, magno cum studio conscripsit: Vitam Fr. Gratiae Catharini conversi. Titulus hujus opusculi est: Effectus Divinae gratiae, nempe, vita B. Gratiae Catharini per Fr. Eliseum a Jesu Maria, Polonum Augustinianum. Venetiis apud Milochum 1677, in 8.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 377. Romae 1704.

**************************************************************

a Jesu Maria Joannes Gregorius, Excalceatus, natione Italus, Patria Neapolitanus, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Saeculo 17, e nobili familia Ulcana in Calabria, Theologus de propaganda fide, et Vicarius Generalis Excalceatorum, vir omni Litteratura instructus, in lingua Italica in lucem dedit:

La practica del ben morire. In Napoli 1652, per il Cavallo, in 4.

DivinitÓ ed innocenza di Gies¨ Cristo manifestate nella sua passione dichiarate in 77 lettioni nella chiesa di S. Petronio di Bologna. In Roma 1656, per Francesco Moneta, in fol.

Ultima scuola di sottigliezza Cristiana fatta nel Calvario da Gies¨ nella catedra della croce divise in sette letture con sette parole interpretate nel duomo di Milano. Seconda parte. In Napoli 1651, per Camillo Cavallo, in 4.

De ultimo instanti hominis, et primo instanti animae separatae de his, quae fiunt in illo instanti, et praecipue de judicio particulari. Neapoli 1665 apud Ludovicum Cavallum, in 4.

Nicolaus Toppi nella Biblioteca Napolitana, pag. 147, col. I.

**************************************************************

a Jesu Maria Paschalis, natione Lusitanus, Alumnus Congregationis Indiae Orientalis, vixit Saeculo 18. Fuit Lector, Rector Collegii et Prior Conventus Goensis, vir artis versificandi egregie peritus, qui ex optimo ingenii sui thesauro deprompsit:

Poemata in laudem Beatissimae Virginis a nivibus tutelaris tyrocinii Coenobii Goani Eremitarum D. Augustini, et aliquot Sanctorum. M. S.

Clarim sonoro das Poezas Orientaes, in 8. Rima M. S.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, et cronologica, tomo III, pag. 513, col. I. Lisboa 1752.

**************************************************************

a Jesu Thomas, natione Lusitanus, Patria Conimbricensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Olyssipponensis, vixit Saeculo 17. Anno 1529, natus a parente Ferdinando Alvarez de Aridrada, primariae Nobilitatis viro, vix decennis P. Ludovico de Montoya decantatae sanctitatis Ascetae Augustiniano litteris [P. 466] et moribus in Conimbricensi Collegio informandus traditur. Jam tum coelum miraculo monstravit, quantum sibi curae esset parvulus iste, dum fluvium Mundam prolapsum, jamque pro mortuo conclamatum, implorata D. Josephi ope, incolumem littori restituit. Quindecim annorum adolescens Ordinem nostrum ingressus, post annuum tyronium Ulyssippone Augustinianum perpetuo professus est. Superioribus disciplinis in laudato collegio Conimbricae absolutis, per plures deinceps annos Verbum Divinum magno animorum lucro praedicavit. Ulyssipponem revocatus, et Novitiis Religiosis dirigendis praefectus, eos ad omne virtutum genus non magis verbis, quam proprio exemplo animavit. Orationis exercitio, et Sanctorum Patrum lectioni assidue deditus, non diem modo, sed et mediam noctis partem, quae Matutinum praecedebat, hisce spiritus delitiis solebat impendere. Vigiliis, jejuniis, caeterisque vitae asperitatibus corpus suum atterere non contentus, aliis etiam rigidioris poenitentiae suscipiendae author fiebat, strictiorem propterea vivendi formam collectis ejusdem propositi sodalibus inducere totis viribus allaborans. Quod novum disciplinae genus an idem fuerit cum eo, quod postea Reverendi Patres Augustiniani Excalceati sunt amplexi, vel eo ex capite dubito, quod Ven. P. Thomas cantum, et organa pro decore cultus Divini in Ecclesiam monasterii Ulyssipponensis introduxisse legatur, cum Patres Excalceati ea e suis templis facessere voluerint, donec a Summo Pontifice non multis abhinc annis eadem recipere apostolico decreto fuere compulsi. Quomodocunque haec res se habeat, noster Thomas gravibus contra suum institutum in Lusitaniae Provincia excitatis motibus ipso suadente Magistro suo Montoya ab incepto penitus destitit. Feliciorem ejus conatus successum habuere in erigendis Ulyssippone (ut vocant) confraternitatibus S. S. Sacramenti, et Resurrectionis Christi, utpote quae longo tempore post, et ut mihi persuasum est, in hodiernum usque a praecipua nobilitate datis nominibus frequentantur. Porro Thomae fama ob vitae sanctitatem, et inculpatos mores celebriorum eo tempore per Hispaniam virorum, inter quos nominatissimus Ludovicus Granatensis amicitiam, familiaritatemque ipsi conciliavit. Ubi diu jam tyronum Ordinis nostri institutioni vacaverat, mox in suo Conventu Supprior, ac postea Pennae firmae Prior fuit renuntiatus. Hunc locum ad mare situm, secessus, et solitudinis studiosissimus Thomas semper amaverat, eoque saepius cum Ulyssippone ageret, spiritus renovandi gratia de Superiorum licentia sese receperat, [P. 467] ubi totus rerum coelestium contemplationi immersus, haud tamen ita charitatis operum obliviscebatur, ut non horas subinde aliquot vicinae rudi plebeculae fidei mysteriis imbuendae daret. Paraverat sibi vir sanctus, dum Ulyssippone passim aegros visitabat, iisque frequentissime inserviebat, haud vulgarem artis medicae notitiam, experientiamque, ita ut scite herbas seligere, pharmaca miscere, syrupos praeparare, aliaque remedia conficere nosset, quae cum aegris pauperculis Priorem Pennae firmae, dein Visitatorem Provinciae ibidem agens, benigna liberalitate dispensaret, brevi per omnem late viciniam percrebrescente fama, numerosissimi ad eum pauperum infirmorum greges convolabant, quibus omnibus pro sua facultate pius Medicus qua opera, qua consilio amantissime subveniebat. Pertigerat rumor iste de benigna Thomae charitate ad regias usque aures Sebastiani tunc Lusitaniam moderantis eo ipso tempore, quo is grandi collecto exercitu bellum in Mauros Africanos moliebatur, viro Religioso inter alia opus erat, qui valetudinario campestri praeesset. Haud aeque aptus huic muneri in universo regno inveniri potuit, quam Thomas noster. Itaque valedicere dilectae sibi solitudini jubetur, et exercitum sequi. Parat, migrat, morbidorum militum curam suscipit tanta solicitudine, ut carnes, aliaque salubriora edulia, quae a ditioribus pro refocillandis aegrotis ostiatim collegerat, propriis quandoque humeris ad eos apportaverit. In infelici illo praelio, quo Rex cum toto exercitu die 4 Augusti anno 1578 a Mauris in Africa fusus est, Thomas crucem sublime tollens, milites animabat, et undique circumcursans, saucios pugnae subducebat, eorumque confessiones excipiebat, eo usque dum ipse in humero graviter vulneratus a Barbaro quodam captivus abriperetur. In captivitate frustra a Morabuto quodam (ita Mauritanos singularis superstionis Monachos vocant) Mahometanae legis Zelatore pervicacissimo tum blanditiis et promissis, tum verberibus, et ciborum penuria ad extremam usque virium defectionem tentata est ejus fidei constantia. Quo tempore, cum praesens caeteros captivos verbis exhortari, et solari haud posset, ne vel sic eorum commodis deesset, suavissimum illum, et tenerrimis affectibus redundantem librum de aerumnis Christi composuit, cujus partem in tenebricosissimo carcere, quo eum Morabutus detruserat, non ad aliud lumen conscripsit, quam quod per angustam januae rimam illabebatur. [P. 468] Demum Maurorum Regis jussu Marochium delatus, cum in domum, ubi nobilioris conditionis captivi detinebantur, multis precibus invitaretur, neutiquam acquievit, sed in commune pauperum mancipiorum ergastulum, quod sagenam appellant, duci petiit, et obtinuit. Nullum est Christianae charitatis officium, quod eo in loco miseris captivis non exhibuerit. Emendicabat pro iis a Legatis Christianorum Principum, a Mercatoribus, aliisque ditioribus fidelibus largas eleemosynas, fovebat infirmos, ministrabat sacro-sancta Ecclesiae mysteria, assistebat moribundis, solabatur moestos, firmabat in fide nutantes. Quotidie ad horam orationis signo convocatis in sagenae Sacello Sacrum celebrabat, tum conscensa exedra sermonem de materia, quam pro re nata utilissimam judicaverat, magno cum fervore habebat: qua ratione brevi perfectum est, ut carcer ille non jam sagenae pessimis piscibus refertae, cujusmodi alias solent esse mancipiorum receptacula, sed claustro egregie moratis Religiosis instructo esset propior. Dominicis, ac festis diebus Thomas noster in Legati Lusitanici oratorio praeconem agebat, ibidemque ad aram subinde operabatur, ubi factum est aliquando, ut mira liberalitate se rem sacram inchoaturum negaret, antequam tres Galli, haeretici, quos adesse noverat, loco discessissent. Mahometanos ut ad veram fidem adduceret, docendo et disputando plurimum laborabat, in eorum praecipue salutem intentus, qui a catholica Religione desciverant, inter quos Petrus Navarrus Madritensis eminebat, magnae auctoritatis apud barbaros, atque Regi ipsi inter primae admissionis Proceres numeratus, cui primum ut resipisceret, deinde ut fugeret, demum e fuga retracto ut fortiter martyrium subiret, suis adhortationibus persuasit. Pari ratione Antonium Mendez Lusitanum ferventibus monitis, et doctrinis adeo firmavit, ut cum septem juvenibus, qui suae curae, et instructioni erant concrediti, quosque Rex Maurorum e captivis Christianis ephebos sibi elegerat, fidem publice assereret, et pro ea mortem crudelissimam sustineret. At majus negotium Dei famulo sacessebat contumax Judaeorum turba: horum e numero unus, turpis a Christiana Religione transfuga Stephanus Diez, tunc Rabbi Joseph nomine, singulari libro Thomam ad certamen provocaverat, qui fastum inepti hominis advertens, non alio quam contemptus aculeo sensibilius pungi ratus, altum dissimulavit. Verum ab amico Guilielmo Xavei, natione Gallo monitus, rem catholicam sic proditam iri, fastumque Judaei, [P. 469] qui silentium hoc confessionem causae derelictae interpretabatur, augeri potius, quam minui, facile moveri se passus est, ut rupto silentio, conscripto lingua Castellana, quo a pluribus intelligeretur, volumine fanatico homini adeo solide responderet, ut omnes Hebraeos infelicis illius partus sui noviter recutiti Proselyti puderet. Lytrum pro sua redemptione a sorore germana Comitis de Lynares uxore, immo ab ipso Hispaniarum Rege Philippo multoties oblatum constanter recusavit, rogans in pauperum potius subsidium erogari, Deumque contestans, se inter Christiana mancipia vivere et mori velle. Atque ita ut optaverat, evenit, nam anno 1582 cum tempore quadragesimali captivitatis aerumnas assumptis corporis castigationibus cumularet, nec quidquam interea de consuetis suis operosis functionibus remitteret, vires tandem succubuere. Thomas emortuali lectulo affixus, ipsa feria quinta in coena Domini supremis Sacramentis in domo Legati Lusitanici munitus, statim iterum in sagenam deportari postulavit. Die sequenti cum dictus Legatus Franciscus de Acosta sanctum virum visitans, ejusque morti praesens esse cupiens, nollet ab ejus latere divelli, Thomas securum esse jussit, asseverans, se etiam ipsi Sacro resurrectionis diei superstitem victurum. Et sane vixit ad feriam usque secundam Paschatis, qua die, cum rescivisset, quosdam captivos Christianos constitutum habere post mortem suam a fide deficere, quo a tantis miseriis liberarentur, collectis ultimis voce, et viribus graviter eos increpavit, et ad constantiam cohortatus diem praefixit, qua scirent se certo certius e vinculis redimendos. Veridicum effatum probavit eventus. Thomam vero inter haec verba vox destituit, neque aliud posthac nisi dulcissimum Jesu nomen ingeminans, felicem animam efflavit die 17 Aprilis 1582 Marochi aetatis 53. Corpus in Almaeta, qui Marochi locus est Christianorum manicipiorum sepulturae destinatus, mortuus igitur quiescit inter eos, inter quos vivere et mori desideraverat. Elucubrationum ejus hic est Catalogus:

Opus de aerumnis, laboribus, et anxietatibus Domini nostri Jesu Christi. Opus hoc author, ut diximus, in aerumnosa sua captivitate perfecit in lingua Lusitana, in qua primo editum est Ulyssippone anno 1602, inde in linguam Castellanam translatum a Christophoro Ferreira et Sampayo sub titulo: Trabaios de Jesus, que compuso el Padre Fr. Tomas de Jesu Madriti 1631, in 4. Inde versum in linguam Italicam a P. Ludovico Flori S. J. haec versio sequentem praesert inscriptionem: Travagli di Gies¨ composti dal M. R. P. Fr. Tomaso di Gies¨. Romae 1643. [P. 470]

In medio Saeculi 17. Lugduni Gallice editum fuit. Hujus editionis titulus est: Travaux de Jesus. Hic titulus P. Alleaume S. J. non placuit, et ideo suae versioni anno 1690 titulum praefixit: Soufrances de notre Seigneur Jesus Christ.

Anno 1676 P. Henricus Lambarter S. J. in latinum certit et Monachii impressum fuit.

Anno 1678 noster P. Wolfgangus Eder Provinciae Bavaricae ex Idiomate Italico in Germanicum transtulit cum triplici indice, in 4 impres. Monachii.

Novissima editio latina mihi nota est Coloniensis ex Officina Metternichiana 1741, in 8 habetur in nostra Bibliotheca Monacensi.

Ritus et observantiae Novitiorum. Hoc opusculum scripsit, dum tyrones nostros instrueret. Illustrissimus Alexius Menesius affirmat, originale deperditum fuisse; istud vero, quod nunc sub hoc titulo, et Thomae nomine circumfertur, minime ita accuratum ac ordinatum esse.

Vita Ven. Ludovici de Montoya. Hanc post obitum celeberrimi hujus Dei servi conscripsit Tomas noster, fuit typis vulgata a P. Hieronymo Roman Ulyssippone 1618, in 8 eamque ipsissimam esse, quam Thomas a Jesu confecit, testatur Georgius Cardosus Hagiologii Lusitani vol. II ad diem 17 Aprilis. Ejusdem Magistri sui Ludovici vitam Christi in quatuor partes divisam, quam morte praeoccupatus perficere non potuit, absolvit Thomas quarta parte superaddita eo spiritu, ut quae Magister, quae discipulus scripserit, haud discernas. Nempe recquievit spiritus Eliae super Eliseum.

Epistola ad Lusitanos. Hanc refert Thomas Gratianus in Anastasi pari pulchritudine et utilitate exaratam ab Authore, dum Marochi in vinculis detineretur.

Instruccion des Confessores y penitentes (id est) Confessionarium, seu instructio poenitentium ad rite exponenda sua peccata in confessione. Liber pariter scriptus in captivitate.

Responsio ad librum cujusdam Apostatae, quo rationes suae defectionis ad Judaeos reddere nititur.

Travtatus de praecipuis Mysteriis fidei catholicae. Hunc tractatum pro instructione fidelium statim post recensitam responsionem concinnavit. In lingua Lusitana.

Composuit etiam in lingua nativa pro captivis christianis cantica spiritualia, quae canebant, ut aerumnas et dolores lenirent.

Praxis verae fidei, qua justus vivit. Coloniae 1629, in 12.

De oratione Dominica. Antuerpiae 1623, in 8.

Oratorio sacro de soliloquios do amor divino, e varias devošoens a nossa Senhora. Madrid 1628, por los Herderos de Madrigal, in 8. Et Ulyssippone ex Officina Augustiniana 1734, in 12.

Comedia de S. P. Augustino, teste Georgio Cardoso in Agiologio Lusitano tomo II, pag. 620, col. II.

[P. 471] Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, et cronologica, tomo III, pag. 756, col. I. Lisboa 1752.

Ioannes Soarius de Brito in theatro Lusitaniae litteratae, Lit. T, num. 11.

Antonius a Purificatione de viris illustribus Ordinis nostri libro III, cap. 14.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo II, pag. 246, col. II.

Louis Moreri dans le grand dictionaire historique, tome I, pag. 313, col. II, a Paris 1718.

Christianus J÷cher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 381. Lipsiae 1750.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 172. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 41. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 446, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 657. Bruxellis 1654.

**************************************************************

a S. Ignatio Joannes, Excalceatus, natione Lusitanus, Patria Algarbiensis de Avila, Alumnus Congregationis Lusitaniae, Filius Coenobii Montis Oliveti extra muros civitatis Ulyssipponensis, vixit Saeculo 18. Eborae erat Procurator Conventus, quo officio etiam functus est apud Moniales nostras Excalceatas Olyssippone, magnam obtinuit laudem per suas orationes panegyricas, quas in celebrioribus festivitatibus recitavit in lingua Lusitana, de quibus sequentes Didacus Barbosa Machado producit:

Sermaon da Conceišaon pregado no Outavario celebrado na Igreia mayor de S. Lucar de Barrameda. Sevilha por Joaon Francisco de Blas 1717, in 4.

Sermaon da purifišaon pregado na Igreia mayor de S. Lucar de Barrameda fazendo a festa a Illustrissimo Cabido e Senado. Cadiz por Hyeronimo Peralta 1717, in 4.

Sermaon da Charidade no Outavario da Assumpšaon da Senhora celebrado no Santuario do Excellentissimo e Illustrissimo Senhor Duque de Medina e Sidonia. Sevilla na Officina da Viuva de Francisco Lourenšo de Hermosila, 1718 in 4.

Sermaon no solemnissimo triduo em que os Eremitas Agostinhos Descalcoxelebraon no seu Convento da Boa Hora de Lisboa a invenšaon do Sagrado Corpo do Pay dos Padres, Doutor dos Doutores, o seu santissimo Patriarcha descuberto em o Ceo de ouro Ingreia de S. Pedro em Pavia. Evora na Officina da Universidade 1731, in 4.

Tuba Concionatoria consistens in diversis sermonibus. M. S.

Columna Mystica para Religiosas. M. S.

Didacus Barbosa Machado in Bibliotheca Lusitana historica, critica, et cronologica, tomo II, pag. 675, col. I. Lisboa 1747.

**************************************************************

Ignatius Albertus Swerts, vide Lit. S. Swerts Ignatius Albertus.

Ignatius Dyckerius, vide Lit D. Dyckerius Ignatius.

Ignatius Ertl, vide Lit. E. Ertl Ignatius.

Ignatius de S. Maria, vide Lit. M. de S. Maria Ignatius.

**************************************************************

[P. 472] de S. Ildephonso Augustinus, Excalceatus, natione Hispanus, Patria ex oppido Toboso, Alumnus Congregationis Hispanicae, vixit Saeculo 17. Vir tam divinarum Scripturarum scientia, quam aliarum disciplinarum notitia praeditus, reliquit doctrinae suae monumentum il lingua Hispanica Theologiam mysticam, cujus titulus:

Theulugia mistica scientia, y Sabiduria de Dios misteriosa, obscura y levantada para muchos. Compluti 1644, in 4.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispana, tomo I, pag. 137, col. II.

Christianus J÷cher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1878. Lipsiae 1750.

**************************************************************

Ilicetanus Honorius, natione Italus, Patria Senensis, Alumnus Provinciae Senensis, Filius Coenobii Ilicetani, vixit Saeculo 17. Vir ab integritate vitae, et studio historico commendabilis, aternitati scientiae suae partum consecravit: Vitam nostri Joannis Guccii Senensis Ilicetani, qui circa annum 1275 vixit.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 300. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Ininger Joannes Baptista, natione Germanus, Patria Bavarus Monacensis, Alumnus Provinciae Bavaricae, vixit Saeculo 18. S. Theologiae Magister, magnum Provinciae Bavaricae ornamentum et decus. Hujus viri praeclarissimas qualitates, et quae praedictae Provinciae praestitit, si quis digne describere vellet, labor maximi momenti esset. Fuit enim a pietate, doctrina, morum gravitate et suavitate simul, atque prudentia in rebus gerendis maximopere laudandus, et ideo Principibus, ac Magnatibus acceptissimus, celeberrimus Musicus, Mathematicus, et Theologus, summa cum laude sequentibus officiis, nempe Secretarii Provinciae, Prioris Rambsaviensis, et Monacensis, nec non ter Provincialis functus est, Monasterium Monacense nova fabrica, seu magnitudine amplissima domo, quae a Saecularibus inhabitatur, cinxit. Exstitit singularis cultor S. Nicolai de Tolentino, ejusque honoris ac devotionis erga thaumaturgum hunc propagator zelosissimus, in hunc finem anno 1705 Roma a celebratis comitiis generalibus redux secum apportavit reliquias S. Sanguinis S. Nicolai, qui miracule emanavit e brachiis dicti sancti. Thesaurum hunc ab ipsomet Summo Pontifice Clemente XI dono acceperat, quem brachio argenteo, et pretiosissimis margaritis ornato inclusum in altari S. S. Sebastiano et Nicolao consecrato, et ab Illustrissima familia de Puech ad hanc solemnitatem e pulcherrimo marmore erecto, publicae venerationi exposuit. [P. 473] Demum laboribus, et annis utpote septuagenario major consumptus, Monachii die 18 Februarii anno 1730 excessit e vivis vir immortali memoria dignissimus, quam apud suos et posteros aeternam fecit non tantum propter gesta in vita sua, et Provinciae nostrae praestita, sed etiam propter scripta, et opera sua nobis relicta, quae sunt:

Quaestiones ex secunda secundae et tertia D. Thomae Doctoris Angelici. Monachii 1697, in 4.

Planisphaerium versatile. Monachii 1718, in 8.

Tolentinum miraculorum solem (id est) breve compendium miraculorum, quibus S. Nicolaus de Tolentino in vita et post mortem Ecclesiam Dei illustravit, in lingua Germanica. Monachi 1737, per Joannem Jacobum V÷tter, in 12, tertia editio.

Insuper canticum choralem, nempe invitatoria, Hymnos, Antiphonas et Responsoria in festis solemnioribus ad organum artificiosissime composuit. Haec artificiosa compositio ab authore manu propria pulchre scripta in nostra Bibliotheca Monacensi propter raram Musices artem magna cura custoditur.

**************************************************************

Innocentius Maria Bastelli, vide Lit. B. Bastelli Innocentius Maria.

Innocentius Florinus, vide Lit. F. Florinus Innocentius.

Joachimus Brulius, vide Lit. B. Brulius Joachimus.

**************************************************************

Joannes Aegidius, de hoc apud Scriptores Ordinis nihil invenire potui; exteri autem nempe Albertus Fabricius, Dominicus Mansi et Christianus J÷cher nullam faciunt mentionem, cujus nationis, Patriae, aut Provinciae fuerit, vel quo Saeculo vixerit, sed tantum scribunt, quod Augustinianus fuerit, et scripserit:

Expositiones quorundam vocabulorum Biblicorum, et tractatus de accentu, ac dubitabilibus quaestionibus Bibliorum. M. S. hoc fuisse in Bibliotheca D. Caroli de Montchal Archi-Episcopi Tolosani testatur Labbe. Parisiis vero in Bibliotheca regia M. S. S. est Codex 312.

Albertus Fabricius in Bibliotheca latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro IX, pag. 127.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo V, pag. 290, col. I et tomo IV, pag. 46, col. II. Patavii 1574.

Christianus J÷cher in universali Lexico Eruditorum, tomo I, col. 114. Lipsiae 1750.

Bernardus Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum M. S. S., tomo II, pag. 909, col. II.

**************************************************************

Joannes de Amicis, vide Lit. A. de Amicis Joannes.

Joannes ab Angelis, vide Lit. A. ab Angelis Joannes.

Joannes ab Annuntiatione, vide Lit. A. ab Annuntiatione Joannes.

Joannes Antonius Imolensis, vide Lit. D. Dathus Joannes Antonius.

Joannes Antonius de Vailate, vide Lit. V. de Vailate Joannes Antonius.

Joannes de Assumptione, vide Lit. A. de Assumptione Joannes.

Joannes Augustinus Backerius, vide Lit. B. Backerius Joannes Augustinus.

Joannes Augustinus Bassianus, vide Lit. B. Bassianus Joannes Augustinus.

**************************************************************

[P. 474] a S. Joanne Baptista Nicolaus, Excalceatus, natione Italus, Patria Panormitanus, Alumnus Congregationis Italicae, Filius Coenobii ad S. Gregorium Panormo, vixit Saeculo 17. Eruditione, et dicendi copia insignis, Diffinitorem, et Procuratorem Generalem, nec non Provincialem Provinciae Panormitanae, atque Examinatorem Synodalem egregie egit: erat enim vir fama per totam Italiam inclytus, in cujus laudes divagari supervacaneum duco. Panormi die 11 Octobris 1692 de vita decessit, in lucem vero emisit:

Philosophiam Augustinianam, sive integrum cursum Philosophicum juxta doctrinam S. P. Augustini in 6 tomulos divisum. Genuae 1687, exstat in nostra Bibliotheca Monachii.

Epitome Theologiae scholasticae, in qua breviter, et dilucide praecipui ejus tractatus expenduntur et agitantur. Romae 1686, typis D. Antonii Herculis, in 4.

Reliquit etiam librum Italicum praelo paratum, cujus titulus: Panegyrici Sacri.

Antonius Mongitor in Bibliotheca Sicula, tomo II, pag. 89.

**************************************************************

Joannes Baptista, natione Italus, Patria Mediolanensis, Alumnus Congregationis Lombardiae, Filius Coenobii ad S. Marcum Mediolani, vixit Saeculo 14. De hoc insigni Theologo apud Scriptores nostros altum silentium, quapropter illum e tenebris eruere, et opus ab eo M. S. posteris relictum in lucem producere placuit, titulus autem est: Tractatus integer de restitutionibus. M. S. hoc Philippus Argelati se in nostra Bibliotheca Mediolani ad S. Marcum vidisse asserit.

Philippus Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, parte II, tomi I, col. 742.

**************************************************************

Joannes Baptista Alovisianus, vide Lit. A. Alovisianus Joannes Baptista. [P. 475]

Joannes Baptista Antonicius, vide Lit. A. Antonicius Joannes Baptista.

Joannes Baptista d'Asti, vide Lit. A. d'Asti Joannes Baptista.

Joannes Baptista de Burgos, vide Lit. B. de Burgos Joannes Baptista.

Joannes Baptista Burgius, vide Lit. B. Burgius Joannes Baptista.

Joannes Baptista Cavalcantini, vide Lit. C. Cavalcantini Joannes Baptista.

Joannes Baptista Cortivo, vide Lit. C. Cortivo Joannes Baptista.

Joannes Baptista Cotta da Tenda, vide Lit. C. Cotta da Tenda Joannes Baptista.

Joannes Baptista van der Cruycen, vide Lit. C. van der Cruycen Joannes Baptista.

Joannes Baptista Gallimbertus, vide Lit. G. Gallimbertus Joannes Baptista.

Joannes Baptista de Gevio, vide Lit. G. de Gevio Joannes Baptista.

Joannes Baptista a Glano, vide Lit. G. a Glano Joannes Baptista.

Joannes Baptista Gori, vide Lit. G. Gori Joannes Baptista.

Joannes Baptista Gratianus, vide Lit. G. Gratianus Joannes Baptista.

Joannes Baptista Ininger, vide superius hac litera, Ininger Joannes Baptista.

Joannes Baptista Penne, vide Lit. P. Penne Joannes Baptista.

Joannes Baptista Prignano, vide Lit. P. Prignano Joannes Baptista.

Joannes Baptista Tolentinas, vide Lit. T. Tolentinas Joannes Baptista.

Joannes Baptista Vayra, vide Lit. V. Vayra Joannes Baptista. [P. 476]

Joannes de Barrera, vide Lit. B. de Barrera Joannes.

Joannes Bartholomaeus a S. Claudia, vide Lit. P. Pancerus Joannes Bartholomaeus a S. Claudia.

Joannes de Basilea, vide Lit. B. de Basilea Joannes.

Joannes Becchet, vide Lit. B. Becchet Joannes.

Joannes Bechofen, vide Lit. B. Bechofen Joannes.

Joannes Bernardus Savonensis, vide Lit. S. Savonensis Joannes Bernardus.

Joannes Bloch, vide Lit. B. Bloch Joannes.

Joannes de Blois, vide Lit. B. de Blois Joannes.

Joannes Bonus Haydt, vide Lit. H. Haydt Joannes Bonus.

Joannes Bromius, vide Lit. B. Bromius Joannes.

Joannes Bruy, vide Lit. B. Bruy Joannes.

Joannes Buriensis, vide Lit. B. Buriensis Joannes.

Joannes Butbach, vide Lit. B. Butbach Joannes.

Joannes de Buxaria, vide Lit. B. de Buxaria Joannes.

Joannes Caesar, vide Lit. C. Caesar Joannes.

Joannes Canon, vide Lit. C. Canon Joannes.

Joannes Capgrave, vide Lit. C. Capgrave Joannes.

Joannes de Carcasona, vide Lit. C. de Carcasona Joannes.

Joannes de Castro, vide Lit. C. de Castro Joannes.

Joannes Caxica, vide Lit. C. Caxica Joannes.

Joannes Cecconius, vide Lit. C. Cecconius Joannes.

Joannes de Chaureus, vide Lit. C. de Chaureus Joannes.

Joannes Claponicus, vide Lit. C. Claponicus Joannes.

Joannes Clivoth, vide Lit. C. Clivoth Joannes.

Joannes Comes, vide Lit. C. Comes Joannes.

Joannes Concordiensis, vide Lit. C. Concordiensis Joannes.

Joannes Cools, vide Lit. C. Cools Joannes.

Joannes Corbicon, vide Lit. C. Corbicon Joannes. [P. 477]

Joannes Cornelius, vide Lit. C. Cornelius Joannes.

Joannes Crabbius, vide Lit. C. Crabbius Joannes.

Joannes de Cremona, vide Lit. C. de Cremona Joannes.

Joannes Creyterius, vide Lit. C. Creyterius Joannes.

Joannes a Cruce, vide Lit. C. a Cruce Joannes.

Joannes Damascenus Varesius, vide Lit. V. Varesius Joannes Damascenus.

Joannes Dathus, vide Lit. D. Dathus Joannes.

Joannes Dencock, vide Lit. D. Dencock Joannes.

Joannes Dorsten, vide Lit. D. Dorsten Joannes.

Joannes Eboracensis, vide Lit. E. Eboracensis Joannes.

Joannes van der Elst, vide Lit. E. van der Elst Joannes.

Joannes Ergon, vide Lit. E. Ergon Joannes.

Joannes Estrix, vide Lit. E. Estrix Joannes.

**************************************************************

a S. Joanne Evangelista Paulus, Excalceatus, natione Italus, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Saeculo 17. Vir integerrimae vitae, qui dies suos impendit pro commodo et utilitate suae Congregationis, nam scripsit: Caeremoniale Ecclesiasticum juxta Romanum ritum usumque Fratrum Discalceatorum Ordinis Eremitarum S. Augustini Congregationis Italiae authoritate Capituli Generalis ordinatum: diligentia et industria F. Pauli a S. Joanne Evangelista ejusdem Congregationis. Romae 1638, per Ludovicum Grignanum, in 4. Dans le Catalogue des livres imprimez de la Bibliotheque du Roy, tomo I, pag. 255, col. II, num. 827, a Paris 1739.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 289, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 549. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Joannes Evangelista Veronensis, vide Lit. V. Veronensis Joannes Evangelista.

Joannes Fabrianensis, vide Lit. F. Fabrianensis Joannes.

**************************************************************

S. Joannes a S. Facundo, natione Hispanus, Patria Saguntinus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Salinanticensis, vixit Saeculo 15. Primis statim annis Patribus Ordinis S. Benedicti a Parentibus melioribus artibus, et vera virtute imbuendus traditur, quantum autem in utroque profecerit, eventus probavit, nam beneficium pro eo adhuc incapaci fortiter recusavit. [P. 478] Adscitus in familiam Alphonsi Burgensis Episcopi talia virtutum specimina dedit, ut eum licet invitum presbyterum ordinaverit, simulque Canonicum suae Ecclesiae, Rectoremque instituerit, qui amplos suos reditus pauperibus distribuit. Verum quia haec vivendi ratio ei displicuit, domui Episcopali nuncium remisit, et ad Sacellum admodum exiguum, cujus reditus valde tenues erant, se contulit, ibique populo Verbum Dei tanto cum fervore annunciavit, ut alter Paulus diceretur. Contigit autem, ut tunc temporis civitas Salmanticensis propter bellum intestinum ex capitali odio ortum magnam quotidie pateretur stragem, ita ut multi ultimum excidium eidem imminere crederent. Ad extinguendum periculosissimum hunc ignem Henricus III Castellae Rex gravissimos viros misit, qui neque verbis, neque auctoritate rabiei civium obsistere valuerunt. Joannes tandem furentes, et odio inflammatos cives dulci sua dicendi methodo ad pacem induxit, ita ut novo inter se foedere amicitiae coaluerint, et Joannem velut Angelum pacis amplexati sint. Postea praefectura S. Bartholomaei ei committitur, quo munere quatuor annis non absque magna laude functus, ut saluti animarum melius incumbere posset apud Petrum Sanchez Canonicum cathedralem contubernalem egit, ubi optatam nactus est copiam commodius aegris, captivisque opera sua subveniendi; verum insperato calculi dolores tam vehementes passus est, ut Medici regii de vita desperarent, nisi huic malo per incisionem obviaretur. Joannes vero ne chirurgorum lanienae se exponere cogeretur, votum emisit, se Religionem aliquam ingressurum, si pristinae sanitati restitueretur; et ecce momento discessit omnis dolor. Joannes autem tardus in exsequendo hoc voto a Deo fuit admonitus: in somno enim ei apparuit, eumque arcana multa coelestia docuit; quare illucescente die statim ad Conventum nostrum Salmanticae properavit, cujus sanctitatis rumor propter regularem observantiam totam repleverat civitatem. Post depositam Professionem, ei tyrones nostri instruendi committebantur, quod munus tanta cum satisfactione peregit, ut non solum Diffinitor Provinciae, sed etiam postea Prior Conventus Salmanticensis electus fuerit. Tandem die 11 Junii anno 1479 vel 1480 immarcescibilem coronam recepturus mortali vitae terminum imposuit, et sanctitatis suae dedit argumentum:

Confessionem, quam S. Patrem imitatus ad totius vitae suae rationem composuit.

Cornelius Curtius in Elogiis virorum illustrium Ordinis nostri, pag. 39. Antuerpiae 1636. [P. 479]

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 121. Antuerpiae 1613.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 28. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 387, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 399. Bruxellis 1654.

Nicolaus Baxius in vita S. Joannis anno 1629 impressa.

Luigi Torelli neĺ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 134, num. 26. In Bologna 1682.

**************************************************************

Joannes a S. Facundo Nani, vide Lit. N. Nani Joannes a S. Facundo.

Joannes a S. Facundo Raulin, vide Lit. R. Raulin Joannes a S. Facundo.

Joannes Forestarius, vide Lit. F. Forestarius Joannes.

Joannes Forget, vide Lit F. Forget Joannes.

Joannes Fortis, vide Lit. F. Fortis Joannes.

**************************************************************

Joannes Franciscus, natione Anglus, Alumnus Provinciae Anglicanae. Quo anno, et Saeculo vixerit neque Angelus Rocca, neque Thomas de Herrera indicant: posterior arbitratur, quod sit ille Franciscus Joannis, qui in Conventu Sylvae lacus professionem emisit, et anno 1392 in Registris Ordinis Coenobio Monticoli incorporatus est. Ejus opera eum produnt, quod fuerit in divinarum scripturarum studium propensissimus, exaravit enim:

Comment. in omnes D. Pauli Epistolas.

In Psalterium.

In Joannem.

Sixtus Senensis in catalogo Expositorum Scripturae.

Angelus Rocca, tomo II, pag. 115.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 248, col. I. Madriti 1644.

**************************************************************

Joannes Gallicus, vide Lit. G. Gallicus Joannes.

Joannes Galvarro, vide Lit. G. Galvarrus Joannes.

Joannes Geordi, vide Lit. G. Geordi Joannes.

Joannes G÷pleis, vide Lit. G. G÷pleis Joannes.

Joannes GodtwŘck, vide Lit. G. GodtwŘck Joannes.

Joannes Gonzalez e Critana, vide Lit. C. e Critana Joannes Gonzalez.

Joannes Gonzalez a Mendoza, vide Lit. G. Gonzalez a Mendoza Joannes. [P. 480]

Joannes Gonzalez de la Puente, vide Lit. G. Gonzalez de la Puente.

Joannes Gregorius Satorrus, vide Lit. S. Satorrus Joannes Gregorius.

Joannes de Grixalva, vide Lit. G. Grixalva Joannes.

Joannes de Gryalva, vide Lit. G. de Gryalva Joannes.

Joannes de Guevara, vide Lit. G. de Guevara Joannes.

Joannes de S. Guilielmo, vide Lit. G. de S. Guilielmo Joannes.

Joannes Harmenta, vide Lit. H. Harmenta Joannes.

Joannes Heinriquez, vide Lit. H. Heinriquez Joannes.

Joannes Hickelius, vide Lit. H. Hickelius Joannes.

Joannes de Hisdinio, vide Lit. H. de Hisdinio Joannes.

Joannes Hoffmaisterus, vide Lit. H. Hoffmaisterus Joannes.

Joannes Hollander, vide Lit. H. Hollander Joannes.

Joannes a S. Jacobo, vide Lit. I. a S. Jacobo Joannes.

Joannes Jacobus, vide supra hac Lit. Jacobus Joannes.

Joannes a Jesu Maria, vide superius a Jesu Maria Joannes.

Joannes Kickelius, vide Lit. K. Kickelius Joannes.

Joannes Klenke, vide Lit K. Klenke Joannes.

Joannes de Lana, vide Lit. L. de Lana Joannes.

Joannes de Langham, vide Lit. L. de Langham Joannes.

Joannes de Lanshem, vide Lit. L. de Lanshem Joannes.

Joannes Leenheer, vide Lit. L. Leenheer Joannes.

Joannes Libens, vide Lit. L. Libens Joannes.

Joannes Loots, vide Lit. L. Loots Joannes.

Joannes Louve, vide Lit. L. Louve Joannes.

Joannes Ludovici, vide Lit. L. Ludovici Joannes.

Joannes Lydgade, vide Lit. L. Lydgade Joannes.

Joannes Magdalena, vide Lit. M. Magdalena Joannes.

Joannes Magirus, vide Lit. M. Magirus Joannes. [P. 481]

Joannes Mantelius, vide Lit. M. Mantelius Joannes.

Joannes Maria Benassai, vide Lit. B. Benassai Joannes Maria.

Joannes Maria Concordiensis, vide Lit. C. Concordiensis Joannes Maria.

Joannes Maria Thomasius, vide Lit. T. Thomasius Joannes Maria.

Joannes de Marliano, vide Lit. M. de Marliano Joannes.

Joannes Marquez, vide Lit. M. Marquez Joannes.

Joannes Medina, vide Lit. M. Medina Joannes.

Joannes de Meppis, vide Lit. M. de Meppis Joannes.

Joannes Merkelin, vide Lit. M. Merkelin Joannes.

Joannes Michael Cavalieri, vide Lit. C. Cavalieri Joannes Michael.

Joannes Miramanda, vide Lit M. Miramanda Joannes.

Joannes Molanus, vide Lit. M. Molanus Joannes.

Joannes de Montanches, vide Lit. M. de Montanches Joannes.

Joannes de Monte Cassiano, vide Lit. M. de Monte Cassiano Joannes.

Joannes Mugnatones, vide Lit. M. Mugnatones Joannes.

Joannes Naevius, vide Lit. N. Naevius Joannes.

Joannes de Novaria, vide Lit. N. de Novaria Joannes.

Joannes Nunnez, vide Lit. N. Nunnez Joannes.

Joannes de Ordas, vide Lit. O. de Ordas Joannes.

Joannes de Palz, vide Lit. P. de Palz Joannes.

Joannes Paulus Berlendus, vide Lit. B. Berlendus Joannes Paulus.

Joannes de Persico, vide Lit P. de Persico Joannes.

Joannes Philippus Lamanius, vide Lit. L. Lamanius Joannes Philippus.

Joannes Pistorius, vide Lit. P. Pistorius Joannes. [P. 482]

Joannes de Portiis, vide Lit. P. de Portiis Joannes.

Joannes Du Puii, vide Lit. P. Du Puii Joannes.

Joannes Puteanus, vide Lit. P. Puteanus Joannes.

Joannes Quinnones, vide Lit. Q. Quinnones Joannes.

Joannes de Retz, vide Lit. R. de Retz Joannes.

Joannes de Rippis, vide Lit. R. de Rippis Joannes.

Joannes Rivarola, vide Lit. R. Rivarola Joannes.

Joannes Rivius, vide Lit. R. Rivius Joannes.

Joannes de Roa, vide Lit. R. de Roa Joannes.

Joannes Rochus de Portiis, vide Lit. P. de Portiis Joannes Rochus.

Joannes Sandaval, vide Lit. S. Sandaval Joannes.

Joannes Schipphowerus, vide Lit. S. Schipphowerus Joannes.

Joannes Schweitzer, vide Lit. S. Schweitzer Joannes.

Joannes Signo, vide Lit. S. Signo Joannes.

Joannes Slolejus, vide Lit. S. Slolejus Joannes.

Joannes Soarcetus, vide Lit. S. Soarcetus Joannes.

Joannes de Soto, vide Lit. S. de Soto Joannes.

Joannes Staupitius, vide Lit. S. Staupitius Joannes.

Joannes Stolejus, vide Lit. S. Stolejus Joannes.

Joannes Stringarius, vide Lit. S. Stringarius Joannes.

Joannes Suarez, vide Lit. S. Suarez Joannes.

Joannes de Sulmona, vide Lit. S. de Sulmona Joannes.

Joannes de Sumarga, vide Lit. S. de Sumarga Joannes.

Joannes a Tolosa, vide Lit. T. a Tolosa Joannes.

Joannes Tonejus, vide Lit. T. Tonejus Joannes.

Joannes Vayra, vide Lit. V. Vayra Joannes.

Joannes de Viliaco, vide Lit. V. de Viliaco Joannes.

Joannes Waldebius, vide Lit. W. Waldebius Joannes.

Joannes de Widenbrugge, vide Lit. W. de Widenbrugge Joannes. [P. 483]

Joannes Wiltonus, vide Lit. W. Wiltonus Joannes.

Joannes Zachariae vide Lit. Z. Zachariae Joannes.

Joannes Zapata, vide Lit. Z. Zapata Joannes.

**************************************************************

Jonconus Guilielmus, natione Gallus, Alumnus Provinciae Tolosae, Filius Coenobii Tolosani, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor. De hoc Nicolaus Beltrandus in gestis Tolosanorum testatur, quod S. Theologiae Doctor, Prior Tolosanus, et bis Provincialis fuerit, sicque in ejus laudem excurrit: hic sanctimonia et doctrina clarus, in agendis circumspectus, in disputando acutus, in praedicando elegantissimus exstitit. De hujus scriptis subjecta feruntur:

Libri II super Evangelia totius anni.

Sermones de festivitatibus Sanctorum et B. V. Mariae.

Sermones Quadragesimales.

Item Sermones quinquaginta.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 257, col. I. Tiguri 1574.

In eadem Bibliotheca per Joannem Jacobum Frisium ex Bibliotheca Caesarea Viennensi amplificata, pag. 305, col. I. Tiguri 1583.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro VII, pag. 444.

Christianus J÷cher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1837. Lipsiae 1750.

Thomas Gratianus in Anastasi Augustiniana, pag. 86. Antuerpiae 1613.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 310, col. I. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 264. Bruxellis 1654.

Luigi Torelli neĺ Secoli Agostiniani, tomo VII, carte 509, num. 13. In Bologna 1682.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 157. Romae 1704.

**************************************************************

Jordanus de Argentina, natione Germanus, Provinciae Rheno-Svevicae, Filius Coenobii Argentinensis, vixit ad initium Saeculi 15. S. Theologiae Magister, vir undequaque doctus, in exponendis Divinis literis praestans, et divini Verbi Praeco fervidus, eruditionis ejus vestigia in sequentibus habemus, quae memoriam ejus ab oblivione vendicant, nempe: Chronica, qualiter Romanum Imperium translatum sit ad Germanos. Incipit: Multi variis multisque modis. In fine legitur: Explicit Chronica Mag. Jardani Ordinis Fratrum S. Augustini de eremo in Conventu Argentinensis. Opus hoc teste Joanne Verderio ter fuit impressum, scilicet Basileae 1519, in 8. Argentinae 1609 et Francofurti 1614, in 8.

Ioannes Trithemius de luminaribus Germaniae, cap. 154. [P. 484]

Ioannes Verderius in supplemento Epitomes Bibliothecae Gesnerianae, pag. 33, col. II.

Simon Schardius in Syntagmate, pag. 104.

Petrus Lambecius in catalogo triplici omnium librorum Bibliothecae Caesareae Viennensis, pag. 774.

Gerardus Ioannes Vossius de Historicis latinis, pag. 788.

Albertus Fabricius in Bibliotheca Latina mediae, et infimae aetatis, sive latinitatis, libro IX, pag. 515.

In eadem Bibliotheca per Joannem Dominicum Mansi correcta, illustrata, et aucta, tomo IV, pag. 175, col. II. Patavii 1574.

Melchior Goldastus in Monarchia S. R. Imperii.

Casimirus Oudin de Scriptoribus Ecclesiasticis.

Christianus J÷cher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1965. Lipsiae 1750.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 412. Bruxellis 1654.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 240. Romae 1704.

**************************************************************

Jordanus de Saxonia, vide Lit. S. de Saxonia Jordanus.

Jordanus Simon, vide Lit. S. Simon Jordanus.

Jordanus a S. Vincentio, vide Lit. V. a S. Vincentio Jordanus.

**************************************************************

a S. Josepho Emmanuel, natione Lusitanus, Patria Ulyssiponensis, Alumnus Provinciae Lusitaniae, Filius Coenobii Dominae nostrae de Gratia Ulyssippone, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister. In litteris humanioribus ad invidiam confratrum suorum eminuit: erat enim excellens Humanista, et discretissimus Poeta; in Rhetorica autem et arte perorandi tam stupendos fecit progressus, ut ex Angra, ubi officium Prioris peregit, Madritum veniens, a Philippo IV Hispaniarum Rege pro suo Ecclesiaste assumptus fuerit anno 1655, in cujus aula lucis usuram reddidit. Ex ejus operibus poeticis, quae ex ipsius calamo fluxerunt, agmen ducit, carmen heroicum intitulatum:

Saudades de Lidia e Armido. Incipit: Era tempo, em quo pallido retrata seus ardores e Sol na thetis fria etc. Invenitur in operibus Poetarum Lusitanorum per Josephum Lopez Ferreira Ulyssippone 1716 in 8, impressis a pag. 32 usque ad pag. 37.

Sermaon da Soledade da Many de Deos M. S.

Tractatus de juramento. M. S.

Didacus Barbosa Machado na Bibliotheca Lusitana historica, critica, e cronologica, tomo III, pag. 290, col. II. Lisboa 1752.

**************************************************************

a S. Josepho Joannes, natione Lusitanus, Alumnus Provinciae Lusitaniae, vixit Saeculo 16. Vir in indagandis antiquitatibus diligentissimus et egregius Chronologus atque Historicus. Elucubrationum ejus hic est catalogus:

Chronica a S. Patre Augustino usque ad Saeculum 17 Ordinis nostri. [P. 485]

Familia Augustiniana, in qua tractat de institutis Augustinianis, Privilegiis et indulgentiis corrigiae, atque praelaris Reliquiis apud Augustinianos Lisbonenses.

Vita B. Gundisalvi de Lagos.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo I, pag. 546, col. II.

Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano, parte III, cap. 40. Monachii 1623.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo I, pag. 483, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 365. Bruxellis 1654.

**************************************************************

a S. Josepho Octavius Maria, Excalceatus, natione Italus, Patria Tusculanus, Alumnus Congregationis Italicae, vixit Saeculo 18. Vir praeter singularem Juris cognitionem in Theologia morali excellens, ingenii sui partus dedit:

Repertorium morale utriusque fori, Graecii 1707, in 8.

Ejusdem Repertorii continuationem, Graecii 1708, in 8.

Casus conscientiae. 1706, in. 12.

Bis mille trecenta et decem dubia moralia, additis centum aliis quaesitis. Venetus 1711, in 4; item in 8. Haec editio exstat in nostra Bibliotheca Monacensi.

**************************************************************

a S. Josepho Petrus, Excalceatus, natione Hispanus, Alumnus Congregationis Hispanicae, vixit Saeculo 17. Ob peritiam artis pictoriae communiter pictor appellatus, vir eloquentia, et disciplinis Theologicis eminens, Compluti 1652 de vita exiit. Testimonium suae eloquentiae, et Theologiae perhibent:

Summula casuum conscientiae.

Idea Theologiae.

Discursus morales pro Dominicis, feriis quartis et sextis Quadragesimae, in lingua Hispanica. Madriti 1649, in 4.

Sermones pro festis B. V. Mariae, etiam in idiomate Hispanico. Madriti 1652, in 4. Opus posthumum.

Discursus morales pro feriis minoribus Quadragesimae, in lingua vernacula.

Suavis concordia humanae libertatis cum praedestinatione.

Nicolaus Antonius Hispalensis in Bibliotheca Hispanica, tomo II, pag. 166, col. I.

Christianus J÷cher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1979. Lipsiae 1750.

**************************************************************

a S. Josepho Prosper, vide Lit. S. Staurengus a S. Josepho Prosper.

**************************************************************

Josephus, natione Hispanus, Alumnus Provinciae Castellae, Filius Coenobii Burgensis, vixit Saeculo 17. Erat Lector Theologiae multis animi dotibus exornatus, qui Divinae scripturae scientia [P. 486] laudem haud vulgarem adeptus est, in publicum enim commodum evulgavit in lingua hispanica:

Comment. in Job sub titulo: Historia et dialogi Job. Burgis 1623, in fol.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 413. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Josephus Bonafides, vide Lit. B. Bonafides Josephus.

Josephus Cainez, vide Lit. C. Cainez Josephus.

Josephus de Corduba, vide Lit. C. de Corduba Josephus.

Josephus Danzer, vide Lit. D. Danzer Josephus.

Josephus G÷pleis, vide Lit. G. G÷pleis Josephus.

Josephus Lainez, vide Lit. L. Lainez Josephus.

Josephus de S. Maria, vide Lit. M. de S. Maria Josephus.

Josephus Pamphilus, vide Lit. P. Pamphilus Josephus.

Josephus Prein, vide Lit. P. Prein Josephus.

Josephus Rungger, vide Lit. R. Rungger Josephus.

Josephus Sabbathinus, vide Lit. S. Sabbathinus Josephus.

Josephus a S. Stephano, vide Lit. S. a S. Stephano Josephus.

Josephus Talhamer, vide Lit. T. Talhamer Josephus.

**************************************************************

Isidorus, natione Italus, Alumnus Provinciae Umbriae, Filius Coenobii Perusini, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Magister praeter Theologiae scientiam, qua excelluit, officio Prioris conventus Perusini praeclare functus est, in quo Coenobio die 2 Augusti anno 1669 e corporis vinculis avolavit, et scriptis posteritati consignavit: Vitam S. Thomae a Villanova.

Augustinus Oldoin in Atheneo Ligustico.

Christianus J÷cher in universali Lexico Eruditorum, tomo II, col. 1998. Lipsiae 1750.

**************************************************************

Isidorus Ripa, vide Lit. R. Ripa Isidorus.

Isidorus Theyer, vide Lit. T. Theyer Isidorus.

**************************************************************

Judoci Rennerus, natione Germanus, Patria Belga, Alumnus Provinciae Belgicae, Filius Coenobii Hasselensis, vixit Saeculo 17. Vir in concionibus Sacris eximius, quibus magnam acquisit laudem, et nomen suum non sine gloria ad posteros transmisit, contexuit enim: [P. 487]

Volumina II Concionum, quae M. S. S. asservantur in Bibliotheca nostra Hassalensi.

Nicolaus de Tombeur in Provincia Belgica Augustiniana, pag. 160. Lovanii 1727.

**************************************************************

Juliani Nicolaus, natione Italus, Alumnus Provinciae Spoletanae, Filius Coenobii Anglarensis sive Anglanensis, vixit Saeculo 17. S. Theologiae Baccalaureus, olim Confessarius Monasterii B. Ritae. Vir, in quo dubites, pietatemne admireris, an prudentiam, scientiamque in suo officio? In lingua Italica in lucem dedit: Sacra Istoria della penitente B. Rita di Cassia etc. Adornata con oratione, distici, Epigrammi, Odi, Sonetti etc. Aretii 1691 per Lazarum Loretti.

Dominicus Antonius Gandolfus in dissertatione Historica de 200 Scriptoribus Augustinianis, pag. 370. Romae 1704.

**************************************************************

Julianus Brigantinus, vide Lit. B. Brigantinus Julianus.

Julianus Collensis, vide Lit. C. Collensis Julianus.

Julianus de Salem, vide Lit. S. de Salem Julianus.

Julius Bandini, vide Lit. B. Bandini Julius.

**************************************************************

Ivonius sive de S. Ivone Rogerus, natione Anglus, Patria Hungdonensis, Alumnus Provinciae Anglicanae, vixit Saeculo 15. S. Theologiae Doctor, suum clarum ac profundum ingenium e cathedra Theologica ostendit contra haereticos, quorum insectator acerrimus erat, multa enim contra eos scripsit, ac in primis:

Contra Lollardos, et alios sui temporis haereticos.

Libros II contra Ioannem Oulcastel.

Lecturas scholasticas.

Thomas Tannerus in Bibl. Brit. Hib. pag. 641.

Ioannes Baleus in catalogo Scriptorum illustrium majoris Britanniae.

Ioannes Lelandus in collectaneis.

In Bibliotheca Conradi Gesneri per Josiam Simlerum recognita, et in duplum aucta, pag. 611, col. II. Tiguri 1574.

Christianus J÷cher in universali Lexico Eruditorum, tomo III, col. 2181. Lipsiae 1751.

Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano, tomo II, pag. 348, col. II. Madriti 1644.

Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, pag. 610. Bruxellis 1654.

**************************************************************

Justinianus de Guarinis, vide Lit. G. de Guarinis Justinianus.

Justus de Spiritu Sancto, vide Lit. S. de Spiritu Sancto.